....#54 Latin texts 26 – The story of Perseus Part I..#54 Litterae Latinae 26 – Fabula de Perseo I....

 
 Recording of Pliny's letter on city and country Life. 

Recording of Pliny's letter on city and country Life. 

Today I'm reciting the first part of story of Perseus, taken from Richie's Fabulae faciles, which by know quite well known. The first part is available below, part two will be out very soon. 

Haec narrantur a poetis de Perseo. Perseus filius erat Iovis, maximi deorum; avus eius Acrisius appellabatur. Acrisius volebat Perseum nepotem suum necare; nam propter oraculum puerum timebat. Comprehendit igitur Perseum adhuc infantem, et cum matre in arca lignea inclusit. Tum arcam ipsam in mare coniecit. Danae, Persei mater, magnopere territa est; tempestas enim magna mare turbabat. Perseus autem in sinu matris dormiebat.

Iuppiter tamen haec omnia vidit, et filium suum servare constituit. Tranquillum igitur fecit mare, et arcam ad insulam Seriphum perduxit. Huius insulae Polydectes tum rex erat. Postquam arca ad litus appulsa est, Danae in harena quietem capiebat. Post breve tempus a piscatore quodam reperta est, et ad domum regis Polydectis adducta est. Ille matrem et puerum benigne excepit, et iis sedem tutam in finibus suis dedit. Danae hoc donum libenter accepit, et pro tanto beneficio regi gratias egit.

Perseus igitur multos annos ibi habitabat, et cum matre sua vitam beatam agebat. At Polydectes Danaen magnopere amabat, atque eam in matrimonium ducere volebat. Hoc tamen consilium Perseo minime gratum erat. Polydectes igitur Perseum dimittere constituit. Tum iuvenem ad se vocavit et haec dixit: "Turpe est hanc ignavam vitam agere; iam dudum tu adulescens es. Quo usque hic manebis? Tempus est arma capere et virtutem praestare. Hinc abi, et caput Medusae mihi refer."

Perseus ubi haec audivit, ex insula discessit, et postquam ad continentem venit, Medusam quaesivit. Diu frustra quaerebat; namque naturam loci ignorabat. Tandem Apollo et Minerva viam demonstraverunt. Primum ad Graeas, sorores Medusae, pervenit. Ab his talaria et galeam magicam accepit. Apollo autem et Minerva falcem et speculum dederunt. Tum postquam talaria pedibus induit, in aera ascendit. Diu per aera volabat; tandem tamen ad eum locum venit ubi Medusa cum ceteris Gorgonibus habitabat. Gorgones autem monstra erant specie horribili; capita enim earum anguibus omnino contecta erant. Manus etiam ex aere factae erant.

Res difficillima erat caput Gorgonis abscidere; eius enim conspectu homines in saxum vertebantur. Propter hanc causam Minerva speculum Perseo dederat. Ille igitur tergum vertit, et in speculum inspiciebat; hoc modo ad locum venit ubi Medusa dormiebat. Tum falce sua caput eius uno ictu abscidit. Ceterae Gorgones statim e somno excitatae sunt, et ubi rem viderunt, ira commotae sunt. Arma rapuerunt, et Perseum occidere volebant. Ille autem dum fugit, galeam magicam induit; et ubi hoc fecit, statim e conspectu earum evasit.

(Ritichie's Fabulae Faciles)

I highly recommend this book for some enjoyable intermediate-level reading.

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.