….#52 Latin texts 25 – City life, country life..#52 Litterae Latinae 25 – Vita urbana, vita rustica….

 
Recording of Pliny's letter on city and country Life. 

Recording of Pliny's letter on city and country Life. 

Today I'm reading a letter written by Pliny,  in which he treats the differences between city life and country life. He does seem to favor one over the other though…

Plinius Minicio Fundano suo s.

Mirum est quam singulis diebus in urbe ratio aut constet aut constare videatur, pluribus iunctisque non constet.

Nam si quem interroges ‘Hodie quid egisti?’, respondeat: ‘Officio togae virilis interfui, sponsalia aut nuptias frequentavi, ille me ad signandum testamentum, ille in advocationem, ille in consilium rogavit.’

Haec quo die feceris, necessaria, eadem, si cotidie fecisse te reputes, inania videntur, multo magis cum secesseris. Tunc enim subit recordatio: ‘Quot dies quam frigidis rebus absumpsi!’

Quod evenit mihi, postquam in Laurentino meo aut lego aliquid aut scribo aut etiam corpori vaco, cuius fulturis animus sustinetur.

Nihil audio quod audisse, nihil dico quod dixisse paeniteat; nemo apud me quemquam sinistris sermonibus carpit, neminem ipse reprehendo, nisi tamen me cum parum commode scribo; nulla spe nullo timore sollicitor, nullis rumoribus inquietor: mecum tantum et cum libellis loquor. 

O rectam sinceramque vitam! O dulce otium honestumque ac paene omni negotio pulchrius! O mare, o litus, verum secretumque μουσεῖον, quam multa invenitis, quam multa dictatis!

Proinde tu quoque strepitum istum inanemque discursum et multum ineptos labores, ut primum fuerit occasio, relinque teque studiis vel otio trade.

Satius est enim, ut Atilius noster eruditissime simul et facetissime dixit, otiosum esse quam nihil agere. Vale.

(Plin. Ep. I.9)