#12 – Litterae Latinae | Catilina coniuratos hortatur (Sallustius, Cat. 20)

AVAILABLE FOR THIS EPISODE:..SUBSIDIA HUIUS PARTIS:

  1. AUDIO..VOX | Audio available for download. .. Vox excepta depromi potest.
  2. VIDEO..SPECTACULUM | Animated video with the text. .. Pellicula cum verbis scriptis.
  3. TEXT..VERBA | Transcript of the episode. .. Ipsa verba transcripta.

I. AUDIO..I. VOX

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....


....II. VIDEO..II. SPECTACULUM....


III. READ..III. LEGENDA

Salvete sodales! Auscultatis vel spectatis Latinitium. Ego sum hospes vester Daniel et haec est series ubi de litteris, et de locutionibus et de aliis nugacioribus rebus loquor. Recito etiam scripta Latina varia et haec omnia et auscultare et spectare et legere potestis apud latinitium.com/podcast.

Hodie recitabo locum ex Sallustii libro qui Bellum Catilinae inscribitur. Sallustius inducit Catilinam orationem coram suis habentem ut eos hortetur ad pugnandum. Locum Catilinae cedo.

Catilina coniuratos hortatur (SALLUSTIUS, CAT. 20)

Ni virtus fidesque vostra spectata mihi foret, nequiquam opportuna res cecidisset; spes magna, dominatio in manibus frustra fuissent, neque ego per ignaviam aut vana ingenia incerta pro certis captarem. Sed quia multis et magnis tempestatibus vos cognovi fortis fidosque mihi, eo animus ausus est maxumum atque pulcherrumum facinus incipere, simul quia vobis eadem quae mihi bona malaque esse intellexi; nam idem velle atque idem nolle, ea demum firma amicitia est.

Sed ego quae mente agitavi, omnes iam antea divorsi audistis. Ceterum mihi in dies magis animus adcenditur, quom considero, quae condicio vitae futura sit, nisi nosmet ipsi vindicamus in libertatem. nam postquam res publica in paucorum potentium ius atque dicionem concessit, semper illis reges tetrarchae vectigales esse, populi nationes stipendia pendere; ceteri omnes, strenui boni, nobiles atque ignobiles, volgus fuimus sine gratia, sine auctoritate, iis obnoxii, quibus, si res publica valeret, formidini essemus.

Itaque omnis gratia potentia honos divitiae apud illos sunt aut ubi illi volunt; nobis reliquere pericula repulsas iudicia egestatem. Quae quo usque tandem patiemini, o fortissumi viri? Nonne emori per virtutem praestat quam vitam miseram atque inhonestam, ubi alienae superbiae ludibrio fueris, per dedecus amittere?

Verum enim vero, pro deum atque hominum fidem, victoria in manu nobis est, viget aetas, animus valet; contra illis annis atque divitiis omnia consenuerunt. Tantummodo incepto opus est, cetera res expediet. Etenim quis mortalium, quoi virile ingenium est, tolerare potest illis divitias superare, quas profundant in extruendo mari et montibus coaequandis, nobis rem familiarem etiam ad necessaria deesse? Illos binas aut amplius domos continuare, nobis larem familiarem nusquam ullum esse? Quom tabulas signa toreumata emunt, nova diruunt, alia aedificant, postremo omnibus modis pecuniam trahunt vexant, tamen summa lubidine divitias suas vincere nequeunt. At nobis est domi inopia, foris aes alienum, mala res, spes multo asperior: denique quid relicui habemus praeter miseram animam?

Quin igitur expergiscimini? En illa, illa quam saepe optastis libertas, praeterea divitiae decus gloria in oculis sita sunt; fortuna omnia ea victoribus praemia posuit. Res tempus pericula egestas belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur. Vel imperatore vel milite me utimini: neque animus neque corpus a vobis aberit. haec ipsa, ut spero, vobiscum una consul agam, nisi forte me animus fallit et vos servire magis quam imperare parati estis.

Help Latinitium grow by sharing, liking & subscribing on facebook.com/latinitium & youtube.com/c/latinitium

 

LATEST PODCAST EPISODES..SERMONES PROXIMI