Practice your Latin

Veneficae Paschales: Ignis Et Dulcia

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

East­er in Swe­den has more to do with witch­es than one might think, so we decid­ed to do a video about it, in Latin of course. We dive into, among oth­er things, 16th-cen­tu­ry author Olaus Mag­nus’ (learn more about Olaus Mag­nus in this talk in Latin) mas­sive work His­to­ria de Septen­tri­on­al­ibus Gen­tibus.

Video in Latin

Audio in Latin

On the go? Lis­ten to this sto­ry here on latinitium.com or in your pod­cast app.

Latin Text

Pascha adven­tante in Sue­tia venefi­cas paschales, quae dicun­tur, mul­tis locis videas. Hoc enim fes­tum et venefi­cae quadam qua­si soci­etate iam pri­dem iun­gun­tur. Vari­is fon­tibus freti vide­bimus quales saecu­lo sex­to dec­i­mo et sep­ti­mo dec­i­mo in Sue­tia perhibeantur.

Die cenae domi­ni venefi­cae sive sagae ad locum, qui Blåkul­la vocatur, volare dicun­tur ubi cum dia­bo­lo tridu­um comis­sentur; inde die domini­ca res­ur­rec­tio­n­is domum redire fer­un­tur. Apud Blåkul­lam pluri­mum ede­bant, pota­bant, venere ute­ban­tur; quin eti­am ibi res ordine inver­so fiebant. Ut eo per­venirent venefi­cae, vari­is vehi­culis ute­ban­tur; eten­im scopis, fer­ra­men­tis, besti­is cicuribus vehe­ban­tur. Eae­dem pueros puel­lasque secum inter­dum duce­bant qui dia­bo­lo servirent.

Witches feast at Blåkulla. Learn Latin with Latinitium.com.

Homines cum timer­ent venefi­cas, die cenae domini­ian­uas, fen­es­tras occlude­bant et fer­ra­men­ta abscon­di­ta include­bant si forte in propin­quo essent venefi­cae; por­ro ignibus et sclopeto­rum fragoribus arce­bant atque pro­ter­re­bant veneficas.

De Veneficis Suetis Apud Olaum Magnum

Iam vero ut in hanc rem inquira­mus, iuvat, ut aiunt, inte­gros accedere fontes. Tam mul­ta qui­dem de ven­efi­cis apud Sue­tos lit­teris consigna­ta sunt, ut rem copio­sius nul­lo modo dis­putare pos­sim. Sed pau­cis tamen exponam.

Profi­cis­ca­mur ab Olao Mag­no, scrip­tore Sue­to. Olaus Mag­nus opus praeclaris­si­mum et max­i­mum anno 1555 scrip­sit, cuius inscrip­tio est “His­to­ria de gen­tibus septen­tri­on­al­ibus”, in quo sibi sump­sit negotium ut omnia de his gen­tibus tractaret, et cum dico omnia, rem vix augeo, ecce inscrip­tio ipsa:

“His­to­ria de gen­tibus septen­tri­on­al­ibus, earumque diver­sis stat­i­bus, condi­cionibus, moribus, ritibus, super­sti­tion­ibus, dis­ci­pli­n­is, exerci­ti­is, regimine, vic­tu, bel­lis, struc­turis, instru­men­tis, ac miner­is metal­li­cis, et rebus mirabilibus, nec­non uni­ver­sis paene ani­mal­ibus in Septen­tri­one degen­tibus, eorumque natura.”

Ut ex hac rerum enu­mer­a­tione for­t­asse col­li­gi potest, Olaus eti­am non­nul­la de ven­efi­cis memo­ri­ae pro­did­it quae nobis hodie non inutil­ia erunt. Evolva­mus igi­tur librum ter­tium illius operis et videa­mus quid narretur.

Pri­mum omni­um, teste Olao Mag­no instru­men­tum omni­um venefi­carum sive malefi­carum com­mune est olla, qua sucos, herbas, ver­mes, exta deco­quant. Nec dis­sentit Ovidius:

“mem­bra simul pecud­is vali­dosque venefi­ca sucos
mer­git in aere cavo: min­u­unt ea cor­poris artus”

— Ovid. Met. XV.

Sic mul­ta eaque mira effi­cere posse dicun­tur, quae fidem non­numquam excedant. Idem Olaus addit illas arte sua posse obscu­rare lunam, tem­pes­tates excitare, arbores atque plan­tas extir­pare, armen­ta et iumen­ta ener­vare. Et (teste Olao Mag­no) apud Vergili­um scrip­tum legimus:

“Hanc ego de cae­lo vidi deduc­ere lunam,
Atque satas alio vidi tra­duc­ere messes.”

