....#50 – Latin texts 23: Erasmus' perilous winter journey..#50 – Litterae Latinae 23: Periculosum Erasmi iter hiemale....

 Erasmus Latin audio text.
 

Latin audio

More Latin audio is available here

I've been getting e-mails asking me to record something by the 16th century humanist Erasmus. Since I enjoy his work and his eclectic Latin, I looked through a volume of his.  

I stumbled upon a letter that I've read together with several students the last couple of years in which he describes a dangerous journey.

Below you can listen to the recording of Erasmus Latin text and download it to learn on-the-go.

Latin text – Erasmus

Pervenimus tandem et quidem incolumes, tametsi invitis (ut apparet) et superis et inferis. O durum iter! Quem ego posthac Herculem, quem Ulyssem non contemnam?

Pugnabat Iuno semper poeticis viris infesta; rursum Aeolum sollicitarat; nec ventis modo in nos saeviebat, omnibus armis in nos dimicabat, frigore acerrimo, nive, grandine, pluvia, imbre, nebulis, omnibus denique iniuriis. Hisque nunc singulis nunc universis nos oppugnabat.

 Aeolus, keeper of the winds.

Aeolus, keeper of the winds.

Prima nocte post diutinam pluviam subitum atque acre obortum gelu viam asperrimam effecerat; accessit nivis vis immodica; deinde grando, tum et pluvia, quae simul atque terram arboremve contigit, protinus in glaciem concreta est. Vidisses passim terram glacie incrustatam, neque id aequali superficie, sed colliculis acutissimis passim exstantibus. Vidisses arbores glacie vestitas adeoque pressas, ut aliae summo cacumine imum solum contingerent, aliae ramis lacerae, aliae medio trunco discissae starent, aliae funditus evulsae iacerent.

Iurabant nobis e rusticis homines natu grandes, se simile nihil unquam in vita vidisse antea. Equis interim eundum erat nunc per profundos nivium cumulos, nunc per sentes glacie incrustatos, nunc per sulcos bis asperos, quos primum gelu duraverat, deinde et glacies acuerat, nunc per crustam quae summas obduxerat nives; quod quidem mollius erat quam ut equum sustineret, durius quam ut ungulas non scinderet.

Quid inter haec animi Erasmo tuo fuisse credis? Insidebat attonito equo eques attonitus; qui quoties aures erigebat, ego animum deiciebam, quoties ille in genua procumbebat, mihi pectus saliebat. Iam Bellerophon ille poeticus suo terrebat exemplo; iam meam ipse temeritatem exsecrabar, qui mutae beluae vitam et una literas meas commiserim.

Sed audi quiddam, quod tu credas ex veris Luciani narrationibus petitum, ni mihi ipsi Batto teste accidisset.

latin-audio-erasmus-learn-latin-latinitium.com-quote.jpg

Cum arx iam ferme in prospectu esset, offendimus omnia undique glacie incrustata, quae ut dixi in nivem inciderat. Et erat tanta ventorum vis, ut eo die unus atque alter collapsi perierint. Flabant autem a tergo. Itaque per declive montium me demittebam, per summam glaciem velificans, atque interim hastili cursum moderans. Id erat clavi vice. Novum navigandi genus.

Toto fere itinere obvius fit nemo, sequitur nemo, adeo non solum saeva sed etiam monstruosa erat tempestas. Quarto vix demum die solem aspeximus. Hoc unum ex tantis malis commodi excerpsimus, quod latronum incursus timuimus minus; timuimus tamen, ut homines pecuniosos decebat.


Quid de hac epistula censetis? Alia Erasmi scripta recitem? Scribite infra.

--Daniel 

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates, and learning material (e.g audio).