#14 LOCI ET LOCUTIONES — Cicero sepulcrum Archimedis indagat

....In the season’s last episode of Loci et Locutiones we turn to Marcus Tullius Cicero as he brings out his inner Indiana Jones and goes searching for the tomb of Archimedes. You will find the passage down below. If you would like to listen to it, you will find a recording of it here.

..

Hac ultima pellicula primae seriei “Loci et Locutiones” ad Ciceronem recurrimus, qui alter Indiana Jones olim exstitit, cum indagaret sepulcrum Archimedis illius cuius loci iam diu in oblivionem venerat. Invenietne? Specta pelliculam! Verba ipsa scripta infra, et locum recitatum hic invenies!

....

 
 

Verba Ciceronis, Tusc. V.24

Archimedis ego quaestor ignoratum ab Syracusanis, cum esse omnino negarent, saeptum undique et vestitum vepribus et dumetis indagavi sepulchrum. Tenebam enim quosdam senariolos, quos in eius monumento esse inscriptos acceperam, qui declarabant in summo sepulchro sphaeram esse positam cum cylindro.

Ego autem cum omnia collustrarem oculis—est enim ad portas Agragantinas magna frequentia sepulchrorum -, animum adverti columellam non multum e dumis eminentem, in qua inerat sphaerae figura et cylindri. Atque ego statim Syracusanis—erant autem principes mecum—dixi me illud ipsum arbitrari esse, quod quaererem. Inmissi cum falcibus multi purgarunt et aperuerunt locum.

Quo cum patefactus esset aditus, ad adversam basim accessimus. Apparebat epigramma exesis posterioribus partibus versiculorum dimidiatum fere. Ita nobilissima Graeciae civitas, quondam vero etiam doctissima, sui civis unius acutissimi monumentum ignorasset, nisi ab homine Arpinate didicisset. 

 
New episode every week on Patreon

....Every week we publish a new episode of "Loci et Locutiones" on Patreon.com/latinitium. From time to time we also publish other thinkgs in Latin, all for our kind patrons who make Latinitium.com possible! Click below for more information!..Novam partem huius seriei quot septimanis apud Patreon.com/latinitium edemus et interdum alia subsidia fautoribus nostris qui efficiunt ut Latinitium.com possit esse. ....

Support Latinitium