Contents
Some of the most lively and fun Latin literature there is to read is the playwright Plautus’ comedies. ALthough they are great fun, they contain a myriad of rare or obscure words and expressions. Today, we are looking at one of these: sub manus succedere.
Video in Latin
Watch a video of the same episode where the content is explained and supported by animations to facilitate understanding and retention.
Audio
Listen the audio only of the article in in your podcast app, or here on Latinitium.com.
Latin text
Here you’ll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing.
Salvete! Ego sum hospes vester Daniel. Haec est series sermonum Latinorum, ubi Latine loquor de variis argumentis velut de locutionibus Latinis, de litteris Latinis, et de aliis magis nugacibus rebus. Si vultis videre ipsa verba huius sermonis, ite ad latinitium.com/podcast.
Locutio Hodierna
Fere cottidie Plautum lego, cuius genere scribendi vehementer delector. Et locutionem hodiernam ex Plauto ipso surripui. Enarrabo igitur sive explicabo hanc locutionem quae est “sub manus succedere”. Hanc locutionem, nisi memoria mihi labat, non nisi apud Plautum offendas, id est, tantum apud Plautum invenitur. Idem fere valet seu significat ac “bene succedere”.
“bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus”
— Plautus, Miles Gloriosus, 1143
Nescio quid sentiatis, sed ego semper volo scire unde locutiones et verba ducta sint sed, ut plerumque fit in originationibus verborum, origo huius quoque locutionis non omnino certa est, sed vobis explicationem praebebo quae mihi maxime placet.
Origo et Figuli
Primum omnium, videamus verba ex quibus haec locutio constat. Sunt tria: sub, manus, succedere. “Sub” praepositio, quod puto vos scire, cum accusativo posita significat motum, velut “sub pontem it” vel “canis sub mensam it” eadem autem praepositio cum ablativo posita, quietem indicat, ut “canis sub lecto est”, “Caesar sub lecto est”. Et manus scilicet sunt illae res cum quinis digitis in extremis brachiis. “Succedere” autem est ire sub aliquam rem.
“Sub manus succedere” est metaphora seu, si non libet graecissare, translatio, et ducta est a figulis qui vasa ex argilla fingebant. Argilla est terra mollis et alba e qua vasa, velut pocula, fingere possis.
Figuli vocantur homines qui manibus argillam in varias res fingunt. Haec argilla mollis circumagitur ante figulum, qui fortasse sedet, dum manibus eam in vas fingit. Si argilla ei succedit sub manus, id est, si argilla non haeret et sub manus sine difficultate ita movetur ut figulus vas fingere possit, res bene se habet, et figulus gaudet, nonne?
Itaque si dicimus negotium vel rem “sub manus succedere”, significamus rem bene succedere, nullum esse obstaculum, ex sententia, fieri, id est, ut volumus.
Exemplum
Quo melius pateat significatio, videamus exemplum e vita mea ductum et hoc est prorsus verum, pro dolor.
Cum hunc sermonem microphono primum exciperem, nemo vicinus – sic vocantur, puto vos scire, qui prope nos habitant – clamabat, nullae raedae praetervehebantur, denique nullus strepitus aderat, res sub manus succedebat, vel sic saltem putabam… microphonum autem accendere oblitus eram.Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.
Transitus audax
Hieme anni milesimi sescentesimi duodesexagesimi Sueti, ut mos erat, cum Danis bellum habebant. Rex Danorum Hafniae intus se tenebat, dum Carolus X, Rex Suetorum, in Jutlandia in Dania cum exercitu erat quo iter fecerat postquam in Polonia pugnavit. Inter Jutlandiam et Selandiam, ubi Hafnia sita est, parva insula et duo freta sunt (Balticum fretum minus et maius) sed Carolo nullae naves erant. Cum cognovisset glaciem in fretis esse satis altam, consilium audax cepit. Exercitum trans fretum minus, deinde trans fretum maius traiecit. Aqua genu tenus erat.
Res autem sub manus successit, nam copiis feliciter traiectis Hafnia non longe aberat et rex Danorum imprudens oppressus est. Pace facta Suetis concessit cum alia tum Scaniam, Blekingiam, Hallandiam, Bahusiam, quae adhuc Sueticae sunt.
Ergo si res vel negotium quam agimus, bene succedit, cum Plauto dicere possumus “res sub manus succedit”. Dixerit fortasse quispiam, esse rarissimam locutionem et ideo inutilem. Toto caelo errat, nam ut aliquis aliquo loco sine dubio scripsit “quo rarior locutio, eo melior.”
Hac igitur locutione memoriae mandata paratiores eritis cum Plautum legetis. Nam legetis, nonne?
Haec fere habui quae hodie de hac re dicerem. Gratias vobis ago quod auscultavistis. Si vobis placuit, rogo ut amicos de his sermonibus certiores faciatis, et ut scribatis apud Latinitium.com et apud iTunes quid censeatis! Ita facilius alii hos sermones invenire poterunt!
Tantum’st, valete!
Rerum Repetitio et Congregatio:
- Haec locutio idem fere valet ac bene succedere
- Sub manus succedere dicitur esse translatio ducta e figulis.
Thank you for listening/reading. Without you guys, it’d be just me talking to a microphone. If you liked it, please share it with your friends, because that helps spread the word so more people can listen to Latin.