#13 LOCI ET LOCUTIONES — Fabula de hortulis et dolo malo

....

The rich treasure trove that is Latin literature holds some quite amusing stories. Cicero, in particular, has a knack for relating stories in a succinct and powerful manner. It is indeed a Tullian story that today’s Loci & Locutiones is about. In this video I read the text as well as explain and retell the difficult parts in Latin. 

In his work ”De Officiis” (On Duty) he relates a story about the Roman knight C. Canius who is looking to buy a villa to spend his leisure time. Unfortunately, he runs in to Pythius, who sees an opportunity to make a handsome amount of money. Playing on Canius’ desire to buy, he adopts quite a creative strategy to increase the value of his property that he aims to sell. How will it all turn out? Watch the video!

..

Qui in illum thesaurum immensum descenderit quae e litteraris Latinis constat, non paucas fabulas iucundas inde in lucem secum feret. Cum Ciceroni sit illa facultas efficaci breviloquentia fabulas narrandi, hodie Tullianam fabulam inter Locos et Locutiones tractare volo. Fabulam lego et aliis verbis explico atque renarro.

In opere quod Cicero de officiis scripsit, fabulam narrat de Canio quodam, equite Romano qui hortulos sibi comparare cupit, ubi otio fruatur sine interpellatoribus, ut Ciceronis verbo utar. Infeliciter autem accidit quod in Pythium incidit qui occasionem non mediocre lucrum faciendi sibi adlatam esse intellegit. Emaci Canii cupiditate absusus novam quandam rationem qua pretium villae suae augeat invenit. Qui est exitus? Spectate pelliculam!             

....

 
 
 

You can listen to the passage here.

Verba Ciceronis, De officiis, 3.14

C. Canius, eques Romanus, nec infacetus et satis litteratus, cum se Syracusas otiandi, ut ipse dicere solebat, non negotiandi causa contulisset, dictitabat se hortulos aliquos emere velle, quo invitare amicos et ubi se oblectare sine interpellatoribus posset.

Quod cum percrebuisset, Pythius ei quidam, qui argentariam faceret Syracusis, venales quidem se hortos non habere, sed licere uti Canio, si vellet, ut suis, et simul ad cenam hominem in hortos invitavit in posterum diem.

Cum ille promisisset, tum Pythius, qui esset ut argentarius apud omnes ordines gratiosus, piscatores ad se convocavit et ab iis petivit, ut ante suos hortulos postridie piscarentur, dixitque quid eos facere vellet. Ad cenam tempori venit Canius; opipare a Pythio adparatum convivium, cumbarum ante oculos multitudo, pro se quisque, quod ceperat, adferebat; ante pedes Pythii pisces abiciebantur.

Tum Canius "quaeso", inquit, "quid est hoc, Pythi? tantumne piscium? tantumne cumbarum?" Et ille: "Quid mirum?" inquit, "hoc loco est Syracusis quidquid est piscium, hic aquatio, hac villa isti carere non possunt."

Incensus Canius cupiditate contendit a Pythio, ut venderet. Gravate ille primo. Quid multa? impetrat. Emit homo cupidus et locuples tanti, quanti Pythius voluit, et emit instructos. [Pythius] Nomina facit, negotium conficit.

Invitat Canius postridie familiares suos, venit ipse mature, scalmum nullum videt. Quaerit ex proximo vicino, num feriae quaedam piscatorum essent, quod eos nullos videret. "Nullae, quod sciam," ille, "sed hic piscari nulli solent. Itaque heri mirabar quid accidisset."

 

WEEKLY VIDEOS IN LATIN..Pelliculae Latinae singulis septimanis eduntur.

.... For all the kind people who support Latinitium monthly on Patreon.com/latinitium, we publish audio and videos in Latin every week. .. Omnibus hominibus benignis qui nos apud Patreon.com/latinitium sequuntur, pelliculas Latinas singulis septimanis edimus. ....
  • Latin audiobooks..Libri Latini recitati
  • Lessons in Latin..Scholae Latinae
  • Stories in Latin..Fabulae Latinae
patreon-store.jpg
....Click below to become a member and get weekly videos in Latin. .. Preme infra ut te adiungas pelliculasque Latinas singulis septimanis accipias. ....