#22 – What price did Philoxenus pay for his outspokenness? | Latin texts..#22 – Libertas Philoxeni | Litterae Latinae

Of the many anecdotes from Greek history, this one is among the most amusing ones. The poet Philoxenus learns the hard way the price honesty can have in the presence of tyrants. But, given a second chance, does he change his ways, or remain true to himself? Listen to the Latin audio and find out!

 
 

Libertas loquendi

Poematis scribendis operam dabat Siciliae tyrannus Dionysius, et magis ob carmina, quam propter res bello gestas, sese iactabat. Arcessierat ad se, ac praecipuo in honore habebat, quoscumque usquam arte poeticâ nobiles esse audierat, eorumque iudiciis poemata sua subiciebat. At illi, ne regis benevolentiam amitterent, quae scribebat, omnia probabant ac laudabant.

Aderat inter eos Philoxenus, celeberrimus dithyramborum artifex, qui unus adulari nescius, cum aliquando inepta a Dionysio recitata carmina audisset, de iis, quid sentiret, libere aperuit. Qua libertate offensus rex, reprehensorem suum a satellitibus abripi, et in latomias, qui publicus carcer erat, detrudi iussit. Sed postridie ab amicis, Philoxeno veniam dari postulantibus, exoratus, rursus ad epulas eum adhibuit.

Carmina sua, ut solebat, ipse mirum in modum extulit, et de quibusdam versibus, quos omnium optimos existimabat, sententiam Philoxeni exquisivit. Ille nullo ad regis interrogationem responso reddito, ejus satellites vocavit, seque in latomias reduci iussit. Tam facetam libertatem, quae omnium convivarum risu excepta fuerat, aequo animo tulit Dionysius.