#1 – How do you say "Don't worry" in Latin?..#1 – Quo modo Latine “Don't worry” dici potest?

....

Here you will find three resources for the episode.

  • I) Audio
  • II) Video
  • III) Text

..

Hic reperiuntur tria subsidia huius sermonis:

  • I) Auscultanda
  • II) Spectanda
  • III) Legenda

....

I. AUDIO..I. AUSCULTANDA

....

This podcast in Latin is also available on iTunes.

..

Hunc sermonem Latinum hic vel apud iTunes auscultare potestis.

....

II. VIDEO..II. SPECTANDA

....Watch a video of the same episode where the content is explained and supported by animations to facilitate understanding and retention. .. Idem sermo pictis imaginibus verbis illustratur quo facilius et intellegatur et nova memoriae mandentur.

....

III. READ..III. LEGENDA

Here you'll find a transcript of the episode for easy printing or reviewing. .. Hic ipsa verba sermonis praebentur ut et auscultare et simul legere, si libet, possitis.


Salvete! Ego sum hospes vester Daniel. Haec est series sermonum Latinorum, ubi Latine loquor de variis argumentis velut de locutionibus Latinis, de litteris Latinis, et de aliis magis nugacibus rebus. Si vultis videre ipsa verba huius sermonis, ite ad latinitium.com/podcast.

LOCUTIO AMICE SE GERENTIS

His proximis annis sat multi discipuli et amici me rogaverunt quid dicendum sit, si quis amicus vel etiam si quis ignotus aliqua de causa videatur dubitare vel sollicitus esse. Profecto sunt qui in tali re nihil dicant, sed si bene morati atque benigni erga homines esse volumus, fortasse praestat aliquid dicere. Et sunt aliqui modi quibus animum alterius tranquillum reddamus.

ITUR AD COMICOS

Quaerentibus locutiones quae ad animi affectus pertineant utiles imprimis occurrunt comici, et comici, sic vocantur qui fabulas comicas antiquis temporibus scribebant, velut Terentius et Plautus. Animi affectus vocantur ea quae sentimus, velut gaudium, tristitia, ira et quae sunt similia.

Induamus nunc togas vel stolas vel tunicas nostras et videamus quid hi scriptores nobis suadeant. 

Cum Terentio aliud cura dicere possumus, qua locutione seu iunctura verborum monemus homines qui dubitare vel solliciti esse videntur, monemus eos ne de eo cogitent quod eos male habet, quasi id nihil sit, et monemus eos ut potius de alia re cogitent.

Fortasse placeat nunc rogare Erasmum illum, qui de hac ipsa locutione scripsit, quando ponenda sit, et respondet vel liber eius respondet: ”cum negabis esse causam cur aliquis aut dubitet aut sollicitus sit.”

Ergo cum Terentio et cum Erasmo “aliud cura” dicere possumus.

Appuleius

Sin autem quispiam dixerit ”non hercle placet Terentissare!", aliud cura, nam est alia quoque via. (Et Terentissare non est verum verbum sed id possumus dicere pro eo quod est Terentium sequi et imitari.  Sed fierine potest ut Terentium imitari nolimus?!)

Sed si igitur Terentium imitari minus placet, quidni ad Appuleium transeamus? Dico illum qui scripsit Metamorphoseon libros de homine misero qui in asinum mutatus multa et prorsus mira pericula passus est. Eum igitur imitari possumus, id est Appuleium non asinum et cum illo possumus ponere illud sine cura sis quae locutio mihi propter sonos similes primi et ultimi vocabuli valde placet. Sine cura sis. Est pulchrum, est locutio pulchra.

Sunt sane alii modi hoc exprimendi sed hae duae locutiones in praesens satis sint. Nolite autem putare has locutiones creberrimas esse apud scriptores antiquos nam satis rarae sunt sed non ideo sunt inutiles, mea sententia.

Illud autem vulgatissimum, id est quod a multis dicitur, noli sollicitari, equidem apud scriptores Romanos invenire non potui. Sane, fieri potest ut inveniatur sed ipse non repperi. Utcumque ea res se habet, prodest idem compluribus modis dicere scire ut sermonem nostrum variemus.

EXEMPLA

Vidimus igitur has duas locutiones, aliud cura et sine cura sis. Sed nunc, quo magis usus et significatio harum locutionum pateat, videamus exempla et, oportet confitear, haec exempla sunt satis inepta, sed quid agas?

