#24 - How can we teach ourselves Latin? (A talk in Latin) – 2/2..#24 – Quomodo nos ipsi Latine doceamus? (Oratio Latine habita) – 2/2

 

AVAILABLE FOR THIS EPISODE:..SUBSIDIA HUIUS PARTIS:

  1. AUDIO..VOX | Audio available for download... Vox excepta depromi potest.
  2. VIDEO..SPECTACULUM | Animated video with the text. .. Pellicula cum verbis scriptis.
  3. TEXT ..VERBA | Transcript of the episode. .. Ipsa verba transcripta.

....I. AUDIO..I. VOX....

....II. VIDEO..II. SPECTACULUM....

Salvete sodales! 

Em alteram partem (Prima pars hic invenitur) orationis quam Florentiae in conventu GrecoLatinoVivo (quem Giampiero Marchi curavit) in theatro Niccolini mense Martio anno MMXVII magno cum gaudio habui.

....III. Text..III.Verba.....

Salvete sodales! 

Em alteram partem (Prima pars hic invenitur) orationis quam Florentiae in conventu GrecoLatinoVivo(quem Giampiero Marchi curavit) in theatro Niccolini mense Martio anno MMXVII magno cum gaudio habui.

Quae cum ita sint--bene, hoc iam sescenties dixi amicis meis, ergo non erit mirum. Aut quaelibet locutiones erunt satis notae. Ergo, confidentia--et hoc est maximum in studiis nostris: sine confidentia tota res, totum aedificium corruet. Bene.

Sed quomodo hoc fiat? Nos homines in sermocinando vel patrio sermone solemus–mirum in modum–iisdem fere vestigiis insistere–nostris ipsorum vestigiis insistere, eadem iterumque, iterum iterumque dicere; et habemus tamquam oratiunculas paratas de argumentis tritissimis, de argumentis de quibus semper loquimur, de familia, de vita nostra, de munere nostro: fere semper idem dicimus de eis rebus. Bene: cur? Sunt sine dubio multae causae; sed lingua est tamquam oceanus ubi sunt--est tanta varietas, sunt tot modi aliquid dicendi; et post aliquos annos consuevimus hanc rem sic tractare, illam rem sic tractare; bene munere suo fungitur, ergo cur mutemus? Fortasse aliquantulum variamus; sed si reputatis vobiscum, videbitis vos plerumque habere quasi oratiunculas paratas ad haec argumenta cottidiana.  Et suadeo ut hoc ipsum convertamus in usum nostrum cum linguam Latinam discimus vel docemus: nam scilicet haec omnia possumus tradere discipulis nostris. 

Ergo quid faciendum est? Sumendum est argumentum, sumitote argumentum velut de, quid dicam?, fortasse: cur de eo, "cur linguam Latinam discas", bene. Nam saepe homines hoc rogant, "Cur linguam Latinam discis? Visne in museo laborare," nonne? Hoc semper. Ergo sumimus hoc argumentum, bene. Quid faciendum est? Bene, scribemus quasi oratiunculam: et hae erunt tamquam insulae in oceano illo, et in his insulis poterimus quiescere, in tuto esse. Ergo scribemus oratiunculam: et hoc fiet qualibet via, quolibet modo. Possumus vel sermone patrio scribere, sed simpliciter; et deinde convertemus in linguam latinam, aut lingam graecam, si libet, nescio. Et hoc fiet quolibet modo: si opus est lexicis, interpretationibus, nescio, phraseologiis, amicis, magistris, qualibet via hoc faciendum est ut habeamus bene emendatam oratiunculam, sed satis simpliciter scriptam, non ornatissimam, sed ut fere loquamur.

Et tunc ediscendum. Sane, scio multos his temporibus nolle suadere ut quicquam memoriae mandemus, sed econtra puto esse optimum aliquid interdum memoriae mandare. Itaque memoriae mandabimus, ediscemus hanc oratiunculam, hanc insulam; et hoc fiet aut iterando, iterum iterumque dicendo, iterum iterumque scribendo aut aliquid eiusmodi, aut arte memoriae. Et hoc est multo iucundius: utemur illis palatiis memoriae quae sunt, quae vehementer vobis commendo vel etiam atque etiam, nam sunt utilissima et non adeo difficilia sunt. Et tum habemus nunc quasdam provincias, habemus quasdam oratiunculas, fortasse de vita, de causis cur linguam latinam discamus, de munere nostro, non refert. 

