....

We have scoured the Internet in search of useful resources for improving ones Latin. On this page we have collected and categorized the best and most useful links. If you think any are missing, please contact us.

..

Rete omnium gentium perscrutati sumus ut subsidia utilia Latine discentibus vel legentibus inveniremus.  Indicem nexuum ad optima atque utilissima quaeque ducentium, in argumentum digestorum, infra invenietis. Si quid huic indici deesse vobis videtur, quaesumus, ad nos scribitote.

....

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates, and learning material.
Read books in Latin with Latin commentaries!

BOOKS IN PDF..LIBRI PDF

Loebulus

....

Free downloadable versions of the Loeb-series which offers Latin and Greek texts with parallel translations in English.

..

Hinc gratuito depromere licet libros illius seriei nomine Loeb quibus continentur opera tum Latina tum Graeca cum interpretatione Anglica in pagina dextra.

....

Latin dialogues

Large selection of PDFs with Latin dialogues dating from the Renaissance up to the 20th century.

..

Colloquia Latina

Magnus numerus librorum PDF colloquiorum Latinorum quae a tempore renascentium artium usque ad saeculum vicesimum scripta sunt.

....

....

Latin Dialogues (machine read) at the Stoa Consortium

A large selection of OCR scanned neo-Latin dialogues.

..

Colloquia Latina computatro lecta apud Stoa Consortium

Magnus numerus colloquiorum aevi recentioris computatro lectorum.

....

....

Latin plays for the classroom

Short and easy plays for classroom use.

..

Fabulae scaenicae in conclavi scholastico agendae

Fabulae faciles scriptae eo consilio ut a discipulis in conclavi scholastico agantur. Itaque sunt breviores et argumenti levioris.

....

....

Easy Latin books

Large selection of easy-intermediate Latin books. Useful for extensive reading.

..

Libri faciles

Magnus numerus faciliorum librorum Latine scriptorum. Utiles sunt plurimum legere volentibus.

....

....

More Easy Latin books

A graded selection of easy Latin texts.

..

Alii libri faciles

Hic praebentur libri in gradus difficultatis digesti.

....

....

History of Latin literature in Latin

A selection of works treating Latin literarure in Latin. Highly recommened is De Rosa's De litteris Latinis commentarii libri V ad criticam artis rationem exacti.

..

Historia litterarum Latinarum Latine scripta

Varia opera quibus litterae Latinae Latine tractantur. Primum locum obtinet liber ab Eugenio De Rosa scriptus qui inscribitur De litteris Latinis commentarii libri V ad criticam artis rationem exacti.

....

....

Greek Literature in Latin

A large selection of Greek literature with a Latin paralell translation.

..

Litterae Graecae Latine redditae

Magna copia scriptorum Graecorum cum interpretatione Latina in pagina opposita.

....

....

Latin literature with Latin commentaries

Read classical Latin literature with Latin commentaries and paraphrases. Two series are availible, Biblioteca Classica and In usum Delphini. Both have their strengths, and work well in conjunction with eachother.

..

Opera Latina cum adnotationibus Latinis

Legitote litteras Latinas cum adnotationibus et paraphrasi! Sunt hic duae series, Bibliotheca Classica et In usum Delphini quarum suas quaeque virtutes habent quae ambae magno cum emolumento simul usurpari possunt.

....

....

Latin phrasebooks

A selection of Latin phrasebook from the 16th century onward. A favourite is Meissner's Lateinische Phraseologie, availible in multiple languages. There is also a digital English version here.

..

Phraseologiae linguae Latinae

His libris magna locutionum seu iuncturae verborum copia continentur quorum alii saeculo septimo decimo alii aetate posteriores sunt. Primas deferimus libro quem Meissner scripsit, cuius inscriptio est Lateinische Phraseologie qui in complures linguas conversus est. Liber "digitalis", sit venia verbo, Anglice redditus hic invenitur.

....

....

Latin Synonyms

This is a guide to dictionaries of Latin synonyms, a great tool for anyone wanting to get a deep knowledge of Latin. 