1. Si quis caffeam bibere cupit, et invenerit nihil caffeae restare, sane, subtimebit ne obdormiat. Tum, collega benignus accedet et porriget ei poculum caffeae et dicet: “Aliud cura, em tibi poculum".

Et ille profecto gaudebit, nam poculum caffeae habebit neque obdormiet.

2. Narrabo aliud exemplum, etiam ineptius, si fieri potest. Dicamus nobis esse amicum, nomine Philippum, qui in universitate studiorum discipulus est. Si forte Philippus dubitat possitne periculum academicum superare, eum dubitantem amica sic fortasse consoletur: “mi amice, sine cura sis, bene enim te paravisti, et omnia necessaria iam bene scis ut periculum istud facile superes." Fortasse Philippus adhuc dubitat sed saltem amica conata est eum consolari. Quid aliud facere potuit?

3. Ad tertium exemplum nunc venimus quod est prorsus verum et est e vera vita ductum.

Abhinc aliquos annos, amica mea diebus quibusdam festis interfuit, qui vocantur Septimana Mediaevalis, ubi homines vestimenta mediaevalia induunt, sane, non sunt vere mediaevalia, non sunt ex illa aetate sunt, sed hi homines ipsi sibi haec vestimenta conficiunt. Tenetis rem.

Simulant esse saeculum quartum et decimum et deinde homines his vestimentis induti per urbem vagantur et in popinis et in campis spectant spectacula varia, velut homines qui inter se gladiis pugnant (sed non ad mortem sane) et alios qui cantant carmina mediaevalia. Sunt spectacula iucundissima. Ipse enim compluries interfui et vehementer delectatus sum. Et haec res agitur quotannis in Suetia in amoenissimo loco, qui Visby vocatur. (de quo oppido alias loquar nam est oppidum dignum de quo multa dicam).

Cum scilicet omnes qui medio aevo vixerunt scirent ignem ore efflare, amica quoque hanc artem veterem ignis ore efflandi didicerat et hercle satis bene hoc facere scit, sed illo die, quo hoc quod narraturus sum, accidit, ventus conversus est dum ignem ore efflat. Fortasse nunc videtis quo haec res evadat.

Coepit aliquid combusti olere, ea tamen non desivit quasi draconem agere sed paulo post, unus ex amicis eius rogavit nonne tempus esset finem ignis ore efflandi facere. Ad quod amica, “curnam id faciam?”. At ille, “iam supercilia combussisti, fortasse satis est? At illa, “quid ais?!”. Tum ille, “aliud cura, supercilia renascentur.” Et sane renata sunt, sed oportuit aliquas septimanas exspectare, ut renascerentur.

Sic igitur consolamur homines dicendo vel “aliud cura” vel “sine cura sis”, vel si complures homines alloquimur, dicimus scilicet, “aliud curate” vel “sine cura sitis”. Quid facilius? Fortasse alia quoque facienda sunt sed est saltem quoddam initium consolandi. Fortasse oportet secum semper ferre Boetii Consolationem Philosophiae, nescio.

CONSILIUM

Iam vero, antequam finem facimus, velim vobis unum suadere. Suadeo ut sumatis schidam chartaceam et in ea magnis litteris scribatis “aliud cura!” vel “sine cura sis!”, et deinde eam in speculo balnei vel alio loco conspicuo ponatis. Sic, cum eas multos dies continuos videritis, hae locutiones semper oculis quasi obversabuntur et eas memoria firmiter tenebitis. Hoc ipse feci facioque adhuc et hercle verisimile est me semper id facturum esse. Hoc didici ab Erasmo illo, illo humanista, non sane ab ipso, nam satis mortuus est sed didici ex libro eius quem de ratione studiorum scripsit. Liber est utilissimus.

Iam ad finem venimus sed sine cura sitis, mox novus sermo edetur.


Rerum repetitio et congregatio:

  • Aliud cura
  • Sine cura sis

Fontes:

Terentius, Phormio 235

Apuleius, Metamorphoseon libri, II.23.20


Haec fere habui quae hodie de hac re dicerem. Gratias vobis ago quod auscultavistis. Si vobis placuit, rogo ut amicos de his sermonibus certiores faciatis, et ut scribatis apud Latinitium.com et apud iTunes quid censeatis! Ita facilius alii hos sermones invenire poterunt!

Tantum'st, valete!

Help Latinitium grow by sharing, liking & subscribing on facebook.com/latinitium & youtube.com/c/latinitium


 

LATEST PODCAST EPISODES..SERMONES LATINI PROXIMI


LATEST Blog posts..Symbolae PROXIMAE