#36 – Caesar and the pirates | Latin texts 11 ..#36 – Caesar et piratae | Litterae Latinae 11

If you’re looking for tips on how to learn Latin or improve your Latin, but are pressed for time - look no further. Here you’ll find tidbits from the rich Latin literature (from different levels) to listen to in spare moments.

Level: Advanced

Composita seditione civili Cornelium Dolabellam consularem et triumphalem repetundarum postulavit; absolutoque Rhodum secedere statuit, et ad declinandam invidiam et ut per otium ac requiem Apollonio Moloni clarissimo tunc dicendi magistro operam daret. Huc dum hibernis iam mensibus traicit, circa Pharmacussam insulam a praedonibus captus est, mansitque apud eos, non sine summa indignatione, prope quadraginta dies cum uno medico et cubiculariis duobus. Nam comites servosque ceteros initio statim ad expediendas pecunias, quibus redimeretur, dimiserat. Numeratis deinde quinquaginta talentis, expositus in litore non distulit quin e vestigio classe deducta persequeretur abeuntis, ac redactos in potestatem supplicio, quod saepe illis minatus inter iocum fuerat, adficeret.

Suetonius, Divus Iulius, 4.


If you want to help keep Latinitium going, consider supporting Latinitium on Patreon by clicking below. Supporters also get access to patreon-only content! Any help is much appreciated!

 
About Latinitium..Quid sit Latinitium

This is a place for Latin audio, video, and other resources for learning to read and speak Latin online.

Follow us on:..Sequimini nos apud:
Support Latinitium..Adiuvate Latinitium

Get access to more content by clicking below and supporting Latinitium on Patreon!

Support Latinitium

Latin audio..Auditiones Latinae