#23 - How can we teach ourselves Latin? (A talk in Latin) – 1/2..#23 – Quomodo nos ipsi Latine doceamus? (Oratio Latine habita) – 1/2

 How to learn Latin and how to learn to speak Latin. GrecoLatinoVivo 2017.

AVAILABLE FOR THIS EPISODE:..SUBSIDIA HUIUS PARTIS:

  1. AUDIO..VOX | Audio available for download... Vox excepta depromi potest.
  2. VIDEO..SPECTACULUM | Animated video with the text. .. Pellicula cum verbis scriptis.
  3. TEXT..VERBA | Transcript of the episode. .. Ipsa verba transcripta.

....II. AUDIO..II. VOX....

....II. VIDEO..II. SPECTACULUM....

Salvete sodales! 

Vobis tandem aliquando apporto orationem quam Florentiae in conventu GrecoLatinoVivo (quem Giampiero Marchi curavit) in theatro Niccolini mense Martio huius anni magno cum gaudio habui. Utinam amicorum quoque orationes haberemus quas ederemus! Tot homines docti eo confluxerant ut docte de variis argumentis facerent.

Opera amicae benignissimae haec oratiuncula excepta est qua locutus sum de variis modis quibus ipsi nos Latine loqui, scribere, intellegere docere possumus.

Pars altera hic invenitur.

Quid censetis?

 

Quomodo nos ipsi Latine doceamus? (Oratio Latine Florentiae habita) – 1/2

Puer sedecim annos natus obstupui. Summa aestate, sole splendente, ante me conspexi titulum latinum, et di boni, haec lingua antiqua et hic nuntius per saecula emissus me summo studio inflammavit, et ilico constitui hanc linguam discere. 

Sed erat illa aetas prisca ubi rete omnium gentium vix erat, aut si erat, domi meae sane non erat. Quoquo modo potui quaesivi libros quibus uterem ad hanc linguam nostram discendam; et repperi quosdam libros, et ut nunc scio, pessimos: tunc vero nesciebam. Et pro viribus hanc linguam discere coepi; sed non tam longe progressus sum antequam calcem inveni his studiis.  

Sed deinde multis annis post me contuli ad universitatem ut haec studia iam diu intermissa revocarem. Et summo cum studio volebam hanc linguam discere; per biennium operam hic dedi et satis sedulo, immo sedulo–quid dicam "satis"?–et quid factum est? Ab initio, post duos menses, legimus Caesarem: De Bello Gallico, liber sextus plerumque legitur. Et insudabam his rebus; velis remisque conabar intellegere quidnam gentium ille scripsisset. Et armatus lexicis, interpretationibus, commentariis, denique omnibus subsidiis quae excogitari possint conabar–non dicam legere, nam mater docuit non esse metiendum–excutiebam, conabar extricare quendam sensum et persolvere haec aenigmata inextricabilia. 

Sed mox coepi mecum reputare utrum idoneus essem qui linguam latinam disceret; nam cottidie operam dabam, neque quicquam proficiebam. Fortasse operam et oleum perdebam. Nam cottidie complures horas intendebam in--quid? in quattuor paginas--non, fortasse in tres paginas Caesaris legendas; et nihil, nihil prorsus discebam, ut mihi videbar. 

Ergo constitui antequam hastas abicerem ultimum impetum facere in hanc provinciam; et intercapedine studiorum universitariorum facta, coepi quaerere in rete omnium gentium, quod tum erat; et ibi imprimis duos libros vel duo genera librorum repperi.  

Et nunc quaeritur curnam gentium hic omnia narravi. Hoc quaeritur.  Et hoc volui vobis narrare, quia expertus sum quam difficile, quam arduum esse posse discere linguam latinam tralaticia quae dicitur ratione. Et maxime quia putabam nullam aliam viam exstare, nullam aliam methodum esse.  

Sed deinde intellexi alias vias esse; et intellexi nos posse, immo fortasse necesse esse nosmet ipsos docere, quia qui sunt magistri qui possint, nescio, denas horas vel octonas horas cottidie cum discipulis suis versari? Rarissimum est: sane sunt loci ubi liceat perpetuo in lingua latina versari, sed hi sunt rari loci.  Ergo nosmet ipsi debemus nos docere, et discipuli ipsi debent suo Marte discere: possumus offendere, quid dicam, offerre eis quibusdam vel quasdam artes, technas, libros, consilia; sed serius ocius debent ipsi suo Marte pervenire ad fastigium illud linguae latinae. 

