The crime and fate of Daedalus | Latin texts..Scelus et fatum Daedali | Litterae Latinae

Daedalus is most famous for being the first man to develop a viable flight technology—at least in Greek mythology. In this episode I recite this sad story of Daedalus and the fate of his son as they fled from captivity. In this story you’ll learn why he was locked up in the first place. Was he an innocent man?

Latin text for the audio: Scelus et fatum Daedali

Daedalus, natu Atheniensis, vir summo ingenio, multas utiles artes invenit. Sed Perdix, eius sororis filius, qui a Daedalo docebatur, etiam puer, celeriter praeceptori antecellit. Cui Daedalus invidet et denique eum ex alta rupe praecipitem demittit. Deinde puerum decidisse nuntiat. Cui autem Athenienses non crediderunt. Quam ob rem Daedalus cum filio Icaro ad Minoem, regem Cretae, effugit. Et Daedalus dixit se Athenis iniuste expulsum esse; se autem paratum esse regi multis rebus servire. Nec difficile erat id regi persuadere. Nam dirum monstrum, nomine Minotaurus, nuper in Creta apparuerat, cui corpus hominis erat, sed caput tauri.

Itaque Minos Daedalum benigne accepit, atque eum iussit in potestatem suam monstrum redigere. Inde Daedalus mirabilem labyrinthum aedificavit, qui mille vias et innumerabiles ambages habuisse dicitur. Hic Minotaurum inclusit. Tamen necesse erat monstro corpora hominum ad cibum praebere. Paucis post annis Daedalus nuntiat se Athenas rediturum esse. Id autem a rege non conceditur. Inde ille novam viam fugae reperit. Nam pennas avium in ordine ponit, quas lino et cera in formam alarum alligat. Has ignotas alas umeris suis et filii accommodat. Inde iter periculosum inceperunt. Sed Icarus iussis patris non paret et celsior volat. Mox sol ceram pennarum mollit, et Icarus in mare decidit quod nomen ab illo traxit. Daedalus autem incolumis in Siciliam pervenit et multis rebus regi Siciliae servivit.

– Scudder, Jared, First Latin reader, including principles of syntax

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates, and learning material.