#57 - Halloween special - the Art of Shuddering..#57 Ars Horrendi

 Learn Latin with this video in spoken Latin about sea monsters.
 

This year’s Halloween special takes you on a journey through the art of shuddering.

A long time ago the brothers Jacob and Wilhelm Grimm wrote down an old German story, a folktale, or fairy tale if you will, about a young man, or boy, who did not know how to shudder. This annoyed the young man and it was all he wanted to learn, he could not let go of the thought of being able to shudder.

The story was called “Märchen von einem, der auszog das Fürchten zu lernen.” In English it has been called many things, for instance: “They story of the youth who went forth to learn what fear was” or “The story of a boy who went forth to learn fear”. It was published for the first time, in 1812, in the brothers Grimm’s fairy tale collection Kinder- und Hausmärchen, in English called Children’s and Household tales.

The Halloween episode this year is a free adaptaion in Latin, a Latinitium-version of the Grimm fairy tale. We call it Ars Horrendi - the Art of Shuddering.

Be ware: It is not for the faint of heart! :)

For more scary stories in Latin you can always take a look at last year’s special here, about two ghost stories from Stockholm. And if you want to watch our first Halloween Latin special about ghosts and scary things in ancient Rome, you’ll find it here.

Ars Horrendi

Hodiē fābulam vōbīs horrendam, terribilem nārrābō, quae vel fortissimīs hominibus terrōrem maximum injiciat. 

Fuit ōlim senex cui duo fīliī erant, quōrum minor nātū iners atque piger erat. 

Pater accessit ad fīlium minōrem. "Ō mī fīlī," inquit, "quid discere vīs? quam artem exercēre vīs?  quid tandem discere vīs?" Ad quod fīlius: "Horrēre!" 

Pater senex et fīlius minor nātū ad ecclēsiam sē contulērunt ut sacristānum cōnsulerent. Quō cum pervēnissent, sacristānum adiērunt eumque rogāvērunt quid faciendum esset ut puer horrēre disceret. 

Sacristānus statim haec dīxit: "Mī fīlī, ascende in turrim mediā nocte et campanam age." Puer abit. Subsequitur sacristānus habitū lārvam simulāns eō cōnsiliō ut puerum terreat. 

Suspēnsō gradū ad puerum accēdit. Puer autem nihil timet, sed clārā vōce exclāmat: "Quis es tū? Quid tandem tibi hīc negōtiī est? "Nūllō respōnsō acceptō puer lārvam fictīciam atque simulātam per gradūs dēturbat. Quō factō horrenda illa lārva crūs frēgit. 

Nōn ita multō post, pater certior factus excandēscit et: "Aufer tē," inquit, "hinc ex aedibus meīs, pessime puer!" 

Domō paternā relictā miser puer proficīscitur. 

Quōcumque puer vēnit queritur sē horrēre nescīre. Quem querentem vir audit eīque dīcit: "Ō mī puer, cōnfer tē ad locum suppliciī, atque ibi noctem age." Ad quod puer: "Placet, hercle, cōnsilium!" 

Quō igitur auctōre puer ad locum suppliciī sē cōnfert; et ibi videt dē arbore suspēnsa septem cadāvera. Pertimēscitne? Nihil minus. 

Lentō gradū puer ad locum suppliciī accēdit; sed alget puer, maximē alget! Itaque ignem facit ut calēscat; et dum illōs mortuōs dē arbore suspēnsōs contemplātur, sēcum cōgitat: "Fortasse et illī dē arbore suspēnsī algent!" Ad cadāvera puer accēdit et restibus incīsīs dēmittuntur. Cadāvera deinde circum ignem collocat ut calēscant. Quae tamen nōn calēscunt.

Et puer excandēscit et cadāvera dē arbore rūrsus suspendit; et puer in viam sē dat. 

Post iter multōrum diērum puer noster ad dēversōrium venit cūius ad iānuam accēdit ut pulset. Intrōmittitur, et incipit querī. Quem querentem nunc caupōna audit et sīc loquitur: "Cōnfer tē ad arcem quae lārvīs inquiētātur et agitātur, atque ibi trēs noctēs age. 