Ergo quaesivi in rete, in rete repperi duo genera librorum: imprimis colloquia latina, et illam seriem librorum quae inscribitur Lingua Latina per se illustrata. Et summo cum studio haec legebam. Nunc potui legere aliquid satis facile, poteram intellegere. Lectitabam hos libros.  Haud scio an Linguam Latinam per se illustratam, vel saltem primum volumen 'Familiam Romanam', haud scio an tricies librum perlegerim et auscultaverim; nam haec omnia recitabam et auscultabam. Et sic potui post aliquos menses pervenire ad, ut vere dicam, ad quandam scientiam huius linguae, et mihi recepi ad universitatem: ibi ah, quid factum est, poteram legere! non optime, et neque omnia, sed poteram legere et intellegere eodem tempore: non vertendo, sed legendo intellexi. Bene.

Sed curnam discamus Latine? Nam semper loquimur de modis, de rationibus, bene; sed cur?  Et multae causae sunt, sed una, dixerim, est ceteris longe praestantior: et est ut legamus scripta antiqua, vel scripta recentiora. Alii hoc faciunt scilicet ut res gestas legant, ut discant de rebus gestis, alii quod putent apud veteres, apud recentiores esse quasi margaritas, esse cogitationes hominum per saecula litteris mandatas quae etiamnunc possint afferre aliquid commoditatis, aliquid fructus nobis hominibus. Et deinde sunt qui delectentur ipsa lingua, scilicet; et nomen meum profiteor in his omnibus gregibus, ut vere dicam.  Bene.

Sed in qualibet ratione docendi vel discendi, nam haec omnia pertinent et ad rationem docendi et ad rationem discendi, finis oportet sit ut legamus, ut intellegamus dum legimus.  Bene.

Sed nunc, ut puto, neminem fugit quam longum iter emetiendum sit, quam arduus mons ascendendus sit ut perveniamus ad aliquam scientiam huius linguae nostrae. Et sive in radicibus montis, sive in medio monte versamur, iuvat plurimum constituere quasdam metas certas ad quas curramus.  Sint metae propinquae quae nos adiuvabunt in consuetudine cottidie studendi, cottidie legendi colenda et ineunda; et sint metae longinquae quae nos in hoc tam longo cursu retineant. 

Et quales sint hae metae propinquae?  Primum sint tales quales attigi satis facile possint velut: cottidie denas paginas legam, bene; aut cottidie binos versus memoriae mandabo, aut cottidie dena vocabula discam, aut aliquid quod fieri possit sine magni, quid dicam, sine magno negotio.  

Deinde sint metae longinquae, quae ut dixi supra, ut sic loquar, retinebuntnos in cursu longissimo; et erunt tales quales: hoc anno legam fortasse omnia capita alicuius libri, fortasse Familiae Romanae; aut hoc anno decem orationes Ciceronis intellegam; aut hoc anno mille versus memoriae mandabo: aliquid quod satis difficile sit ad quod per totum annum currere possimus. Bene.

Nihil aliud magis soleo discipulis meis praecipere quam ut quam plurima facillima legant, talia qualia ipsi intellegere possint sine magno negotio. Et nobiscum his temporibus optime agitur quia nobis est rete omnium gentium quod nobis suppeditat immensam, prope infinitam copiam librorum, idque gratuito. 

Et imprimis censeo duo nomina aut duos indices, duas inscriptiones librorum quaerendo/as esse, quae sunt "Latin Readers", quae sunt fabellae faciliores vel loci desumpti ex scriptoribus antiquis interdum mutati quo faciliores sint; et hi libri plerumque edebantur saeculo undevicesimo aut vicesimo fortasse ineunte.  Et inter hos libros dixerim "Fabulae faciles" a Ritchie conscriptas esse fortasse si non optimae, satis iucundae mea sententia. 

Et deinde sunt illa colloquia latina quae me magna ex parte docuerunt latine loqui; et sunt fortasse vobis omnibus nota, sed tamen dicam: sunt colloquia, sunt dialogi scholastici in usum discipulorum scripti; saeculo sexto decimo hoc genus litterarum florebat. Et exstat silva, immensa copia huius generis librorum ut possimus cottidie legere talia neque umquam fere exhaurire hunc fontem.

