Practice your Latin

The Life and works of Petronius

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

I recent­ly re-read the great Roman nov­el Satyri­con by Petro­n­ius, and I thought it would be use­ful to do a video about Petro­n­ius. Amelie and I spent an hour find­ing a place free from the vio­lent winds of Stockholm.

Video in Latin

Audio in Latin

Lis­ten to the audio of this essay here on Latinitium.com or in your pod­cast app:

Latin Text

Hodie de Petro­n­io ser­mo erit. Dis­cetis quis fuer­it, que­mad­mod­um sibi mortem inter epu­las con­sciver­it, et cur puris­si­mae impu­ri­tatis auc­tor voca­tus sit. 

“Illi dies per som­num, nox offici­is et oblec­ta­men­tis vitae tran­sige­batur, utque alios indus­tria, ita hunc ignavia ad famam protulerat.”

— Tac. An. 16.18

De vita Petronii

Pau­cis­si­ma de Petro­n­io com­per­ta habe­mus. Et sicut fit in rebus antiquioribus tem­pus ipsum rem obscu­rav­it: Itaque mul­ti et doc­ti homines de aetate quo Petro­n­ius fuit et quo opus eius, Satyri­con lib­ri, scrip­tum est, inter se dis­cep­taverunt: alius pri­mo, alius secun­do, alius ter­tio saecu­lo post Chris­tum Natum opus com­posi­tum esse.

Inter mul­tos autem nunc fere con­stat Petro­n­i­um fuisse pri­mo saecu­lo post Chr. Nat. Ut aliq­uid saltem de Petro­n­io eru­a­mus ad Tac­i­tum recur­ren­dum est, qui unus nobis hic nobis sub­venire pos­sit. Eten­im Tac­i­tus, ille rerum ges­tarum scrip­tor quem mul­ti dis­cip­uli in som­ni­is vocab­u­la et sen­ten­tias obscuras torquentem viderunt ante ten­ta­men, nonul­la memo­ri­ae pro­did­it de homine cui nomen Titus Petro­n­ius Niger. Hic iampri­dem habetur idem esse qui Gaius Petro­n­ius Arbiter qui opus illud Satyri­con scripsit. 

Quid igi­tur Tac­i­tus ille per­spicui­tate praes­tantis­simus de hoc homine lit­teris consignav­it? Non pluri­ma sed non ideo contemnenda. 

Petro­n­ius pro­con­sul Bithy­ni­ae et con­sul fuit. Et hos mag­i­s­tra­tus ita ges­sit ut Tac­i­tus eum ‘vigen­tem ac parem negoti­is’ scripserit.

Postea adsump­tus est arbiter ele­gan­ti­ae inter famil­iares Nero­nis Prin­cip­is. Nam scil­icet omnes cupid­i­tates explen­dae sunt quadam ele­gan­tia. Prin­ceps nihil suave neque sibi dignum putabat quod ille arbiter ele­gan­ti­ae non prius approbavis­set. Hinc nomen Arbi­tri Petro­n­io indi­tum est, ut sit Petro­n­ius Arbiter.

His autem rebus  nata est invidia Tigelli­ni cuius­dam qui prae­fec­tus prae­torii fuit, quem ali­bi Tac­i­tus fuisse ‘foe­da puer­i­tiâ et impu­dicâ senectâ’nobis nar­rat. Hic homo cum videret Petro­n­i­um esse aemu­lum et sci­en­tia volup­ta­tum se potiorem, excan­duit. Hoc scil­icet ferre non potu­it. Aliq­uid facien­dum erat. Tigelli­nus igitur—quid enim fac­eret homo praeclara pudici­tia?— prae­fec­tus prae­torii apud Neronem Petro­n­io objec­tat amici­ti­am Flavii Scaevini—Scaevinus unus ex eis erat qui in Neronem coni­u­rav­er­ant. Iam vero quo maiorem fidem hoc men­daci­um apud principem haberet, Tigelli­nus servum Petron­ii cor­rupit ad indi­ci­um et Petro­n­ius ille arbiter ele­gan­ti­ae com­pre­hen­sus est.

De Petronii morte

Petro­n­ius cum Cumis in cus­to­dia esse diu­tius ferre non pos­set, con­si­tu­it sibi mortem con­scis­cere. Quo­mo­do hoc fecit? Venenum hausit? Pugionem in pec­tore fix­it? Se urso devo­ran­dum obiecit? Nil minus. Secus enim ac Cato minor qui exi­tum non dubitavit prop­er­are, Petro­n­ius vitam non cito finiv­it: venas pri­mum incid­it, dein eas oblig­av­it, postremo vero rur­sus ape­ruit et cum ami­cis ad men­sam con­fab­u­la­tus est. Hic ser­mo non erat de rebus gravis­simis, de philophia, de immor­tal­i­tate sed de rebus lev­ibus, quin eti­am carmi­na et ver­sus audieban­tur. Inter haec, Petro­n­ius in alios ser­vo­rum se largum, in alios vero crudelem se ges­sit lar­gi­tione et ver­beribus usus. Postremo, dum ad men­sam sedet, som­no indul­sit ut mors videre­tur for­tui­ta potius quam coacta.

