Locutio Latina iucunda.

Cum Iacobi Pontani progymnasmata heri legerem, forte incidi in verbum optimum quod apud Plinium minorem scriptum rettulit: "diem calculo candido notare". Quod dicimus cum dies nobis solito laetior esse videtur; quod apud eiusdem avunculum memorari memini et alibi apertis verbis sic explicatum legi:

Solebant enim Thraces dies prosperos et laetos, calculo albo in urnam coniecto notare, contra infelices atro ut scirent anno exacto quod et quos dies laetos quos tristes habuissent.

Proxime igitur ubi dies laetissimus illuxerit, dabo operam ut exclamem "o diem candidissimo calculo notandum!".

D