Posts tagged video in Latin
#4 – The life and works of Plautus..#4 – Pauca de Plauto: Vita et opera comici

Plautus, ubi adolevit, apud gregem histrionum scaenae ministri munere aliquos annos functus est. Deinde pecuniam quam ibi fecerat augere voluit. Itaque eam in mercaturis collocavit sperans se inde maximum lucrum facturum esse. Adversa autem fortuna usus omnem pecuniam perdidit et ad extremam inopiam recidit…

Read More
#3 What does "sub manus succedere" mean and how is it used?..#3 – Quid significat “sub manus succedere” et quomodo ponitur?

Fere cottidie Plautum lego, cuius genere scribendi vehementer delector. Et locutionem hodiernam ex Plauto ipso surripui. Enarrabo igitur sive explicabo hanc locutionem quae est "sub manus succedere". Hanc locutionem, nisi memoria mihi labat, non nisi apud Plautum offendas, id est, tantum apud Plautum invenitur. Idem fere valet seu significat ac…

Read More
#2 – Six strange stories told about moose..#2 – Sex mirae res quae de alcibus narrantur

Suetia, illa terra in Europa sita quae ad septentriones vergit, magna ex parte silvis vestita est. Has silvas incolunt cum alia tum alces. Hodie narrabo quaedam de his bestiis mira atque interdum prorsus iocosa quae saeculis praeteritis vel Latine vel Suetice memoriae prodita sunt

Read More
#1 – How do you say "Don't worry" in Latin?..#1 – Quo modo Latine “Don't worry” dici potest?

His proximis annis sat multi discipuli et amici me rogaverunt quid dicendum sit, si quis amicus vel etiam si quis ignotus aliqua de causa videatur dubitare vel sollicitus esse. Profecto sunt qui in tali re nihil dicant, sed si bene morati atque benigni erga homines esse volumus, fortasse praestat aliquid dicere. Et sunt aliqui modi quibus animum alterius tranquillum reddamus.

Read More