Litterae Latinae | Fabula de Mantacio impostore (unknown author)

If you are looking for stories in Latin, this is a gem. Listen to the audio of this story about the huckster Mantacius who understood how to make money by playing his fellow man. What was his scheme? Listen to the audio and find out!

 
 

Fabula de Mantacio plano sive impostore

Mantacius, cum divitias paternas consumpsisset, ut pecuuniam colligeret hoc consilium dolosum iniit. Hic homo, callidus rerumque sagax, professus se homines mortuos reportaturum, cives Lutetienses decipere conabatur. Idcirco ut hoc manifestum exhibeat, promittit se post quindecim dies ad sepulcra iturum, ut omnes illic iacentes restituantur. Interea fama tam vulgais exoriebatur ut multi cives medicum, tanta praeditum arte, adire vellent. Hinc non modo magnam gloriam sed etiam aliquantum pecuniae consequebatur.

Tandem die iam appropinquante, servo penitus obstupefacto atque ut aufugeret admonenti respondit Mantacius eum ignorare quanta esset stultitia hominum. Quod cum vix dixisset, accurrit nuntius, quem miserat civis ditissimus, ut promitteret se septem sestertia medico daturum; sibi enim fuisse coniugem violentam et effrenatam; si ea revertisset, maximum sibi dolorem illaturam; se idcirco orare Mantacium ne illampestem reportaret. Septem sestertiis persolutis, Mantacius promisit se iis quae petiisset obsecutum: nulla arte usurum esse, ut illius coniugem in vitam redigeret.

Mox duo iuvenes opulenti et prodigi, dum medicum obsecrant ne patrem avarum, cuius divitias ipsi acceperant, in vitam redigeret, sestertia octo praebebant. Deinde vidua etiam formosa pedibus medici deiecta “Mihi,” inquit, “parce miserae; equidem alteri viro nubere volo, quod facere non potero, si vir prior per tuas artes in vitam redactus erit.”

Ex his aliisque civibus, qui hanc miram potestatem timebant, magnam cum accepisset pecuniam, Mantacius Lutetia egressus est, ut divitias aliunde exquireret.

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.

Help Latinitium grow by sharing, liking & subscribing on facebook.com/latinitium & youtube.com/c/latinitium