The story of Androclus and the lion – Latin texts

Listen to the story of Androcles and the lion in Latin.

Listen to the story of Androcles and the lion in Latin.

In todays episode I recite the well known and wounderous story of Androclus and his friendship with a lion. It goes to show that not all lions are like Scar.

Enjoy!

Androclus et Leo

In circo maximo venationis pugna populo dabatur.  Multae ibi ferae, sed praeter alia omnia leo corpore vasto terrificoque fremitu et sonoro animos oculosque omnium in se converterat.  Introductus erat inter complures ceteros ad pugnam bestiarum datos servus viri consularis; ei servo Androclus nomen fuit.  Hunc ille leo ubi vidit procul, repente quasi admirans stetit ac deinde sensim atque placide, tamquam familiaris, ad hominem accedit. Tum caudam more adulantium canum blande movet, cruraque et manus hominis, prope iam exanimati metu, lingua leniter demulcet.  Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad leonem refert.  Tum quasi propter mutuam recognitionem laetos videres hominem et leonem.  

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.

Haec tam mira res maximos populi clamores excitat et imperator Androclum vocat quaeritque, "Cur tibi uni atrocissimus leo pepercit?" Ibi Androclus rem mirificam narrat: "Cum in provincia," inquit, "Africa proconsul meus dominus esset, ego ibi iniquis eius cottidianis verberibus ad fugam sum coactus et, ut mihi a domino tutiores latebrae essent, in locos desertos et remotos concessi ac, si defuisset cibus, consilium fuit mortem aliquo pacto quaerere.  Tum die medio, in specum remotum latebrosumque me recondo.  Non multo post ad eundern specum venit hic leo, debili uno et cruento pede, gemitus edens et murmura ob dolorem cruciatumque vulneris.  Primo quidem conspectu advenientis leonis territus sum; sed postquam leo videt me procul delitescentem, mitis et mansuetus accessit et sublatum pedem mihi porrexit quasi opis petendae gratia.  Ibi ego spinam ingentem, pedi eius inhaerentem, revelli et sine magna iam formidine siccavi penitus atque detersi cruorem. Ille tum, mea opera levatus, pede in manibus meis posito, recubuit et quievit."

"Ex eo die triennium totum ego et leo in eodem specu eodemque victu viximus.  Nam earum quas capiebat ferarum membra opimiora ad specum mihi ferebat, quae ego, ignis copiam non habens, meridiano sole tosta edebam. Sed ubi mihi vita illa ferina iam molesta fuit, leone absente, reliqui specum et tribus post diebus a militibus visus apprehensusque sum et ad dominum ex Africa Romam deductus.  Is me statim capitis damnavit deditque ad bestias. Intellego autem hunc leonem, a quo tunc separatus sum, captum gratiam mihi nunc beneficii et medicinae referre." 

Haec dixit Androclus. Tum omnium precibus demissus est et poena solutus et leone suffragiis populi donatus.   Postea Androclus et leo, loro tenui revinctus, urbe tota circum tabernas ibat.  Donatus est aere Androclus, floribus sparsus est leo; omnesque obvii exclamant, "Hic est leo, hospes hominis, hic est homo medicus leonis."


 

WEEKLY VIDEOS IN LATIN..Pelliculae Latinae singulis septimanis eduntur.

.... For all the kind people who support Latinitium monthly on Patreon.com/latinitium, we publish audio and videos in Latin every week. .. Omnibus hominibus benignis qui nos apud Patreon.com/latinitium sequuntur, pelliculas Latinas singulis septimanis edimus. ....
  • Latin audiobooks..Libri Latini recitati
  • Lessons in Latin..Scholae Latinae
  • Stories in Latin..Fabulae Latinae
....Click below to become a member and get weekly videos in Latin. .. Preme infra ut te adiungas pelliculasque Latinas singulis septimanis accipias. ....