#53 – Sea Monsters..#53 – Monstra Marina

 Learn Latin with this video in spoken Latin about sea monsters.
 

Available for this episode:

  • Video
  • Coming soon: Latin text (help us transcribe, see below!)
  • Latin audio

.... VIDEO.. SPECTACULUM....

....TEXT..VERBA....

 

Gratias agimus ei qui haec verba transcrisperunt.

Ūna hārum bēluārum plūrēs nāvēs et grandēs fortissimīs nautīs cōnfertās facillimē subvertit aut mergit.
— Olaus Magnus

Antīquīs temporibus apud Graecōs et Rōmānōs sub aquā multa et mīra latēbant. Sānē vōbīs nōtī sunt illī deī, Neptūnus, Trītōn et illa mōnstra sīrēnēs et hȳdra illa quam interfēcit Herculēs. Sed haud sciō an omnium nōtissima sint illa mōnstra Scylla et Charybdis. Fortasse putātis Scyllam et Charybdim in marī mediō esse et ideō vexāre Rōmānōs et Graecōs tantum. Dī bonī, ut errātis! Nam Scylla et Charybdīs nōn in illō marī, sed extrā ōram maritimam Norvegicam inveniuntur.

Beluae Olai Magni

Saeculō sextō decimō Olaus ille magnus archiepiscopus īdemque optimus scrīptor et rērum gestārum investīgātor dīcāmus. Cūrāvit ēdendam tabulam geōgraphicam quae vocātur 'charta marīna.' Hāc chartā geōgraphicā vel tabulā geōgraphicā dēpingitur nōn modo Suētia sed cēterae terrae quae ad septentriōnēs vergunt. Et in hāc chartā marīnā inveniuntur plūrima mōnstra et bēluae quae sānē terreant quemlibet nautam. Īdem scrīpsit opus māximum quod īnscrībitur 'Dē gentibus septentriōnālibus historia', et cum alia tum caput scrīpsit dē piscibus et dē piscibus māximīs, dē horrendīs mōnstrīs. Sed quālia sunt?

Horribilis etenim fōrmae sunt, capitibus quadrātīs, undique spīnōsīs et acūtīs ac longīs cornibus circumdatīs, īnstar rādīcis arboris exstirpātae. Decem aut duodecim cubitōrum longitūdine, colōre nigerrimō, praegrandibus oculīs, quōrum ambitus octō vel decem cubitōs excēdit. Pūpilla vērō ūnīus cubitī, rubeum et flammeum colōrem referēns, quī ā longē in tenebrōsīs temporibus inter undās velutī ignis accēnsus piscantibus appāret. Ūna hārum bēluārum plūrēs nāvēs et grandēs fortissimīs nautīs cōnfertās facillimē subvertit aut mergit.
— Olaus Magnus

Māximē vexābantur Norvegī, māxime. Tantopere vexābantur Norvegī, vel fortasse nautae Norvegōrum tantopere vexābantur ut archiepiscopus Nidrosiensis litterās ad pāpam scrīpserit. Et cum litterīs mīsit etiam caput, mīsit caput abscīsum et sale condītum ūnīus ex illīs bēluīs, ut quōdammodo habēret documentum hūius difficultātis quā labōrābant miserī Norvegī.

Ecce bēstia!

Belua magni lacus

Mōnstra autem marīna nōn modo secundum ōrās Norvegicās, nōn modo secundum ōrās Suēticās, sed etiam in lacibus inveniuntur. In Suētiā est lacus quī vocātur 'lacus magnus' quī est in Jämptlandiā: est pars Suētiae quae ad septentriōnēs ferē vergit. Et hoc mōnstrum est quōdammodo nostrum Nessie: nōnne Scōtī habent suum mōnstrum iūcundum quod quotannīs sānē vident, et nōs quoque habēmus nostrum; et hoc vocātur 'Storsjöodjuret', id est 'bēlua magnī lacūs.' Sed hoc mōnstrum per multa saecula cōnspicitur.

Et hīs annīs hoc mōnstrum, haec bēlua nefanda ducentiēs et sexāgiēs cōnspecta est ab hominibus, et annō milēsimō nōngentēsimō octōgēsimō sextō lēx vel, ita, quōdammodo lēx in Suētiā lāta est ā rē pūblicā nē licēret hoc mōnstrum turbāre, ēius prōgeniem tangere, ēius nīdum tangere, nēve scīlicet ipsum mōnstrum interficere. Ita. Et, sed haec lēx, nōn vēra lēx, sed haec lēx sublāta est annō bis milēsimō quīntō. Ergō nunc licet hoc mōnstrum vēnārī.

