Sallust on the death of Catiline | Latin texts

Sallust is by far my favourite Roman historian. No other is able to combine nostalgia, moral judgement, and an engaging narrative style in such a powerful manner. The passage you’ll listen to now is taken from Sallust’s Bellum Catilinae. In the recording you can listen to the Latin text describing the demise of Catiline, the arch-nemesis of Cicero.

Sallustius de exitu Catilinae

Confecto proelio tum vero cerneres, quanta audacia quantaque vis animi fuisset in exercitu Catilinae. Nam fere, quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum, amissa anima, corpore tegebat. Pauci autem, quos medios cohors praetoria disiecerat, paulo diversius, sed omnes tamen adversis vulneribus conciderant.

Catilina vero longe a suis inter hostium cadavera repertus est, paululum etiam spirans ferociamque animi, quam habuerat vivus, in vultu retinens. Postremo ex omni copia neque in proelio neque in fuga quisquam civis ingenuus captus est. Ita cuncti suae hostiumque vitae iuxta pepercerant.

Neque tamen exercitus populi Romani laetam aut incruentam victoriam adeptus erat; nam strenuissumus quisque aut occiderat in proelio, aut graviter vulneratus discesserat. Multi autem, qui de castris visendi aut spoliandi gratia processerant, volventes hostilia cadavera, amicum alii, pars hospitem aut cognatum reperiebant; fuere item, qui inimicos suos cognoscerent. Ita varie per omnem exercitum laetitia, maeror, luctus atque gaudia agitabantur.

–Sall., Cat. 61

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.