The story of the avenging pigs | Latin texts..Fabula de ultione porcina | Litterae Latinae

It is not as easy to steal pigs as one might be led to think. In this amusing story we learn what happens when you attempt to procure pigs in a less than honourable fashion. A high price is payed. Listen to the audio of this short Latin text.

Cum praedones ad Tyrrhenam terram navem piraticam appulissent, ex hara permultos sues furto abactos in navem imposuerunt; funibus, quibus religata erat, solutis, ad navigandum incubuerunt.

Suarii praesentibus piratis silentium tenebant, quoad e portu illi se eripuissent, et e terra abessent tantum spatii quantum vox clamantis audiri posset. Tum demum, consueta voce utentes, sues retrorsum ad se revocabant. Porci, ut primum clamorem sublatum audiverunt, statim in unum navis latus collecti eam everterunt. Itaque piratae malefici naufragio mox ad unum perierunt; sues vero incolumes ad suos enatarunt.

– Hardy, H. J. A Latin reader for the lower forms in schools

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.