..

Synonyma Latina

Haec symbola est quasi manuductio ad opera de verbis Latinis idem declarantibus. Sunt instrumenta perquam utilia eis qui linguam Latinam perdiscere cupiant.

....

....

Search engines for finding old Latin books to learn to speak Latin.

SEARCH ENGINES FOR BOOKS IN PDF..MACHINAE INQUISITORIAE AD LIBROS PDF INVENIENDOS

....

....

Google Books

Google has scanned countless Latin books which are freely available for download.

..

Google Books

Google innumeros libros Latinos in editiones computatris aptas transferendas curaverunt qui gratuito inde depromi plerumque possunt.

....

Archive.org

Large overlap with Google books but some works are only available on archive.org

..

Archive.org

Licet bona pars librorum qui hic inveniuntur et apud Google inveniantur, tamen sunt nonnulli qui non nisi apud Archive.org inveniantur.

....

....

Europeana Collections

Large collection of digitized European artwork and older books.

..

Europeana collecta

Magna copia cum aliarum rerum tum librorum veterum et tabularum pictarum hic invenitur.

....

....

ONLINE LIBRARIES OF LATIN TEXTS..BIBLIOTHECAE LATINAE IN RETE SITAE

....

....

Bibliotheca Augustana

Digital versions of mostly medieval and renaissance Latin authors.

..

Bibliotheca Augustana

Litterae Latinae maxime scriptorum mediae et renascentiae aetatum.

....

....

Lacus Curtius

Digital versions of less commonly read authors such as Apicius, Vitruvius,  Quintus Curtius and many more.

..

Lacus Curtius

Hic invenias opera scriptorum qui rarius legantur, velut Apicius, Vitruvius, Quintus Curtius et alii multi.

....

....

The Latin Library

Digital versions of most major classical Latin authors.

..

The Latin Library

Opera scriptoris Latini notissimi cuiusque hic reperias.

....

 

TEXT CORPORA..CORPORA SCRIPTORUM LATINORUM

....

Packard Humanities Institute (PHI)

Search for single words or combinations of words in the classical Latin literature.

..

Packard Humanities Institute (PHI)

Hic singula verba vel compluria etiam intervallo inter ipsa interposito in plerisque scriptis Romanorum quarere licet. Perquam utile si, utrum hoc vel illud apud scriptores inveniatur, cognoscere volumus.

....

Corpus corporum

Search through classical as well as later Latin literature.

..

Corpus corporum

Quaere verba cum in scriptis antiquis tum in scriptis posterioribus.

....

ONLINE DICTIONARIES..LEXICA IN RETE SITA

....

Forcellini's Lexicon totius latinitatis

A searchable version of the best Latin-Latin dictionary out there. It Gives Detailed explanations of definitions of words with examples.

..

Forcellini's Lexicon totius latinitatis

Verba in lexico Latino-Latinum omnium optimo machina inquisitoria in hac sede quarere licet. Verborum significationes fuse additis exemplis explicantur.

....

....

Wagner's Lexicon Latinum

Wagner's Lexicon Latinum is a classic with not only synonyms but also examples of usages. All in Latin. 

..

Wagnerii Lexicon Latinum

Lexico Wagnerii, inter optima numerando, non modo synonyma sed etiam exempla usus continentur et, quod optimum est, totum Latinum est.

....

....

Lewis & Short

A new and improved digital version of the classic Latin-English dictionary. Regarding vowel quantity in Lewis & Short, beware that there are quite a number of errors. It is highly recommended to use the more modern Oxford Latin Dictionary instead.

..

Lewis & Short

Editio "digitalis" lexici illius notissimi Latino-Anglicum in melius mutata. De longitudine vocalium, cavete quid Lewis & Short indicatur quod nonnulla menda sunt. Satius est Lexicon Oxoniense (Oxford Latin Dictionary) consulere.

....

....

DuCange's Glossarium mediae et infimae latinitatis

A digital dictionary of medieval Latin.

..

DuCange's Glossarium mediae et infimae latinitatis

Lexicon linguae Latinae mediae aetatis.