Quo melius rem cognosca­mus, videa­mus quid praeterea de ven­efi­cis nar­retur. Nam, ut ver­bis Olai Mag­ni utamur,

“Artem magi­cam apud Septen­tri­onales pop­u­los quan­tum cal­luerint olim mulieres aliquot, pau­cis exem­plis ostendetur. ”

— Olaus Magnus

Apud eun­dum cum alia tum haec nar­ran­tur. Venefi­ca in vac­cam se con­ver­tit et cornibus impe­tum in regem fecit qui exan­i­ma­tus occubuit. Alia venefi­ca curav­it ut reg­is milites, subito oculis cap­ti, in se ipsos arma converterent.

De Maleficis Aetate Posteriore

Sed haec sane pro fab­u­lis haberi pos­sunt. Tem­pore autem pro­gre­di­ente tim­or vel potius ter­ror venefi­carum non modo non min­u­tus sed mirum in mod­um crevit ut saecu­lo sep­ti­mo dec­i­mo plus tre­cen­tae ven­eficii damnar­en­tur. In actis pub­li­cis sae­culi sep­ti­mi dec­i­mi exe­un­tis haec nar­ran­tur de veneficis:

Miles quidam septem fem­i­nas accusat ven­eficii: eas cam­panae tem­pli met­al­lum abra­sisse. Audi­ver­at enim miles venefi­cas cum Blåkul­lam irent sol­ere met­al­lum abradere cam­pa­nis tem­pli. Quas ut in faci­nore man­i­festo dep­re­hen­deret, nocte prope cam­panam deli­tu­it. Mox septem fem­i­nas advenisse et cam­panae met­al­lum abra­sisse dix­it quas in iudi­cio nomi­nav­it. Imper­a­tum est ut com­perire­tur num quid cam­panae abra­sum esset. Fac­tum inven­tum est. Quamquam man­i­festo teneri vide­ban­tur et res ipsa indi­ca­bat, tamen de fem­in­is accusatis non­dum actum erat. Eten­im cum con­staret venefi­cas met­al­lum cam­panae den­tibus abradere sol­ere, alicui in mentem ven­it min­ime verisim­i­le esse accusa­tas id fecisse quia eae essent eden­tu­lae.

Iam vero non modo fem­i­nae arti mag­i­cae se dedisse et volup­tat­i­bus in con­vivi­is dia­boli fruc­tae esse fere­ban­tur sed eti­am viri, ven­efi­ci, intererant.

Quin eti­am in quaes­tione iudicii ven­eficii anno milles­i­mo ses­cen­tes­i­mo sep­tu­a­ges­i­mo ter­tio habi­ta Gölug Olufs­dot­ter puel­la rus­ti­ca vig­in­ti anno­rum quinque sac­er­dotes, iudicem provin­ci­ae, prae­fec­tum oppi­do nomi­nav­it quos apud Blåkul­lam vidis­set. Nar­rat iudicem provin­ci­ae nihil nisi indu­si­um ger­entem ad introi­tum Blåkul­lae inver­so capite stetisse. Eun­dem sic stan­tem saltasse et edisse. In actis quaes­tio­n­is scrip­tum legimus puel­lam non paen­itere saltasse, potasse, venere usam esse in con­viv­io apud Blåkul­lam habito.

Iam quaer­it­ur ubi sita sit Blåkul­la. Alius ali­ud de situ Blåkul­lae sen­sit; fuere qui dicer­ent esse in insu­la Vir­gi­nis (“Jungfrun” Suet­ice), quae eadem Blåkul­la dic­i­tur quod nomen iam saecu­lo quin­to dec­i­mo in usu fuit. De Blåkul­la hoc apud Olaum Mag­num scrip­tum legimus:

“Prope Aquilonare litus exsur­git mons excel­sus: quem nau­ticum vul­gus vitan­di infe­li­cis omin­is et mari­nae tem­pes­ta­tis gra­tia, Vir­ginem vocat […] In eo monte cer­tis anni tem­po­ribus dic­i­tur esse con­ven­tus Aquilonar­i­um malefi­carum, ut exam­i­nent præsti­gia sua. Tardius min­is­te­rio dae­mon­um acce­dens, dira affici­tur cor­rep­tione. Sed haec opin­ioni, non asser­tioni cedant.”

