#44 – Cincinnatus | Latin texts 19..#44 – Cincinnatus | Litterae Latinae 19

 

These Latin audio recordings make it possible to learn Latin or rather teach yourself Latin online. The audio files are from all of  Latin literature, from antiquity to the renaissance. You can listen to them on iTunes or download the audio files here in Mp3 to listen on your phone.

Level: Intermediate-Advanced

Dum tribuni imperium consulare legibus definire conantur, L. Quinctius Cincinnatus consul factus est. Ut magistratum inivit, reprehendit et senatum et plebem, quod eidem, tribuni etiam atque etiam creati, civitatem turbarent. Senatus igitur decrevit magistratus continuari contra rem publicam esse. 

Plebs tamen eosdem, quos antea, tribunos creaverunt. Patres quoque, ne quid cederent plebi, Lucium Quinctium consulem fecerunt. At is, “Minime mirum est,” inquit, “si nihil auctoritatis, patres conscripti, habetis apud plebem. Vos eam minuitis, qui in continuandis magistratibus plebem imitamini. Ego me contra senatus consultum consulem refici non patiar.” Alius igitur consul factus est. 

Post paucos annos Aequi exercitum Romanum munitionibus clausum obsidebant. Cum hoc Romam nuntiatum esset, L. Quinctius consensu omnium dictator dictus est. Legati a senatu missi eum invenerunt trans Tiberim agrum quattuor iugerum colentem atque in opus intentum. Rogaverunt ut togatus mandata senatus audiret. 

Quinctius admiratus iubet uxorem togam propere e tugurio proferre. Cum, absterso sudore, toga velatus processisset, dictatorem eum legati salutant atque in urbem vocant; qui terror sit in exercitu exponunt. Quinctius exercitum obsessum celeriter liberavit et hostes sub iugum misit. Triumphans urbem inivit sextoque decimo die dictaturam in sex menses acceptam deposuit.
 

– Sanford and Scott

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates, and learning material.