#46 – Romulus the first Roman king | Latin texts 20..#46 – Romulus primus Romanorum rex | Litterae Latinae 20

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

Level: Intermediate-Advanced

Romulus asylum convenis patefecit et magno exercitu facto, cum videret coniugia deesse, per legatos a finitimis civitatibus petivit. Quibus negatis ludos Consualia simulavit, ad quos cum utriusque sexus multitudo venisset, dato suis signo virgines raptae sunt. Ex quibus cum una pulcherrima cum magna omnium admiratione duceretur, Talassio eam duci responsum est. Quae nuptiae, quia feliciter cesserant, institutum est, ut in omnibus nuptiis Talassii nomen iteretur.

Cum feminas finitimorum Romani vi rapuissent, primi Caeninenses contra eos bellum sumpserunt. Adversus quos Romulus processit et exercitum eorum ac ducem Acrônem singulari proelio devicit. Spolia opima Iovi Feretrio in Capitolio consecravit.

Sabini ob raptas bellum adversus Romanos sumpserunt. Et cum Romae appropinquarent, Tarpeiam virginem nacti, quae aquae, causa sacrorum, hauriendae descenderat, ei T. Tatius optionem muneris dedit, si exercitum suum in arcem perduxisset. Illa petivit, quod illi in sinistris manibus gerebant, videlicet anulos et armillas; quibus dolose repromissis Sabinos in arcem perduxit, ubi Tatius scutis eam obrui praecepit; nam et ea in laevis habuerant.

Romulus adversus Tatium qui montem Tarpeium tenebat, processit et in eo loco, ubi nunc forum Romanum est, pugnam conseruit: ibi Hostus Hostilius fortissime dimicans cecidit, cuius interitu consternati Romani fugere coeperunt. Tunc Romulus Iovi Statori aedem vovit, et exercitus seu forte seu divinitus restitit. Tunc raptae in medium processerunt et hinc patres inde coniuges deprecatae pacem conciliarunt.

Romulus foedus percussit et Sabinos in urbem recepit, populum a Curibus, oppido Sabinorum, Quirites vocavit. Centum senatores a pietate patres appellavit. Tres equitum centurias instituit, quas suo nomine Ramnes, a Tito Tatio Tatienses, a Lucumone Luceres appellavit. Plebem in triginta curias distribuit easque raptarum nominibus appellavit.

Cum ad Caprae paludem exercitum lustraret, nusquam comparuit; unde, inter patres et populum seditione orta, Iulius Proculus, vir nobilis, in contionem processit et iureiurando firmavit Romulum a se in colle Quirinali visum augustiore forma, cum ad deos abiret; eundemque praecipere, ut seditionibus abstinerent, virtutem colerent; futurum, ut omnium gentium domini exsisterent. Huius auctoritati creditum est. Aedes in colle Quirinali Romulo constituta, ipse pro deo cultus et Quirinus est appellatus.

– Aurelius Victor, De viris illustribus, ii


If you want to help keep Latinitium going, consider supporting Latinitium on Patreon by clicking below. Supporters also get access to patreon-only content! Any help is much appreciated!

 

More Latin texts

Subscribe to our YouTube-channel to get all the new Latin videos!