Deinde scilicet sermones habendi sunt cum aliis hominibus. Sed si fortasse non sunt alii homines quibuscum loquamur, quid tum faciendum? Tum scilicet restat via quam ipse frequentavi et etiam nunc frequento, nunc ipsum: id est loqui secum. Hoc faciendum est. Possumus loqui nobiscum; et hoc feci per quaternas horas per multos menses. Est quaedam insania, non nego; sed est res tam utilis. Et hodie possumus etiam per rete colloqui cum hominibus per Skype, per Facebook, sunt tot viae per quas hoc fieri potest; et possumus scribere -- Bene.

Habemus illas insulas nunc paratas, habemus nostras provincias bene expugnatas, habemus oratiunculas illas; et quid fortasse poterimus facere? Possumus primum agere partes interrogantis et partes respondentis; iam habemus responsa, nonne, quia habemus illam insulam. Fortasse scripsimus: "Linguam latinam disco ut possim scripta antiqua legere, velut Ciceronem, Caesarem; et fortasse ut Petrarcham et aetate posteriores."  Bene, nunc opus est quaestionibus seu interrogatis: "Cur linguam Latinam discis?" "Ut possim scriptores antiquos legere." "Quos scriptores?" ?? et cetera. (Non est necesse movere--sed hoc iuvat.) Et hoc fieri potest satis facile, bene; itaque habemus illas insulas quas possumus convertere in sermones veros, et hoc fieri potest cum amicis nostris: est utile exercitium.

Deinde est descriptio; et potest esse descriptio rei, imaginis, hominis: et hoc fiat per, dixerim per triginta secundas aut sexaginta fortasse. Possumus sumere rem: domi sumus, fortasse sumimus--bene, est mensa. Describamus hanc mensam per triginta secundas, et quam plurimis verbis utamur. Effundamus verba: velut, bene, "haec est mensa, est quadrata, habet quattuor pedes, est fortasse albo colore, satis altis pedibus…aut nescio; et sic possumus exercere nos in loquendo. Et deinde possumus sumere imaginem tabulae pictae, aut fortasse domi habemus pulcherrimas tabulas pictas: possumus tum narrare quid fiat et describere quid fiat. Fortasse est homo qui piscatur et pisces captat. Tum possumus etiam iterum agere partes rogantis sive respondentis: bene, quid facit homo in tabula picta? ah, piscatur. Quid est piscari? ah, est pisces conari capere vel captare. Et sic locuti sumus de rebus aut de hominibus: descripsimus.

Sed si volumus nunc narrare aliquid, possumus narrare quid ipsi fecerimus, faciamus, facturi simus, vel facturi fuerimus. Soleo vel solebam potius hoc facere; dicebam: bene, nunc librum in manus sumo, et librum lego, et nunc librum claudo, et pono in sacco, et dum, dum hoc facio scilicet: et saccum claudo, et saccum in manus sumo et egredio e domo, et deinde in viam me confero ad raedam publicam ut in sinum urbis vehar, et sic possum describere: est--sane, fieri potest ut quoddam taedium obrepat, non nego; sed hoc fieri potest sati--haec omnia possunt reddi tam difficilia quam volumus. Possumus dicere, bene: quid fecissem, si Romae antiquitus fuissem? et tum possumus narrare fabulam de eo quid fecissemus: tum exercemus nos in his enuntiatis irrealibus. Possumus etiam narrare fabulam. Si videmus hominem in via, possumus fingere fabulam de eo: fortasse videtur fessus, bene. Cur est fessus? Ah, fessus est quia totam noctem pervigilavit: cur? aut sunt difficultates domi; et possumus sic fingere fabulam de homine. Et restat renarratio 

Et redeamus nunc ad illa scripta facilia, illa colloquia, illos libros 'Latin Readers'. Eos legimus, bene; sed possumus deinde postquam legimus locum, possumus conari pro virili parte, pro viribus, renarrare fabulam, et tum scilicet licet variare: possumus variare modum, an possumus mutare et tempus, nonne: ex tempore praeterito in futurum, e praeterito in praesens, ex--et hic quod iucundissimum est, mutare ex oratione recta in orationem obliquam, hoc semper placet discipulis--adde tantummodo "dixit" aut "scripsit": tunc fit iucundum. Bene. 

