Aurelius Commodus | Latin texts..Aurelius Commodus | Litterae Latinae

Aurelius Commodus is probably, at least these days, most known from the motion picture Gladiator, where he his played by Joaquin Phoenix. The fascination with this particular emperor goes back to the Roman historians. In this episode you can listen to a brief summary of Commodus’ life as it is given in the Epitome de Caesaribus.

Aurelius Commodus

Aurelius Commodus, Antonini filius, Antoninus et ipse dictus, imperavit annos tredecim. Hic qualis futurus esset, in ipso primordio ostendit. Nam cum in supremis moneretur a parente, attritos iam barbaros ne permitteret vires recipere, responderat ab incolumi, quamvis paulatim, negotia perfici posse, a mortuo nihil. Saevior omnibus libidine atque avaritia, crudelitate, nulli fidus, magisque in eos atrox, quos amplissimis honoribus donisque ingentibus extulerat. In tantum depravatus, ut gladiatoriis armis saepissime in amphitheatro dimicaverit. Huic Marcia, generis libertini, forma tamen meretriciisque artibus pollens, cum animum eius penitus devinxisset, egresso e balneo veneni poculum obtulit. Ad extremum ab immisso validissimo palaestrita compressis faucibus exspiravit anno vitae tricesimo secundoque.

Epitome de Caesaribus


If you want to help keep Latinitium going, consider supporting Latinitium on Patreon. Supporters also get access to patreon-only content, such as new videos in Latin every week! Any help is much appreciated!