#11 – Litterae Latinae | Architectus audacissimus Alexandriae urbis (Vitr. 2. pr.)

Hic reperiuntur tres quasi facies huius sermonis:

  • I) Ausculta: Podcast
  • II) Specta: Pellicula cum verbis
  • III) Lege: Verba sermonis descripta

I. AUSCULTA

Hunc sermonem Latinum hic aut apud iTunes auscultare potestis.

Daniel Pettersson loquitur.

....II. VIDEO..II. SPECTANDA....

....Watch a video of the same episode where the text appears together with the audio. .. Specta pelliculam ubi verba scripta vocem comitentur. ....

III. READ..III. LEGENDA

Here you'll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis.


Salvete sodales! Auscultatis vel spectatis Latinitium. Ego sum hospes vester Daniel et haec est series ubi de litteris, et de locutionibus et de aliis nugacioribus rebus loquor. Recito etiam scripta Latina varia et haec omnia et auscultare et spectare et legere potestis apud latinitium.com/podcast.

Hodie vobis recitabo locum ex Vitruvii libro secundo de architectura, quis crederet? Quamquam multi sunt qui audito nomine Vitruvii fabulas iucundas minime exspectent, tamen in praefatione secundi libri invenitur fabula non iniucunda de Dinocrate architecho qui Alexandriam constituit, quam vobis nunc recitabo. Proinde aequo animo attendite!

Vitruvius, De architechtura 2, praefatio

Dinocrates architectus cogitationibus et sollertia fretus, cum Alexander rerum potiretur, profectus est e Macedonia ad exercitum, regiae cupidus commendationis. Is e patria a propinquis et amicis tulit ad primos ordines et purpuratos litteras ut aditus haberet faciliores, ab eisque exceptus humane petivit, uti quam primum ad Alexandrum perduceretur.

Cum polliciti essent, tardiores fuerunt, idoneum tempus expectantes. Itaque Dinocrates ab his se existimans ludi ab se petivit praesidium. Fuerat enim amplissima statura, facie grata, forma dignitateque summa. His igitur naturae muneribus confisus vestimenta posuit in hospitio et oleo corpus perunxit caputque coronavit populea fronde, laevum umerum pelle leonina texit, dextraque clavam tenens incessit contra tribunal regis ius dicentis.

Novitas populum cum avertisset, conspexit eum Alexander. Admirans ei iussit locum dari, ut accederet, interrogavitque, quis esset. At ille: "Dinocrates", inquit, "architectus Macedo qui ad te cogitationes et formas affero dignas tuae claritati. Namque Athon montem formavi in statuae virilis figuram, cuius manu laeva designavi civitatis amplissimae moenia, dextera pateram, quae exciperet omnium fluminum, quae sunt in eo monte, aquam, ut inde in mare profunderetur."

Delectatus Alexander ratione formae statim quaesivit, si essent agri circa, qui possint frumentaria ratione eam civitatem tueri. Cum invenisset non posse nisi transmarinis subvectionibus: "Dinocrates," inquit, "attendo egregiam formae compositionem et ea delector. Sed animadverto, si qui deduxerit eo loci coloniam, fore ut iudicium eius vituperetur. Ut enim natus infans sine nutricis lacte non potest ali neque ad vitae crescentes gradus perduci, sic civitas sine agris et eorum fructibus in moenibus affluentibus non potest crescere nec sine abundantia cibi frequentiam habere populumque sine copia tueri. Itaque quemadmodum formationem puto probandam, sic iudico locum improbandum; teque volo esse mecum, quod tua opera sum usurus."

Ex eo Dinocrates non discessit et in Aegyptum est eum persecutus. Ibi Alexander cum animadvertisset portum naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam Aegyptum frumentarios, immanis fluminis Nili magnas utilitates, iussit eum suo nomine civitatem Alexandriam constituere. lta Dinocrates a facie dignitateque corporis commendatus ad eam nobilitatem pervenit.

Mihi autem, imperator, staturam non tribuit natura, faciem deformavit aetas, valetudo detraxit vires. Itaque, quoniam ab his praesidiis sum desertus, per auxilia scientiae scriptaque, ut spero, perveniam ad commendationem.

Help Latinitium grow by sharing, liking & subscribing on facebook.com/latinitium & youtube.com/c/latinitium

 

LATEST EPISODES..PROXIMI SERMONES