Quō ruimus?

Sed unde trāxerit orīginem haec bēlua quae vocātur 'bēlua magnī lacūs' quaeritis. Nōnne? Annō milēsimō sescentēsimō trīcēsimō quīntō, Mogen Pedersen memoriae prōdidit fābulam quā tōta rēs aperītur. Fuērunt duo daemonēs silvestrēs: Suēticē vocāmus 'troll', sed dīcāmus daemonēs silvestrēs, Iāta et Cāta. Et coquunt per longum tempus pōtiōnēs variās in aēnō vel in cortīnā māximā. Per multōs annōs hoc faciunt neque sciunt, quid hāc pōtiōne futūrum sit. Omnīnō nesciunt, sed tum subitō haec cortīna, hoc aēnum ēdit sonum, strepitum māximum, et ēvertitur. Et ex ipsō receptāculō ērēpit mōnstrum cum capite fēlīnō, et hoc mōnstrum rēpēns ad lacum illum magnum dēscendit. Dēscendit in aquās, et sub aquā eī bene est. Ergō crēscit mīrum in modum, crēscit in mīram magnitūdinem.

Magus quīdam nōmine Kettil Runske ligat vel vincit hoc mōnstrum ad fundum nē exīre ē lacū, nē suīs fīnibus exīre vel excēdere posset et hominēs prope habitantēs dēvorāret. Et hic magus, quī perītissimus erat rūnārum magicārum condidit lapidem cum rūnīs magicīs, et hoc mōnstrum dīcitur tam diū hīs magicīs rūnīs vīnctum esse quamdiū nēmō intelleget. Ergō vehementer, summopere cavendum est nē quis discat quid hae rūnae significent: sānē sunt hominēs quī putent sē iam intellēxisse, sed hoc falsum est, quia sī intellēxissent vērē quid scrīptum esset, hoc mōnstrum ēlāpsum esset et legerēmus ubīque dē caedibus quae fierent. Ergō nōlīte discere hās rūnās intellegere.

Serpens midgardiensis

Mōnstrum omnium māximum et horrendum sine ūllā dubitātiōne est ille serpēns midgardensis: hōc enim mōnstrō nōn modo vexantur illae terrae quae ad septentriōnēs vergunt, sed tōtus orbis terrārum. Hic serpēns fīlius est Lochē et Angerbodae gigantis. Īdem est frāter lupī illīus Feneris. Mox deī illī Asgardiēnsēs intellēxērunt quantum perīculum hic serpēns midgardēnsis esset et eum in altum mare dēturbāvērunt vel dēiēcērunt. Tamen crēvit in māximam magnitūdinem, ut tōtum orbem terrārum comprehenderet corpore suō.

In fābulīs vetustiōribus septentriōnālibus multa nārrantur dē deō Thōrō. Ōlim īvit piscātum ūnā cum gigante nōmine Hymer. Sed Thor nōn piscābātur, nōn petēbat piscēs solitōs, sed ingentem illum serpentem. Ergō ēscā ūsus est capite, capite taurīnō; et deinde, dum in nāviculā sunt, Thōr et Hymer subitō capiunt hunc anguem, hunc serpentem. Sed Hymer perterritus statim incīdit vel abscīdit līnum quō hāmus fīxus erat, et in hāmō sānē erat illud caput. Et sīc ēlābitur serpēns ē manibus Thōrō.

Multō posteā Thōr sīve Thōrus et serpēns ille in singulāre certāmen vēnērunt, et alter alterum interfēcērunt. Et fuit illud tempus ultimum extrēmum quod vocātur 'Ragnarök'. Sed fortasse dīxerit quispiam esse trīste sīc hanc fābulam fīnīre. Sed nōn est trīste, quia Thōrus vīcit illum serpentem; et oportet caveātis nunc bēstiās maritimās, et bēstiās etiam in lacibus, et omnīnō mihi vidētur aqua cavenda, nē forte lateat quaedam bēstia quae vōs dēvoret.

Bene valēte, tantum'st.

 

.... AUDIO.. VOX....

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....


Consider supporting the Latinitium.com-project on Patreon where we upload various kinds of Latin material.