#21 – The life and death of Cicero (Lhomond) Part II | Latin texts..#21 – Ciceronis vita et mors (Lhomond) : Pars II

Hodie vobis recitabo alteram partem vitae Ciceronis qualis in libro Urbis Romae viri illustres a Carolo Lhomond scripto narratur. Utinam placeat. Si primam partem non audivistis, eam hic invenietis.

Read More
#20 – The life and death of Cicero : Part I | Latin texts..#20 – Ciceronis vita et mors (Lhomond) : Pars I | Litterae Latinae

Marcus Tullius Cicero, equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Ex eius avis unus verrucam in extremo naso sitam habuit, ciceris grano similem; inde cognomen Ciceronis genti inditum. Suadentibus quibusdam ut id nomen mutaret, “Dabo operam” inquit “ut

Read More
#17 – Quid Cicero de ludis circensibus sensit?

Abhinc aliquos menses recitavi epistulam Ciceronis et nunc mihi tempus maximum esse videtur ut alteram epistulam ab eodem scriptore scriptam recitem qua Cicero amico aperit quid de ludis circensibus sentiat. Iuvat profecto audire quid Romani ipsi senserint de his ludibus quibus homines et bestiae interficiebantur. Scribitote, quaeso, quid de hac epistula sentiatis!

Read More
#12 – Litterae Latinae | Catilina coniuratos hortatur (Sallustius, Cat. 20)

Hodie recitabo locum ex Sallustii libro qui Bellum Catilinae inscribitur. Sallustius inducit Catilinam orationem coram suis habentem ut eos hortetur ad pugnandum. Locum Catilinae cedo.

Read More
#11 – Litterae Latinae | Architectus audacissimus Alexandriae urbis (Vitr. 2. pr.)

Hodie vobis recitabo locum ex Vitruvii libro secundo de architectura, quis crederet? Quamquam multi sunt qui audito nomine Vitruvii fabulas iucundas minime exspectent, tamen in praefatione secundi libri invenitur fabula non iniucunda de Dinocrate architecho qui Alexandriam constituit, quam vobis nunc recitabo. Proinde aequo animo attendite!

Read More
#8 – The life and works of Terence..#8 – Pauca de Terentio: Vita atque opera

Haud ita pridem, in sermone quarto vitam atque opera Plauti comici summatim exposui: cum non modo Plauti verum etiam Terentii fabulas his diebus in manibus habeam, aequum est de eo quoque verba facere ne videar Terentium miserum posthabere. Audietis quid Terentius dicatur secum e Graecia tulisse antequam mortuus sit, quid Caesar et Cicero de Terentio iudicaverint et num comoedias suas reapse fecerit Terentius et multa alia.

Read More
#6 – What did Cicero feel like going into exile?..#6 – Quo animo Cicero in exsilium profectus est?

Plerumque cum de Cicerone cogitamus, ante oculos nobis ponimus oratorem illum constantissimum qui in Catilinam vehementer dixit, sed idem fuit pater et maritus qui multa et varia expertus est. Epistulae eius nobis ostendunt alium Ciceronem, verum hominem, qui dolet et gaudet.

Read More
#5 – What strange things did the Romans do in October?..#5 – Quidnam Romani mense Octobri faciebant?

Medio mense octobri autumus sui commonere incipit eos qui Europam incolunt. Et antiquis temporibus Romanis hic erat finis et messis et temporis belli gerendi. Medius mensis Octobris secum ferebat…

Read More
#4 – The life and works of Plautus..#4 – Pauca de Plauto: Vita et opera comici

Plautus, ubi adolevit, apud gregem histrionum scaenae ministri munere aliquos annos functus est. Deinde pecuniam quam ibi fecerat augere voluit. Itaque eam in mercaturis collocavit sperans se inde maximum lucrum facturum esse. Adversa autem fortuna usus omnem pecuniam perdidit et ad extremam inopiam recidit…

Read More
#3 What does "sub manus succedere" mean and how is it used?..#3 – Quid significat “sub manus succedere” et quomodo ponitur?

Fere cottidie Plautum lego, cuius genere scribendi vehementer delector. Et locutionem hodiernam ex Plauto ipso surripui. Enarrabo igitur sive explicabo hanc locutionem quae est "sub manus succedere". Hanc locutionem, nisi memoria mihi labat, non nisi apud Plautum offendas, id est, tantum apud Plautum invenitur. Idem fere valet seu significat ac…

Read More