Quod sī fēcerīs, dīvitiās arcis et rēgis fīliam habēbis. Multī cōnātī sunt, nēmō vīvus inde rediit." Ad quod puer: "Placet consilium." 

Puer ad rēgem cūius arcem caupōna memorāverat sē cōnfert. 

Puer ē rēge statim quaerit num liceat in arce pernoctāre. Cui quaerentī: "Per mē," inquit rēx, "licet, et licet tibi tria tēcum ad arcem ferre: ignem, tornum, cultrum."

Prīma nox quam puer in arce rēgis agit sīc abit: puer multum alget--multum, hercle, alget. Itaque ignem facit, et igne factō cōnsīdit. 

Sed nōn ita multō post magnae atque nigrae fēlēs et canēs puerum adoriuntur. Puer cultrō strictō impetum bēstiārum fortiter sustinet. Aliās bēstiās vīctās aliās territās cultrō suō fugat. 

Cum iam tam ācriter pugnātum sit, puer fessissimus palpebrās vix sustinēre potest; itaque cubitum it. 

Iam vērō lectus in quō puer iacet spatiātum it cum puerō ipsō! Quod puer nōn modo nōn pertimēscit sed, quasi equō īnsideat, iubet lectum gradum addere. Lectus equitī suō pāret et tantā celeritāte prōgreditur ut tōtus lectus ēvertātur. Nūllō vulnere acceptō puer iuxtā ignem dēcumbit ut dormiat. 

Secunda nox sīc abit: dē forāmine tēctī hominum truncī et crūra, praetereā ossa, calvāriae dēcidunt et subitō corpora illa disiecta redintegrantur! Hominēs horrenda speciē sē parant ad lūdum cōnōrum: quem ossibus lūdent. Pertimēscitne puer? Nihil minus. 

Quibus rēbus vīsis, puer prōmptō tornō calvāriās humī positās ita fōrmat ut omnīnō rotundae fīant; deinde cum illīs hominibus tōtam noctem cōnōrum lūdō sē oblectat. 

Ecce venit tertia nox: et sex hominēs arcam vīlem portantēs conclāve in quō puer est intrant. Et in arcā cadāver cōnsōbrīnī puerī iacet. 

Puer statim operam dat ut cōnsōbrīnus calēscat et calefactus ab īnferīs exsistat. Cōnsōbrīnus ab īnferīs excitātus puerum strangulāre cōnātur! 

Et puer īrā incēnsus impetum in cōnsōbrīnum facit eumque in arcam vī dētrūdit et operculum arcae impōnit. 

Paulō post venit senex crassus et longus et barbā prōmissā atque cānā. Ad puerum lentō gradū accēdēns: "Nunc," inquit, "moriēris!" Quod cum puerō minimē placeat, dolō ūsus puer caput senis in incūde fīgit; deinde puer senem captum clāvā ferreā pulsat.

Vīctus senex veniam ā puerō petit, quam mox impetrat. Ut grātiam referat, senex puerō omnēs in arce absconditās dīvitiās mōnstrat. 

Tribus noctibus in arce āctīs ultimum māne venit. Rēx maximā admīrātiōne affectus puerō in mātrimōnium fīliam suam dat. Quam puer in mātrimōnium dūcit. 

Quamquam puer dīvitiās et uxōrem nunc habet, tamen trīstis est, quī horrēre nesciat. Diēs nūllus, immō nūlla hōra est quīn uxōrī hāc dē rē conquerātur. Quam ob rem uxor prope ad īnsāniam adigitur. 

Puerō dormiente, dē nocte uxor surgit, abitque ut situlam aquā impleat. Reversa ad lectum dormientis puerī, suspēnsō gradū accēdit et situlā in altum sublātā super caput puerī aquam frīgidam effundit. 

Ē somnō excitātus: "Dī bonī!" exclāmat. "Horreō, tōtus horreō!" 

Sīc puer noster didicit quid esset horrēre. Sed quid sit timēre tamen etiam nunc nescit.

Īōanna Laeta trānscrīsit.


Join us on Patreon

....More videos in Latin available for our kind patrons who make Latinitium.com a possibility! Click below for more information!..Plura spectacula aliaque subsidia fautoribus nostris apud Patreon.com prabentur qui efficiunt Latinitium.com fieri possit. ....

Support Latinitium


Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.