#41 – Suetonius on Julius Caesar | Latin texts 16..#41 – Suetonius de Iulio Caesare | Litterae Latinae 16

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

Level: Advanced

De Caesare ipso Suetonius

Fuisse traditur excelsa statura, colore candido, teretibus membris, ore paulo pleniore, nigris vegetisque oculis, valetudine prospera; nisi quod tempore extremo repente animo linqui atque etiam per somnum exterreri solebat.

Armorum et equitandi peritissimus, laboris ultra fidem patiens erat. In agmine nonnunquam equo, saepius pedibus anteibat, capite detecto, seu sol seu imber esset; longissimas vias incredibili celeritate confecit.

In obeundis expeditionibus dubium cautior an audentior, exercitum neque per insidiosa itinera duxit umquam nisi perspeculatus locorum situs.

A Brundisio Dyrrachium inter oppositas classes hieme transmisit cessantibusque copiis, quas subsequi iusserat, cum ad accersendas frustra saepe misisset, novissime ipse clam noctu parvulum navigium solus obvoluto capite conscendit, neque aut quis esset ante detexit aut gubernatorem cedere adversae tempestati passus est, quam paene obrutus fluctibus.

Ne religione quidem ulla a quoquam incepto absterritus umquam vel retardatus est. Cum immolanti aufugisset hostia, profectionem adversus Scipionem et Iubam non distulit. Prolapsus etiam in egressu navis, verso ad melius omine "Teneo te," inquit, "Africa."

- Suetonius, Divus Iulius, 45, 57–59 (sel.)


 
About Latinitium..Quid sit Latinitium

This is a place for Latin audio, video, and other resources for learning to read and speak Latin online.

Follow us on:..Sequimini nos apud:
Support Latinitium..Adiuvate Latinitium

Get access to more content by clicking below and supporting Latinitium on Patreon!

Support Latinitium

Latin audio..Auditiones Latinae