....

Listening to large amounts of spoken Latin is a highly efficient way of internalising all aspects of the language. Apart from the material produced by Latinitium (available here and here) we have gathered the following unscripted Latin audio and video recordings to facilitate study:

..

Homines Latine loquentes plurimum auscultare non paulum conferre ad scientiam omnium linguae partium comparandam et penitus discendam satis constat. Quo facilius esset talia audire – praeter auditiones et spectacula quae apud Latinitium edimus –  congessimus huc in unum locum quidquid invenire potuimus ubi homines doctosorationes (non ex scripto) vel scholas Latine habentes auscultare vel spectare licet:

....

+50-HOURS OF SPOKEN LATIN.. Plus L HoRAE sermonIS LatinIS VIVI

....

We’ve collected videos of experienced Latin speakers into a playlist to watch or listen to. It contains videos of some of the best and most renowned Latin speakers in the world, such as Luigi Miraglia, Nancy Llewellyn, Terence Tunberg, Wilfried Stroh and many more. 

If you are not used to hearing Latin, some of the faster speakers may be harder to understand. Some videos have Latin and/or English subtitles and you can also use the slow-down feature to facilitate comprehension.

Click the image below to access the playlist.

..

In hunc indicem congessimus spectacula hominum Latine loquendi peritissimorum quae spectetis. Indice continentur orationes habitae a clarissimo quoque in quibus sunt Aloisius Miraglia, Terentius Tunberg, Annula Llewellyn, Valafridus Stroh, alii multi.

Si usum Latine auscultandi non habeatis, haud scio an qui concitatius loquuntur, paulo difficilius intellegantur; at ne hastas abieceritis, nam nonnullis spectaculis subtituli, qui dicuntur, porro sedes YouTube, ubi sunt, ita instituta est ut spectacula lentius aut celerius agi possint.

Premite imaginem infra positam ut ad indicem spectaculorum Latinorum adeatis.

Si quid vobis indici deesse videtur, nos, quaesumus, nuntiolo (@latinitum apud Twitter) seu epistula (info@latinitium.com) aditote!

....

 

LECTURES IN LATIN..Scholae LatinE Habitae

....WILFRIED STROH – LECTURES IN LATIN..VALAFRIDUS STROH – SCHOLAE LATINAE..

....

The German Latin scholar and professor Wilfried Stroh (Valafridus Stroh) has published a series of university lectures, all in Latin. These are available for download on his webpage. Links to each series are provided below.

..

Valafridus Stroh, Professor litterarum Latinarum idemque acerrimus antiquitatis investigator, series scholarum Latine quae in universitate proximis annis habuit, in rete edendas curavit, quae omnes de sede eius retiali depromi possunt. Ligamina ad singulas series ducentia infra posuimus quo facilius inveniretis.

.... 

 

I. De eloquentiae Graecae et Romanae historia

II. De eloquentiae Graecae et Romanae historia

III. De historia litterarum Latinarum

IV. De Latinae linguae pronuntiatione

V. De Senecae tragoediis

VI. De Graecorum Romanorumque poesi amatoria

VII. De Romanorum studiis philosophicis

VIII. De arte rhetorica secundum Quintiliani Institutionem oratoriam

 

LATEST BLOG POSTS..SYMBOLAE PROXIMAE