Today Daniel discusses two passages from Cicero’s On old age (De Senectute) in which Cicero uses Cato to express how to resist old age and how to take care of your physical being as well as your memory and wits. Daniel goes through the passages, explains difficult parts and ponders the advice given by Cicero’s Cato—all in Latin.
More lessons on De senectute : What does Onus Aetna gravius mean?
Video in Latin
Audio only
Listen to the Latin of this episode here or in your podcast app.
Latin text (De Senectute 35–6, 38)
[…]
Resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est, eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbum sic contra senectutem;
[36] habenda ratio valetudinis, utendum exercitationibus modicis, tantum cibi et potionis adhibendum ut reficiantur vires, non opprimantur. Nec vero corpori solum subveniendum est, sed menti atque animo multo magis; nam haec quoque, nisi tamquam lumini oleum instilles, exstinguuntur senectute. Et corpora quidem exercitationum defatigatione ingravescunt, animi autem exercendo levantur.
[…]
Septimus mihi liber Originum est in manibus; omnia antiquitatis monumenta colligo; causarum inlustrium quascumque defendi nunc cum maxime conficio orationes; ius augurium, pontificium, civile tracto; multum etiam Graecis litteris utor, Pythagoreorumque more exercendae memoriae gratia, quid quoque die dixerim, audierim, egerim, commemoro vesperi. Hae sunt exercitationes ingeni, haec curricula mentis, in his desudans atque elaborans corporis vires non magno opere desidero.
















