Practice your Latin

The “true” location of Atlantis (Essay in Latin)

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Atlantis. The mere men­tion of it con­jures up myth­i­cal spec­u­la­tions and ambi­tious quests for the truth. Today, we treat the sto­ry of Atlantis but go beyond the stan­dard sources such as Pla­to; we will dis­cuss 17th-cen­tu­ry author Olaus Rud­beck­’s orig­i­nal and, of course, accu­rate views on the loca­tion of Atlantis–it’s not where you’ve been told. The essay is all in Latin.

Video in Latin

Audio in Latin

“Mul­ti­task­ing” :)? Lis­ten to the essay in Latin here on Latinitium.com, or in your favourite pod­cast app:

Latin Text

Sal­vete! Hodie de Atlantide insu­la et de eius vero situ loquar. Proinde, si scire stude­tis ubi fuer­it, hanc pel­lic­u­lam spectate.

Quis est quin de Atlantide insu­la audier­it? Dico illam insu­lam mag­nam atque fab­u­losam quae antiquis­simis tem­po­ribus fluctibus sub­m­er­sa esse per­hi­betur. Olim fab­u­la de Atlantide nihil nisi fig­men­tum philo­soph­icum atque poet­icum fuit: Pla­to enim, philoso­phus ille bar­ba­tus, in dial­o­gis suis qui Timaeus, et Critias inscri­bun­tur, inducit Chrit­ian nar­ran­tem fab­u­lam de hac insu­la. Solon autem primus fab­u­lam apud Aegyp­tios audi­visse dicitur. 

Pla­tone teste Atlantis fuit reg­num quod ceteras gentes opibus et art­ibus praecellebat. 

Cum alia tum haec de Atlantide Pla­to scrip­sit: (Scil­icet in Lat­inum con­ver­sum, nam licet fuer­it doc­tus, Pla­to Latine nesciebat.) 

“in hac Atlantide insu­la max­i­ma vis et admirabilis poten­tia exti­tit regum, omnem insu­lam finiti­masque alias obti­nen­tium max­i­maeque par­ti con­ti­nen­tis dom­i­nan­tium, siq­ui­dem ter­ti­ae mun­di par­ti, quae Libya dic­i­tur, usque ad Aegyp­tum imper­ar­ent, Europae uero usque ad Tyrrenum mare.”

— Pla­to

Nihilomi­nus hanc civ­i­tatem sae­vum mare circiter ses­cen­tis et novem milibus anno­rum ante Chris­tum natum die et nocte voravit.

Iam aetate Pla­to­nis dubita­batur utrum philoso­phus ille bar­ba­tus insu­la Atlantide tamquam trans­la­tione utere­tur an de vera insu­la loquere­tur. A tem­po­ribus Pla­to­nis fab­u­la Atlanti­ca incre­men­ta cepit: tem­po­ris pro­gres­su auc­ta et muta­ta est. 

Postea Atlantis non in obliv­ionem ven­it, sed qua­si som­no sopi­ta per saec­u­laali­quan­tum siluit usque ad aetatem recen­tiorem. Vires enim novas accepit fab­u­la postquam anno miles­i­mo ses­cen­tes­i­mo vices­i­mo quar­to libel­lus Nova Atlantis a Fran­cis­co Bacone scrip­tus in lucem pro­di­v­it. In quo, non secus ac Pla­to, scrip­sit de civ­i­tate in insu­la sita et eius cives alias gentes ante­cellere repūbli­ca guber­nan­da et art­ibus omne genus. 

Fab­u­la incip­it a nav­i­ga­tione quam manus hominum a Peru ad Sinas et Iaponi­am trans Mare paci­fi­cum fac­it. Aeo­lus autem ille qui ven­tis imper­i­tat his hominibus parum fave­bat. Cum in igno­tas maris partes pen­e­trassent, ter­ram procul assurg­ere con­spexerunt. Sic Baco:

“Itaque cur­sum tota illa nocte eo direx­imus, ubi ter­ra se – ut coni­icieba­mus – osten­der­at, atque, illuces­cente die pos­tero, man­i­fes­tum fuit, ter­ram revera fuisse. Atque post sesqui­ho­rae nav­i­ga­tionem, por­tum tutum appulimus.”

— Fran­cis Bacon

Mul­ta nar­ran­tur de insu­la et civ­i­tate quae ibi flo­ret. Hic libel­lus lar­di doc­tis­si­mi in manibus hominum esse coepit et fab­u­la Atlantis pop­uli studi­um den­uo excitavit. 

Homines ex illo tem­porenon semel conati sunt Atlanti­dem ver­am esse docere eiusque situm reperire.

