The life and death of Cicero : Part I | Latin texts

There are many biographies of Cicero—fewer in Latin, but of these, the short summary of his life composed by Charles Lhomond in the eighteenth century, is a great read for intermediate students, or anyone wanting to practice their Latin while learning about the Roman orator’s life. In this post you can listen to the Latin audio, and follow along in the transcription of the text from Lhomond.

 
 

Marcus Tullius Cicero

Marcus Tullius Cicero, equestri genere, Arpini, quod est Volscorum oppidum, natus est. Ex eius avis unus verrucam in extremo naso sitam habuit, ciceris grano similem; inde cognomen Ciceronis genti inditum. Suadentibus quibusdam ut id nomen mutaret, “Dabo operam” inquit “ut istud cognomen nobilissimorum nominum splendorem vincat.” Cum a patre Romam missus, ubi celeberrimorum magistrorum scholis interesset, eas artes disceret, quibus aetas puerilis ad humanitatem solet informari, tanto successu tantaque cum praeceptorum tum ceterorum discipulorum admiratione id fecit, ut, cum fama de Ciceronis ingenio et doctrina ad alios manasset, non pauci, qui eius videndi et audiendi gratia scholas adirent, reperti esse dicantur.

Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.

Cum nulla re magis ad summos in re publica honores viam muniri posse intellegeret quam arte dicendi et eloquentia, toto animo in eius studium incubuit, in quo quidem ita versatus est, ut non solum eos, qui in Foro et iudiciis causas perorarent, studiose sectaretur, sed privatim quoque diligentissime se exerceret. Primum eloquentiam et libertatem adversus Sullanos ostendit. Nam cum Roscium quendam, parricidii accusatum, ob Chrysogoni, Sullae liberti, qui in eius adversariis erat, potentiam nemo defendere auderet, tanta eloquentiae vi eum defendit Cicero, ut iam tum in arte dicendi nullus ei par esse videretur. Ex quo invidiam veritus Athenas studiorum gratia petiit, ubi Antiochum philosophum studiose audivit. Inde eloquentiae causa Rhodum se contulit, ubi Molonem, Graecum rhetorem tum disertissimum, magistrum habuit. Qui cum Ciceronem dicentem audivisset, flevisse dicitur, quod per hunc Graecia eloquentiae laude privaretur.

Romam reversus quaestor Siciliam habuit. Nullius vero quaestura aut gratior aut clarior fuit; cum magna tum esset annonae difficultas, initio molestus erat Siculis, quos cogeret frumenta in urbem mittere; postea vero, diligentiam et iustitiam et comitatem eius experti, maiores quaestori suo honores quam ulli umquam praetori detulerunt. E Sicilia reversus Romam in causis dicendis ita floruit, ut inter omnes causarum patronos et esset et haberetur princeps.

Consul deinde factus L. Sergii Catilinae coniurationem singulari virtute, constantia, cura compressit. Catilinae proavum, M. Sergium, incredibili fortitudine fuisse Plinius refert. Stipendia is fecit secundo bello Punico. Secundo stipendio dextram manum perdidit: stipendiis duobus ter et vicies vulneratus est: ob id neutra manu, neutro pede satis utilis, plurimisque postea stipendiis debilis miles erat. Bis ab Hannibale captus, bis vinculorum eius profugus, viginti mensibus nullo non die in catenis aut compedibus custoditus. Sinistra manu sola quater pugnavit, duobus equis, insidente eo, suffossis. Dextram sibi ferream fecit eaque religata proeliatus Cremonam obsidione exemit, Placentiam tutatus est, duodena castra hostium in Gallia cepit. Ceteri profecto, Plinius addit, victores hominum fuere, Sergius vicit etiam fortunam.

Singularem huius viri gloriam foede dehonestavit pronepotis scelus. Hic enim rei familiaris, quam profuderat, inopia multorumque scelerum conscientia in furorem actus et dominandi cupiditate incensus indignatusque, quod in petitione consulatus repulsam passus esset, coniuratione facta senatum confodere, consules trucidare, urbem incendere, diripere aerarium constituerat. Actum erat de pulcherrimo imperio, nisi illa coniuratio in Ciceronem et Antonium consules incidisset, quorum alter industria rem patefecit, alter manu oppressit. Cum Cicero, habito senatu, in praesentem reum perorasset, Catilina, incendium suum ruina se restincturum esse minitans, Roma profugit et ad exercitum, quem paraverat, proficiscitur, signa inlaturus urbi. Sed socii eius, qui in urbe remanserant, comprehensi in carcere necati sunt. A. Fulvius, vir senatorii ordinis, filium, iuvenem et ingenio et forma inter aequales nitentem, pravo consilio Catilinae amicitiam secutum inque castra eius ruentem, ex medio itinere retractum supplicio mortis adfecit, praefatus non se Catilinae illum adversus patriam, sed patriae adversus Catilinam genuisse.

Neque eo magis ab incepto Catilina destitit, sed infestis signis Romam petens Antonii exercitu opprimitur. Quam atrociter dimicatum sit exitus docuit: nemo hostium bello superfuit; quem quisque in pugnando ceperat locum, eum amissa anima tegebat. Catilina longe a suis inter hostium cadavera repertus est: pulcherrima morte, si pro patria sic concidisset! Senatus populusque Romanus Ciceronem patrem patriae appellavit. Cicero ipse in oratione pro Sulla palam praedicat consilium patriae servandae fuisse iniectum sibi a diis, cum Catilina coniurasset adversus eam. “O dii immortales,” inquit “vos profecto incendistis tum animum meum cupiditate conservandae patriae. Vos avocastis me a cogitationibus omnibus ceteris et convertistis ad salutem unam patriae. Vos denique praetulistis menti meae clarissimum lumen in tenebris tantis erroris et inscientiae. Tribuam enim vobis, quae sunt vestra. Nec vero possum tantum dare ingenio meo, ut dispexerim sponte mea in tempestate illa turbulentissima rei publicae, quid esset optimum factu.”

--

Altera vitae Ciceronis pars hic invenitur.



WEEKLY VIDEOS IN LATIN..Pelliculae Latinae singulis septimanis eduntur.

.... For all the kind people who support Latinitium monthly on Patreon.com/latinitium, we publish audio and videos in Latin every week. .. Omnibus hominibus benignis qui nos apud Patreon.com/latinitium sequuntur, pelliculas Latinas singulis septimanis edimus. ....
  • Latin audiobooks..Libri Latini recitati
  • Lessons in Latin..Scholae Latinae
  • Stories in Latin..Fabulae Latinae
....Click below to become a member and get weekly videos in Latin. .. Preme infra ut te adiungas pelliculasque Latinas singulis septimanis accipias. ....