#29 – The Roman House | Latin texts 5..#29 – Domus Romana | Litterae Latinae 5

If you don’t live close to a Roman villa, this is the next best thing. This passage takes you on a tour of a Roman house, and is written in an accessible Latin style. Listen to the audio and picture the house you are walking through! If you want to hear Latin discussing Roman houses, you can listen to the audio of this Latin text about Roman furniture.

Vestibulum domus Romanae erat vacuus locus ante ianuam. Per id vestibulum erat aditus a via ad domum. Ianua ipsa erat lignea; at postes saepe erant e marmore. In limine plerumque erat verbum "Salve" in pavimento tessellato scriptum. Interior domus in tres partes dividebatur. Earum prima pars appellata est atrium. In medio tecto eius partis, lucis et aeris causa, apertum spatium relictum est. Pluvia per eundem locum in impluvium descendit. Supellex erat exigua; at parietes pulchris statuis picturisque ornabantur. In atrio, dominus amicis et clientibus aditum dabat.

Ab utroque latere atrii erant nocturna et diurna cubicula familiae hospitibusque. Locus proximus atrio appellatus est tablinum. Hic tabulae familiares condebantur; et in eodem loco dominus pecuniam servabat atque suum opus faciebat. Utrimque fauces ab atrio ad peristylum, tertiam domus partem, ducebant. In peristylo pulcher hortus et fons columnis marmoreis includebantur. Ubi vela pro tablino reducta sunt, tota domus, — atrium, deinde tablinum, mox pulchrum peristylum, — unum in conspectum venit. Peristylo adiacebant triclinia, cubicula, et cellae omnis generis. Superior domus servorum et libertorum usibus detinebatur.

– Bennett, Easy Latin Stories

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.