Insu­la esse dic­i­tur in medio Oceano alicu­bi inter Europam et Ameri­cam, fine autem septen­tri­on­ali usque ad Islandi­am per­ti­nente. Alii con­tendunt Atlanti­dem esse Ther­am (vul­go San­tori­ni) quae ses­cen­tis et mille annis ante Chris­tum natum erup­tione igni­um perdi­ta est. 

Alii autem ad oram mar­iti­mam His­pani­ae sitam fuisse dicunt. Nec nos­tra memo­ria desunt qui insu­lam fab­u­losam quaer­ant, cum ali­bi tum prope Bimi­ni insu­las et Bahamas et extra oram mar­iti­mam Cubae.

In Sue­tia autem quid verum sit scimus. Id quod vir doc­tus Olaus Rud­beck­ius anno miles­i­mo ses­cen­tes­i­mo undeoc­to­ges­i­mo eruit. 

Olaus Rud­beck­ius anno miles­i­mo ses­cen­tes­i­mo tri­ces­i­mo natus artis med­icae pro­fes­sor idemque rec­tor mag­nifi­cus apud Uni­ver­si­tatem Upsaliensem. Mul­tas dis­ci­plinas attig­it: eten­im fuit herbar­ius, archi­tec­tus, inves­ti­ga­tor antiq­ui­tatis, anatomi­cus: inven­it cum alia tum quo munere fun­ger­en­tur eae cor­poris partes quae vasa serosa dicun­tur. De quibus tace­bo. Haec vero mino­ra sunt, illud longe maius est quod osten­dit Atlanti­dem illam esse Sue­ti­am. Quis crederet? 

Rud­beck­ius lit­teris et Latine et Suet­ice man­davit opus quod tribus milibus pag­i­narum con­sta­bat – lau­do bre­vil­o­quen­ti­am homin­is. Hoc opus quat­tuor volu­minibus inter annum milles­i­mum ses­cen­tes­i­mum undeoc­to­ges­i­mum et milles­i­mum septin­gen­tes­i­mum alterum edi­tum inscribitur:

”Atlanti­ca sive Man­heim – vera Japheti pos­tero­rum sedes ac patria, ex qua non tan­tum Monar­chae & Reges ad totum fere orbem relin­qu­um regen­dum ac doman­dum, stir­pesque suas in eo con­den­das, sed eti­am Scyth­ae, Bar­bari, Asae, Gigantes, Gothi, Phryges, Troiani, Ama­zones, Thraces, Libyes, Mau­ri, Tus­ci, Gal­li, Cim­bri, Cim­merii, Sax­ones, Ger­mani, Sve­vi, Lon­go­b­ar­di, Van­dalii, Heruli, Gep­i­dae, Teu­tones, Angli, Pic­tones, Dani, Sicam­bri, ali­ique vir­tute clari & cele­bres pop­uli olim exierunt.”

Rud­beck­ius Sue­ti­am et Atlanti­dem region­ibus, gen­tibus, fab­u­lis, antiq­ui­tate, condi­cionibus, locis con­fert. Mira est dili­gen­tia Rud­beck­ius qui quidquid de simil­i­tu­dine Atlan­tidis et Sue­ti­ae dic­it, cau­sis et argu­men­tis adduc­tis pro­bare conatur. For­t­asse minore cum successu… 

Sue­ti­am situ, mag­ni­tu­dine, for­ma sinūs por­tusque cum Atlantide con­gruere autu­mat – mul­tis fon­tibus fretus. 

Por­ro aulam regiam, Upsali­ae sitam, eius­dem mag­ni­tu­di­nis fuisse cuius aula Atlantidis. 

Pla­to scrip­sit insu­lam sitam esse ad occi­den­tem colum­narum Her­culis (id est Gibraltar). 

Rud­beck­ius autem con­tendit Her­culem fuisse Sue­tum – nomen viri esse potius pro­nun­tian­dum Härkolle (quod fere dux bel­li lin­gua Suet­i­ca vetus­tiore valet): eten­im, in Sue­tia prope Öre­sun­di­am esse loco­rum nom­i­na quae ab hac re non abhor­re­ant. Praeterea, Atland est nomen antiqu­um Sue­ti­ae, quod scil­icet est idem quod Atlantis. 

Haec sunt tan­tum pau­cu­la exem­pla indi­cio­rum praeclaro­rum quae Rud­beck­ius addux­it. Idem osten­dit lin­guam Sueti­cam esse orig­inem non modo lin­guae Lati­nae sed omni­um lin­guarum sed de hac re alias. 

Proinde con­dite palos, quo­ni­am iam sci­tis ubi sit Atlantis.

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...