#11 LOCI ET LOCUTIONES — Quid significat "Onus Aetna gravius"?

....

This week’s episode of our series treating Latin expressions and passages is about the phrase ”Onus Aetna gravius”, which comes from Cicero’s work On old age. I discuss the context of the phrase, its meaning, and use. As always the episode is entirely in Latin, so as to provide an opportunity to practice hearing comprehension as well as, perhaps, learn new vocabulary and structures. If you want to follow along in the text I talk about, you will find it below the video. I highly recommend this particular work by Cicero as it is not only interesting but it tends to be easier than many of his Orations and works on Oratory, since they contain a wide range of legal and rhetorical terminology respectively. Furthermore, On old age (De senectute) is written as a dialogue with overall shorter sentences.

..

In huius septimanae parte seriei quae inscribitur ”Loci et Locutiones” tractatur locutio ”Onus Aetna gravius” sumpta ex Ciceronis opere quod de senectute scripsit. De loco ipso, significatione, usu verba facio. Ut soleo, Latine tantum in pellicula loquor, ut praebeatur copia exercendi facultatem audita intellegendi, et eadem opera fortasse verba structurasque discendi. Si verba ipsius loci Ciceronis simul legere velitis, infra pelliculam ea invenietis descripta. Suadeo ut hoc Ciceronis opus legatis, non modo quod multum delectationis habet sed quod est plerumque facilior quam alia eiusdem scriptoris opera, velut orationes et scripta de arte rhetorica, quoniam his continentur multa eaque varia vocabula propria iuris et artis rhetoricae. Hoc autem opere de senectute Cicero homines inter se colloquentes inducit, unde fit ut sententiae plerumque breviores sint quam in illis operibus. Sed satis verborum, ad rem!

....

 
 
 

Verba Ciceronis, De Senectute,4.5

“Scipio. Saepe numero admirari soleo cum hoc C. Laelio cum ceterarum rerum tuam excellentem, M. Cato, perfectamque sapientiam, tum vel maxime quod numquam tibi senectutem gravem esse senserim, quae plerisque senibus sic odiosa est, ut onus se Aetna gravius dicant sustinere. Cato. Rem haud sane difficilem, Scipio et Laeli, admirari videmini. Quibus enim nihil est in ipsis opis ad bene beateque vivendum, eis omnis aetas gravis est; qui autem omnia bona a se ipsi petunt, eis nihil malum potest videri quod naturae necessitas adferat. Quo in genere est in primis senectus, quam ut adipiscantur omnes optant, eandem accusant adeptam; tanta est stultitiae inconstantia atque perversitas. Obrepere aiunt eam citius, quam putassent. Primum quis coegit eos falsum putare? Qui enim citius adulescentiae senectus quam pueritiae adulescentia obrepit? Deinde qui minus gravis esset eis senectus, si octingentesimum annum agerent quam si octogesimum? Praeterita enim aetas quamvis longa cum effluxisset, nulla consolatio permulcere posset stultam senectutem.“

New episode every week on Patreon

....Every week we publish a new episode of "Loci et Locutiones" on Patreon.com/latinitium. From time to time we also publish other thinkgs in Latin, all for our kind patrons who make Latinitium.com possible! Click below for more information!..Novam partem huius seriei quot septimanis apud Patreon.com/latinitium edemus et interdum alia subsidia fautoribus nostris qui efficiunt ut Latinitium.com possit esse. ....

Support Latinitium