....

....

Websites on teaching and learning Latin.

WEBSITES & BLOGS ON TEACHING AND LEARNING LATIN..SEDES IN RETE SITAE QUAE DE LINGUA LATINA DISCENDA ATQUE DOCENDA TRACTANT

....

The Institute for Latin Studies at the University of Kentucky

Classes are taught in Latin at some academic institutions

..

Institutum Studiis Latinis provehendis, quod est in Academia Kentukiana collocatum.

Scholae lingua Latina in quibusdam Academiis habentur.

....

....

Collegium Latinitatis

“A newly established association in Valencia, which seeks to restore a fruitful dialogue with Latin authors of all time in order to learn from them about the study and care of the human race.”

..

Collegium Latinitatis

“Animum intendit Collegium Latinitatis, consociatio Valentina nuper condita, ut renascatur colloquium cum auctoribus Latinis omnium aetatum; ut eorum manu studium et curam humani generis discamus. ”

....

....

Magister Craft

This very creative teacher uses Minecraft to teach students about the classical world, all with a voice-over in Latin.  

..

Magister Craft

Hic magister Minecraft ludo ad discipulos de temporibus antiquis docendos iucunde utitur, dum, quid agatur, Latine narrat.

....

....

Melissa Fundatio

“Melissa sodalitas perenni Latinitati dicata, a Gaio Licoppe ante amplius triginta annos condita est ad provehendam Latinitatem vivam communeque Europae patrimonium culturale. Periodicum totum Latinum edit 'Melissa' inscriptum, 'Circulum Latinum Bruxellensem' fovet et linguam Latinam docet in Museo Domus Erasmianae.”

..

....

....

Indwellinglanguage.com

Teacher and linguist Justin Slocum Bailey writes an immensely useful blog on language acquisition and teaching methodology. He also offers an array of resources for learning Latin.

..

Indwellinglanguage.com

Iustus Slocum Bailey, magister idemque linguarum studiosus peritusque commentarios de linguis discendis et de ratione linguas docendi edit. Idem compluria utilia ad linguam Latinam discendam praebet.

....

....

Latin is simple

Latin is Simple is an online platform for Latin learners and enthusiasts. It includes a rich online dictionary with  English and German translations as well as a vocabulary trainer functionality. The website also features a new language tool: Latin text Analysis.

..

Latin is simple

Hac sede retiali Latine discentibus condita continetur lexicon amplum cum interpretationibus et Anglicis et Germanis; praebet etiam exercitia vocabulorum et instrumentum quo verba Latina excutiuntur. 

....

....

The Paideia Institute

The Paideia Institute is an educational organization promoting the study of the classical humanities, with a focus on Latin and Ancient Greek. They provide courses in multiple cities as well as online.

....

Quomodo dicitur?

A podcast all in Latin. The subjects are varied and typically tied to everyday life. A refreshing resource!

..

Quomodo dicitur?

Emissio seu spectaculum audiendum illius generis quod Anglice loquentes podcast vocant. Nihil nisi Latine loquuntur. Argumenta varia plerumque ad vitam cottidianam pertinent.

....

....

Sermones raedarii

Alexander Veronensis speaks Latin while driving his car to work. This is a very interesting and novel podcast. The subjects treated are mostly geared toward teaching Latin & Greek.

..

Sermones raedarii

Alexander Veronensis dum raedam moderatur Latine loquitur. Est genus sermonum novum et iuvundum. Argumenta plerumque versantur in arte linguas Graecam et Latinam docendi.

....

....

Vivarium Novum

Luigi Miraglia's humanist school in Rome. Students live at the school and experience an all year round Latin immersion (and Greek to some extent). They also offer summer programs.

..

Vivarium Novum

Aloisii Miragliae academia studiis humanitatis dicata Romae siita. Discipuli in ipsa academia habitantes perpetuo Latine (necnon Graece) loquuntur. Quotannis scholae aestivae praebentur. ....

 

Articles on methodology to teach Latin.
Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates, and learning material.