#28 – Gladiatorial combat in ancient Rome | Latin Texts 4..#28 De pugnis gladiatoriis apud Romanos | Litterae Latinae 4

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

 

Level: Lower intermediate

Romani e spectaculis gladiatoriis magnam voluptatem capiebant. Qua in re cernebatur non tam bellicosum populi Romani ingenium quam prava vulgi indoles. Primo pugnae gladiatoriae inter mortuorum exsequias edebantur, postea ei qui magistratum petebant spectaculis huiusmodi plebis suffragia quaerebant. Hoc consilio magnas gladiatorum familias alebant. Iulius Caesar trecenta viginti paria simul in harenam misit.

Barbari captivi et servi gregi adscribebantur gladiatorum, multi etiam alii ultro nomina profitebantur. Varia erant eorum arma: alius scutum gladiumque, alius clipeum sicamque, rete et tridentem alius habebat. Nonnulli divitias hoc tam atroci quaestu consecuti sunt, permulti misere perierunt. Caesarem spectaculis praesidentem salutabant gladiatores his verbis: ”Ave, Caesar, morituri te salutant.”

– Meurer, H., Lateinisches Lesebuch mit Vokabular


 
About Latinitium..Quid sit Latinitium

This is a place for Latin audio, video, and other resources for learning to read and speak Latin online.

Follow us on:..Sequimini nos apud:
Support Latinitium..Adiuvate Latinitium

Get access to more content by clicking below and supporting Latinitium on Patreon!

Support Latinitium

Latin audio..Auditiones Latinae