#43 – Demosthenes and the donkey's shadow | Latin texts 18..#43 – Demosthenes et asini umbra | Litterae Latinae 18

 

The Latin audio recordings here help make learning Latin or rather teaching yourself Latin online easier. There are Latin recordings from all of Latin literature, from antiquity to the renaissance. You can download the audio files in Mp3.

Level: Intermediate-Advanced

Text of the Latin audio recording

Demosthenes orator, cum capitis reum in iudicio defendendum suscepisset, neque auscultarent iudices, ex improviso clamans, "Lepidam," inquit, ''audite narrationem: Adulescens aliquando, Athenis Megaram profecturus, asinum conduxit. Meridie vero, ardente sole, onus deposuit, asinique umbram ipse subiit. Reiectus autem ab agasone, vim contra parat, et asini etiam umbram se conduxisse ait. Quae cum negaret agaso, et asinum dumtaxat conductum affirmaret, ambo in ius eunt." His dictis, e contione descendit Demosthenes. Retinentibus autem eum iudicibus atque ut narrationem perficeret flagitantibus, cum suggestum iterum conscendisset, "De asini," inquit, "umbra libet, Athenienses, audire, viri tamen de vita periclitantis causam auscultare recusatis?"

- R.B. Appleton, Fabulae virginibus puerisque aut narrandae aut recitandae.

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates, and learning material.