Itaque in loquendo iam expugavimus certas quasdam provincias illis insulis vel illis oratiunculis condendis, aedificandis. Sed ita nunc etiam in legendo certae quaedam provinciae erunt expugnandae.  Me non fugit quantillum tempus plerique homines hodie habeant. Plerique dicunt: "Egeo tempore." Sit ita sane; sed fortasse denas minutas cottidie habes. Et hoc plerumque habemus, nam consumimus, absumimus, perdimus tantum temporis in exspectando, nonne, in ordine stando, dum caffeam exspectamus, dum raedam longam exspectamus, dum tramen exspectamus, dum dentes defricamus: multum temporis. 

Ergo quid faciendum est? Sumendus est textus, locus quidam iucundus, et hic non necesse est quaerere textum difficillimum, neque facillimum, sed textum qui placeat, qui studium moveat, qui valde iucundus sit. 

Et deinde, postridie, apposito horologio quo decem fere minutas metiemur gustabimus textum: legemus perfunctorie, neglegenter, bene. "Ah, haec sunt quaedam vocabula quae intellego, bene habet". Decem minutas hoc facimus. Deinde post decem minutas, his libris submotis, aliud faciemus. 

Postridie rursus eundem librum in manus sumemus, et tum legemus et adnotabimus omnia difficilia: hoc verbum non satis intellego, haec constructio mihi sat mira esse videtur, fortasse Cicero erravit, ita. 

Et postridie diligentissime quaeremus responsa harum rerum, solvemus omnia difficilia, quaeremus in lexicis, in grammaticis, in omnibus locis, vel rogamus, nescio, magistros. Sed tunc intellegemus textum. 

Postridie, microphono apposito–et nos omnes habemus fere microphonum, habemus telephona et in illis sunt microphona. Et possumus tunc recitare textum–recitare textum et excipere, incidere vocem nostram. Et hic non quaeritur quaedam recitatio omnibus numeris absoluta, sed potius aliquid quod possimus postea auscultare. Sane si volumus perdiscere longitudines omnium vocalium, ita opus est satis diligenter recitare. Sed hoc non est maximum. 

Ergo quid fiet hoc textu? Postquam hoc fecimus, dum in itinere sumus, dum dentes defricamus, dum exspectamus dum ad palaestram, in usum palaestrae sumus, dum pondera tollimus, denique ubicumque sumus tum, ubi animus quodammodo vacat, possumus haec auscultare et sic perpetuo versari in lingua Latina si volumus. 

Circumdemus nos lingua latina

Itaque etiam submotis libris possumus versari in lingua Latina, possumus nobiscum loqui aut loqui cum aliis sane, et possumus auscultare hos textus, et nunc denique, ergo quid fieri poterat abhinc, nescio, quadraginta annos, nunc possumus quoddammodo circumdare nos ipsos lingua Latina, quod est commodissimum. 

Rerum congregatio et repetitio

Itaque nunc satis multa dixi de his rebus, et nunc in pauca haec conferamus, ut fiat, sicut Quintilianus scribit, rerum congregatio et repetitio

Primum–hae sunt quasi leges illarum tabularum [i.e. Leges Duodecim Tabularum]–oportet primum invenire facilia quam plurima, quam plurima facilia, ut habeamus amplam copiam, habeamus quae legamus cottidie sine magna animi contentione. 

Et deinde illas insulas aedificabimus, et sic incipiemus quasi fundamentum iacere facultatis Latine loquendi, et confidentiae illius.  

Deinde sermones aut nobiscum aut cum aliis habebimus; fortasse utrumque faciendum est. 

Postea vero fabulas narrabimusaut de hominibus aut de rebus aut de tabulis pictis, aut renarrabimus fabulas quas iam legimus. Et haec omnia scilicet etiam scribentibus utilia sunt. 

Et denique aliquos textus eligemus et expugnabimuseos sicut ostendi, per intervalla decem minutarum. 

Et sic in loquendo et in legendo habebimus certas quasdam provincias bene expugnatasquae sint bene nostrae; et fortasse poterimus dicere: bene, Latine nescio, sed hos textus meos reddidi; omnia, quidquid inest, bene teneo, omnes locutiones, omnes constructiones quae insunt bene, bene meae sunt, bene intellego. 

Et in loquendi: et fortasse Latine nescio loqui; sed possum de his saltem, quid dicam, provinciis bene loqui. Et erit igitur fundamentum firmum non modo facultatis legendi et loquendi, sed studii, et quasi quoddam semen eloquentiae. 

Haec habui quae dicerem.


Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.

More videos in Latin available for our patrons who make Latinitium.com a possibility!

Support Latinitium