#40 – The story about the wood-cutter and the golden axe | Latin texts 15..#40 – Fabula de lignatore et securi aurea | Litterae Latinae 15

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

Level: Intermediate

Fabula de lignatore et securi aurea

Lignatoris iuxta flumen, deo Mercurio dedicatum, tigna caedentis securis casu in flumen decidit. Quo multa tristitia affecto et iuxta fluminis ripam considente, Mercurius, misericordia motus apparuit, lacrimarumque causam rogavit; quam simul ac didicit, securi aurea delata, utrum illa esset quam amisisset, sciscitatus est. Se autem pauperem non eiusmodi securim habere respondit. Deinde aliam argenteam Mercurius detulit; quam quoque, ubi lignator suam esse negavit, postremo Mercurius ligneam praebuit. Illam suam esse homini affirmanti Mercurius, quoniam eum iustum piumque esse cognoverat, omnes dono dedit.

Lignator autem, ad socios reversus, omnia, quae sibi acciderant, aperuit; e quibus unus, ut eadem experiretur, quum ad flumen accessisset, securim in aquam deiecit; deinde flens in ripa consedit. Quem flentem Mercurius conspicatus, ac malisne moribus an bonis esset cognoscendi cupidus, securim ei, ut alteri, auream attulit et rogavit, utrum eam quam ipse afferret amisisset, necne. Quam ubi suam esse affirmavit, Mercurius, cognito hominis mendacio atque impudentia, neque auream neque ligneam praebere voluit. Itaque securi lignea amissa, non modo improbus sed etiam stultus omnibus videbatur.

- Hardy, A Latin Reader for the Lower Forms in School


 
About Latinitium..Quid sit Latinitium

This is a place for Latin audio, video, and other resources for learning to read and speak Latin online.

Follow us on:..Sequimini nos apud:
Support Latinitium..Adiuvate Latinitium

Get access to more content by clicking below and supporting Latinitium on Patreon!

Support Latinitium

Latin audio..Auditiones Latinae