— His­to­ria de gen­tibus septen­tri­on­al­ibus, II, 23

De situ igi­tur cum eti­amnunc ambi­gatur, rem in medio relin­qua­mus et ad librum notis­si­mum transeamus.

Anno enim milles­i­mo quadrin­gen­tes­i­mo octo­ges­i­mo sep­ti­mo edi­tus est liber qui inscribitur Malleus malefi­carum. Haec ars, id est, liber quo prae­cep­ta con­ti­nen­tur, ab Hen­ri­co Kramer et Iacobo Sprenger com­posi­ta per saec­u­la in manibus ver­sa­ta est. In arte reperi­un­tur hor­ren­da quaes­tio­n­is venefi­carum et ven­eficii prae­cep­ta. Docet quo­mo­do venefi­cae agnoscen­dae sint, quo pacto quaes­tio de eis haben­da sit, quo­mo­do damnan­dae sint, quo­mo­do testes trac­tan­di sint.

Videa­mus duo exem­pla prae­cep­to­rum quae in hac arte reperi­un­tur. Primus locus docet venefi­cas lacrimare non posse eti­am tor­men­tis adhibitis et hoc esse cer­tum signum fem­i­nam esse veneficam.

“Nam si inves­ti­gare affec­tat an mal­efi­cio tac­i­tur­ni­tatis sit invo­lu­ta, adver­tat an lacrimare coram eo stan­do queat, aut tor­men­tis expo­nen­do. Hoc ipsum enim pro cer­tis­si­mo sig­no ex fide dig­no­rum anti­qua rela­tione, ac pro­pria expe­ri­en­tia docente, adeo com­per­tum est, quod, eti­am­si ad lac­riman­dum coni­u­ra­tionibus hort­e­tur, et com­pel­latur, si Malefi­ca exis­tit, hoc ipsum lacrimas emit­tere non potest; dabit qui­dem flebiles voces et ex sputo genas et ocu­los linire, ac si fleret, attentabit, super quo a cir­cum­stan­tibus caute adver­tendum erit.”

— Malleus Malefi­carum, par. III, qu. XV

 Ali­ud huius artis prae­cep­tum docet quae arma sint efficacia:

“…non per­mit­tant se ab ea tan­gi cor­po­raliter, prae­ser­tim super nudam iunc­turam manu­um et brac­chio­rum, sed omni­no secum defer­at sal exor­cis­sa­t­um in domini­ca die pal­marum, et herbas bene­dic­tas. Hae enim res insimul cum cera bene­dic­ta inuo­lu­ta, et in col­lo depor­ta­ta, […]miram habent effi­ca­ci­am praeser­van­di, non solum ex malefi­carum tes­ti­moni­is, verum eti­am ex usu et con­sue­tu­dine ecclesiae[…]”

— Malleus Malefi­carum, par. III, qu. XV

Haec hor­ren­da mis­sa faci­a­mus et ser­monem ad rem iucun­diorem transferamus:

Est enim ut nos­tra memo­ria die domi­ni cenae res alio quo­dammo­do se habeant: Iam pri­dem est mos tra­di­tus ut puel­lae (et pueri) habitu simu­lent venefi­cas; has venefi­cas paschales Sueti “påskkär­ringar” voca­mus. In quibus­dam Sue­ti­ae part­ibus et in Fin­lan­dia die domini­ca res­ur­rec­tio­n­is hae venefi­cae min­ime timen­dae veni­unt, scil­icet quod eo die a Blåkul­la rede­unt; illae autem quae die cenae domi­ni veni­unt, Blåkul­lam tendunt.

Videa­mus nunc qua facie sint et quid agant hae venifi­cae paschales.

Capite vela­to genis rubris corbem fer­entes ade­unt vici­nos. Pul­sant ian­uas vel tintinnab­u­la agunt. Ian­ua aper­ta excla­mant ”glad påsk”, id est ”hilare fes­tum paschale!”. Inter­dum char­tas cum imag­inibus quas ipsae pinxere dono dant vici­nis qui plerumque dul­cia vel num­mos in cor­bibus venefi­c­u­larum ponunt. Quin eti­am cum haec pararem, tintinnab­u­lum ian­u­ae tin­niv­it. Adsta­bant tres par­vae venefi­cae paschales cum cor­bibus. Eis dul­cia ded­imus et char­tu­lam cum imag­ine lep­i­da accepimus.

Si igi­tur ad manum non erit sal illud diei pal­marum cuius men­tio fit in Malleo malefi­carum, nihil curaveri­tis, nam venefi­cae nos­trae memo­ri­ae dul­cibus placari possunt.

Tantum’st. Valete!

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...