De scriptis Petronii

Unum opus, Satyri­con lib­ri, ad nos per­ven­it neque id inte­grum, maior enim pars inter­cid­it. Sunt qui con­tenten­dant tan­tum dec­i­mam partem nobis ser­vatam esse. Sed par­ca­mus lacrim­is, nam quae exs­tant, non sunt omni­no dis­i­unc­ta sed sunt qua­si fab­u­lae vel scae­nae lib­ri quae per se bene stare possint. 

Satyri­con inter scrip­ta Romano­rum qua­si alba avis haberi potest, nam acced­it satis prope ad illud genus quod inter­dum vocatur Fab­u­la Roma­nen­sis, quod genus nos­tra memo­ria qui­dem obtinet. Sunt illae fab­u­lae con­tin­u­atae quales sunt Domi­nus Anu­lo­rum, et Scelus et Poe­na. A Grae­cis orgine duc­tâ hoc genus apud scrip­tores Lati­nos non max­i­mopere floruit, inter quos max­i­mi Petro­n­ius et Apuleius, de quibus Macrobius: 

““Argu­men­ta, fic­tis casi­bus ama­to­rum refer­ta, quibus mul­tum se vel Arbiter exer­cuit vel Apuleium non­numquam lusisse miramur. ”

— Macr. Somn. 1.2.8

Petron­ii operis prin­ci­pales partes agunt Encolpius, stu­dious artis rhetor­i­cae, idemque fab­u­lae nar­ra­tor, et ami­cus eius Ascyl­tus, et Giton, quem uterque eorum deperiunt. 

Hi mul­ta et varia et mira per­ic­u­la patiun­tur quo­rum haud scio an notis­si­ma sint fab­u­la de vid­ua Eph­esia, fab­u­la de Ver­sipelle, quae vero famā cedunt ili, Cenae Tri­mal­chio­n­is

Hac parte nar­ratur cena quam habet Tri­mal­chio, novus homo, qui e ser­vo fac­tus est ditis­simus;  depin­gi­tur homo quadam rus­tic­i­tate non con­tem­nen­da. Hic haudquaquam moribus urbanus is es qui non dubitet quidquam facere ut laudes et risum con­vi­varum excitet. Ut divi­tias suas osten­tet, dapes exquisi­tis­si­mas et inau­di­tas appo­nen­das curat. Totus in lau­ti­ti­is et faceti­is versatur. 

Sunt qui putent, neque for­t­asse immer­i­to, Petro­n­i­um hic carpere mores prin­cip­is, que m sub nomine Tri­mal­chio­n­is occul­tari con­ten­dant; etsi Tri­mal­chio haudquaquam per omnia Nero­nis per­sim­ilis, tamen viti­is quibus­dam non mul­tum differt.

De genere scribendi et sermone

Satyri­con, et maxime illa pars quae Cena tri­mal­chio­n­is vocari solet, nobis prae­bet ser­monem Lat­inum maxime var­i­um: Petro­n­ius enim quo verisim­il­iores ser­mones videan­tur qui haben­tur, non medioc­ri arte effin­git per­sonas ita inter se loquentes ut ser­mo per­son­ae loquen­tis cum loco vel condi­cione eius­dem con­gru­at; insunt igi­tur mul­ta ser­mo­nis vul­garis et ple­beii, quae gen­era ser­mo­nis cum ali­is inter se com­mix­ta frus­tra ali­bi quaeras. Cum alia tum legimus scrip­tum ‘vinus’ pro ‘vinum’. Insunt por­ro pluri­mae locu­tiones lep­i­dae et insoli­tae, quales sunt “malam par­ram pilavi” et illud “urceatim pluit” quod licet mul­tis tri­tis­si­mum videa­tur, apud Petro­n­i­um solum inven­i­tur. Hinc igi­tur mul­ta dis­ci possunt. 

Homines doc­ti sae­culis prae­teri­tis non sem­per aper­tis laudibus eum cumula­vere qui propter argu­men­ta levia, saepe obscoena eum esse ”auc­torem puris­si­mae impu­ri­tatis” scrispere.

Satyri­con tamen opus est dig­nis­si­mum lec­tu quia Petro­n­ius valet nobis ante ocu­los has per­sonas inter se tam diver­sas sum­ma arte depic­tas proponere. 

Proinde legi­t­ote ut, prox­ime cum Bac­cho praeter mod­um indulseri­tis, cum Petro­n­io dicatis “plane mat­tus sum, vinus mihi in cere­brum abivit”.

Tantum’st, bene valete!

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...