#5 – What strange things did the Romans do in October?..#5 – Quidnam Romani mense Octobri faciebant?

....
Here you will find three resources for the episode.

  • I) Audio
  • II) Video
  • III) Text

..
Hic reperiuntur tria subsidia huius sermonis:

  • I) Auscultanda
  • II) Spectanda
  • III) Legenda

....

I. AUDIO..I. AUSCULTANDA

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

....II. VIDEO..II. SPECTANDA....

....Watch a video of the same episode where the content is explained and supported by animations to facilitate understanding and retention. .. Idem sermo pictis imaginibus verbis illustratur quo facilius et intellegatur et nova memoriae mandentur. ....

III. READ..III. LEGENDA

Here you'll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis.


Salvete! Ego sum hospes vester Daniel. Haec est series sermonum Latinorum, ubi Latine loquor de variis argumentis velut de locutionibus Latinis, de litteris Latinis, et de aliis magis nugacibus rebus. Si vultis videre ipsa verba huius sermonis, ite ad latinitium.com/podcast.

Duo dies festi Martis

Medio mense octobri autumnus sui commonere incipit eos qui Europam incolunt. Et antiquis temporibus Romanis hic erat finis et messis et temporis belli gerendi. Medius mensis Octobris secum ferebat initium hiemis et hoc mense duos festos paene continuos invenimus, quorum alter die quinto et decimo et alter die undevicesimo celebrabantur.

Ambo dies festi in honorem Martis, dei belli, celebrabantur, cuius ceteri dies festi agebantur exeuntibus mensibus Februario et Martio – qui mensis scilicet Martis proprius erat – quoniam tempus belli gerendi tum incipiebat et oportebat curare ut Mars, deus fortunae belli, propitius esset.

Primum festum – Equus October

Mense autem Octobri res aliter se habebant. Primus horum duorum festorum appellabatur Equus October qui erat et finis temporis belli gerendi et festum messis, id est, dies festus quo gratiae agebantur pro messi.

Dicitur Bonus Eventus, unus ex duodecim deis qui agri culturae praeerant, templum habuisse in Campo Martio et dies festus ideo eo ipso loco celebrari.

Hic dies festus, Equus October, initium habebat a certamine equestri, in quo ii qui certabant vehebantur bigis quae binis equis trahebantur. Deinde bigarum victricum dexter equus, Equus October appellatus Marti immolabatur.

Ritus sanguinolentus

Equus dexter bigarum victricum transverberatus hasta quod erat telum Martis proprium, in vetere ara Martis ad viam Appiam immolabatur.

Capite et cauda equi abscisis non levis contentio esse solebat. Etenim Suburanenses, id est qui ea regione Romae quae Subura vocabatur, habitabant et Sacravienses, qui ad viam Sacram habitabant, sibi utrique caput equinum vindicabant. Quod si Suburanenses adepti erant, ad turrim Mamiliam figebant. De situ huius turris fere nihil scimus nisi eam in media Subura fuisse. Sin autem Sacravienses adepti erant, caput equi in pariete Regiae ad forum Romanum figebant. Cauda equi eodem ferebatur ut ex ea sanguis destillaret in focum Marti sacrum.

Caput panibus redimitur

Primo saeculo post Christum natum Marcus Verrius Flaccus, grammaticus, composuit quasi lexicon linguae Latinae quod “De verborum significatu” inscribitur. Quod Sextus Pomponius Festus   saeculo secundo in compendium redegit.

In Festi opere scriptum legimus moris fuisse ut caput illud equinum panibus redimeretur quia illud sacrificium fieret ob frugum eventum.  Erat enim, ut iam dixi, festum messis. Praeterea scriptum legimus equum potius quam bovem immolatum esse quod bos esset aptus frugibus pariendis. Paulus Diaconus, multis annis post verba Festi refert sed adicit causam cur equus neque bos immolaretur, scilicet quod equus bello aptus esset. Quae ratio minime mira est quoniam Mars est deus belli.    

Timaeus, rerum gestarum scriptor Graecus, qui saeculis quarto et tertio ante Christum natum fuit, equum Octobrem refert ad equum Troianum. Timaeo enim teste equo immolando quasi supplicium sumitur de equo Troiano qui Troiae excidio fuit et Romani scilicet Troia oriundi sunt.

Haec omnia Polybius historicus Graecus falsa esse aperte dicit et Timaeo ignorantiam vitio vertit. Nec Festus aliter sensit qui fere idem de significatione equi Octobris scriptum reliquit.

Quin etiam saeculo quarto memoriae proditum est equum Octobrem etiam tunc immolari, quamquam fides Christiana in dies percrebrescebat.

Alterum festum – ARMILUSTRIUM

Sat superque de equis. Alter dies festus, qui paucis diebus post agebatur, die undevicesimo mensis Octobris, pertinebat ad bellum tantum. Eo die Armilustrium celebrabatur.

Ipsum nomen eius diei festi indicat de qua re agatur, quoniam constat ex vocabulis armorum et lustrandi, quod est fere aliquid donis Deis purgare.  

Cum bella hieme intermitterentur, hoc die festo arma militum rite purgabantur ut postea in hiemem reconderentur. Exercitus ad Circum Maximum, sertis ornatum, conveniebat. Tubis sonantibus Romani, vel privati, armati congregabantur in Aventinum, unum ex septem collibus Romae, et inde agmine facto cum facibus et hostiis procedebant. Hic locus, Armilustrum, in Aventino nomen a festo ipso habet.

Collegium sacerdotum Martis

Cum haec duo festa Equus October et Armilustrium in honorem Martis aguntur, non abs re videtur pauca dicere de sacerdotibus Martis.


Collegium sacerdotum Martis erat aliquatenus insolitum. Hi sacerdotes appellabantur Salii qui habitu pedites priscorum temporum referebant. Gerebant ancilia quae erant clipei parvi et rotundi. Praeterea, nomen ipsum Saliorum dicitur ab eo quod sacerdotes in pompa ritu religionis saliebant et saltabant.

Utrum hi interfuerint festis Equi Octobris et Armilustrii, in medio relinquemus. Etsi nihil de eo memoriae proditum est, quod quidem ad nos pervenerit, videtur autem verisimile Salios interfuisse his festis Martis.

Quomodo vos Equum Octobrem et Armilustrium celebrare soletis?


Facilis via Latinitii adiuvandi

Si vobis placuit, rogo ut amicos de his sermonibus certiores faciatis, et ut scribatis apud YouTube et apud iTunes quid censeatis! Ita facilius alii quoque hos sermones invenire poterunt! Et volo gratias maximas agere omnibus qui sedulo divulgaverunt hos sermones et omnibus qui tanta benignitate me hortati sunt ut in hac re pergerem! Gratias ago!

Tantum'st, valete!

AN easy way TO HELP the podcast

If you liked it, please, subscribe, like and leave comments on YouTube & iTunes because that makes it easier for other people to find it in the search engines.

Thank you!



 

Latest podcast episodes..Proximi sermones Latini