Omnia gradatim Latina fiunt.

Multa addita (velut nova series litterarum Latinarum recitatarum) et mutata (atrium) sunt his proximis mensibus nec vero fuit otium ad omnia Latine reddenda. Quam rem tandem aggressus sum; heri multa in Latinum converti; opera et auxilio amicae benignissimae omnes inscriptiones partium seriei 'Podcast' Anglice redditae sunt! Reliqua gradatim in Latinum convertentur. Quaedam vero minus facile Latine redduntur, qualia sunt podcast, audio quae variis modis usque adhuc reddidi. Si cui quid melius in mentem venerit, ne dubitet nuntiolo nos adire vel infra hunc nuntium scribere.

Valete 

NewsDaniel Pettersson