Sunt alia facilia, alia sunt multo difficiliora. Imprimis vobis commendem colloquia Corderii quia sunt facilia, sunt facillima.  Incipiunt hoc modo fere: "Salve!" "Ah salve!" "Ut vales?" "Bene valeo." "Quid facere vis?" "Volo studere." Scilicet omnes discipuli volunt studere.  Sunt discipuli enim probissimi. Sed sunt satis arida haec colloquia. Et deinde sequuntur colloquia Erasmi et colloquia Iacobi Pontani; et haec colloquia sunt perquam docta. Erasmi colloquia sunt iocosissima, et Pontani colloquia sunt satis iocosa, sed aeque docta quam illius Erasmi. Et qui haec colloquia, non modo haec sed etiam alia, lectitaverit, sibi parabit facultatem non modo horum scriptorum legendorum, sed fere cuiuslibet scriptoris legendi; quia hi scriptores, dico Pontanum, Erasmum, Corderium hauriebant locutiones ex Cicerone, ex Plauto, ex Terentio, ex omnibus denique scriptoribus qui probatissimi haberentur saeculo sexto decimo. Et ita est quasi, nescio, farrago quaedam, et si quis legerit talia, erit paratus ad quemlibet scriptorem antiquum legendum. Bene; et sane discimus etiam Latine loqui.

Et nunc id quaeritur, nonne: bene, est bonum legere; sed cur latine loquamur? Bene: sunt qui dicant quia iucundum est; et non nego, non nego.  Sed in omnibus rebus est--in omnibus his rebus finis est quo melius legamus et intellegamus scripta. Sit iucundum Latine loqui, bene; sed oportet sit utile. Oportet sit utile ad quid? Ad legendum, ad intellegendum.  Ergo hoc facimus ad scripta melius intellegenda, et ad altius intellegenda. 

Et ut audivimus--puto, nam italice non bene scio--lingua latina non est aenigma persolvendum, sed est lingua. Sane, non adeo multi Romani restant, sed tamen est lingua; et qui linguam, quid dicam, qui linguam latinam loquitur, intellegit, sentit esse veram linguam, non esse rem dissecandam. Et mehercle, haud ita pridem unus ex discipulis meis, postquam primum locuti sumus latine, exclamavit "Magister, modo intellexi linguam latinam esse linguam!" Et est aliquid; et hoc non iocandi causa dico, sed hoc exclamavit, et quasi cum gaudio, quia adeo longe discesserat haec lingua, haec ratio eius discendae, ut non perciperet esse linguam; sed simul ac coepimus latine loqui, sentimus: ah, di boni, est lingua, optime!  Et deinde fortasse si multum loquimur, si consuevimus uti his omnibus verbis et locutionibus, constructionibus quae inveniuntur apud scriptores, tum cum ipsi offendemus, cum ipsi occurremus, incidemus in has locutiones, in haec verba, in has constructiones, non erunt nobis ignotae: erunt quasi amicae, quia ipsi scimus, ipsi vidimus, ipsi diximus! 

Et ad confidentiam corroborandam, et hoc puto maximum esse fortasse; nam plerumque, et hoc expertus sum in multis discipulis: plerumque timent scriptores antiquos, timent Ciceronem, Tacitum, fortasse merito. Sed multi timent scriptores antiquos aggredi vel adire ad eos. Sed qui Latine loquitur--qui facillima legit--sed qui Latine loquitur ipse utitur his locutionibus; multo confidentius aggredietur ad illos fontes antiquos. Cum videbit locutiones quales sunt, nescio, Quae cum ita sint--bene, hoc iam sescenties dixi amicis meis, ergo non erit mirum. Aut quaelibet locutiones erunt satis notae. Ergo, confidentia--et hoc est maximum in studiis nostris: sine confidentia tota res, totum aedificium corruet. 

Pars altera hic invenitur.


 
About Latinitium..Quid sit Latinitium

This is a place for Latin audio, video, and other resources for learning to read and speak Latin online.

Follow us on:..Sequimini nos apud:
Support Latinitium..Adiuvate Latinitium

Get access to more content by clicking below and supporting Latinitium on Patreon!

Support Latinitium

Latest podcast episodes..Sermones proximi

Latin audio..Auditiones Latinae

Latest blog posts..symbolae proximae