The story of Aeneas | Latin texts..Fabula de Aenea | Litterae Latinae

Aeneas, the famous Trojan, that took the long way around to get to his promised land of Italy. On the way he broke the heart of Queen Dido—inadvertently, according to legend, giving rise to Hannibal, the Carthaginian avenger, that would almost conquer Rome many centuries later. Listen to the audio of this intermediate level Latin story of Aeneas life. Enjoy!

Olim in Asia erat urbs antiqua, quae Troia appellata est. Eam urbem Graeci decem annos obsederunt tandemque ceperunt. Priamo rege filiisque interfectis, urbem deleverunt. Sed Aeneas, qui inter clarissimos defensores urbis fuerat, cum paucis comitibus ex urbe effugit; cum profugos ex omnibus partibus coegisset, in Italiam migrare constituit.

Post septem annos venit in eam partem Italiae ubi erat urbs Laurentum. Ibi cum Troiani praedam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui ea loca tenebant, agros defendere paraverunt.

Sed Latinus, postquam in colloquio originem multitudinis ducisque cognovit, pacem cum Aenea fecit atque postea ei Laviniam filiam in matrimonium dedit. Troiani urbem condiderunt, quam Aeneas ab nomine uxoris Lavinium appellavit. Deinde Turnus, rex Rutulorum, cui Lavinia ante adventum Aeneae desponsa erat, bello Latinum Troianosque aggressus est.

Victi sunt Rutuli, sed victores ducem Latinum amiserunt. Inde Turnus auxilium petiit ab Etruscis, qui totam Italiam fama nominis sui impleverant; illi metuentes novam urbem multitudine et opibus crescentem laeti auxilium tulerunt. Aeneas in tanto discrimine, ut Aborigines Troianosque sub eodem iure atque nomine haberet, Latinos utramque gentem appellavit.

Cum adversus Etruscos se moenibus defendere posset, tamen in aciem copias eduxit. Etrusci victi sunt; victores tamen ducem ut antea amiserunt; post pugnam enim Aeneam reperire non potuerunt; multi igitur eum ad deos transisse crediderunt.

– Sanford and Scott, A Junior Latin Reader.

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.