Practice your Latin

Vin’ Vim Virtutesque Videre Musicae?

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Quam dif­fi­cile sit de musi­ca Lati­na loqui, omnibus patet. Antiqui mul­tos libros exar­averunt de hac ipsa re, eiusque vi in ani­mis movendis, in affectibus com­pescendis vel exci­tan­dis et quae sunt similia. 

Ne de musi­ca qui­dem in insti­tu­tione Lati­na facile erit mihi nova dicere, quae Euse­bius Vivarien­sis, vul­go Özséb Tóth, non iam claris­sime ape­ruer­it suis scrip­tis vel ora­tionibus ubique ter­rarum dilu­cide habitis. Illum enim pri­mum audi­vi canen­tem Latine in Acad­e­mia Vivarii Novi carmi­na Cat­ul­li, Hor­atii, Ovidii, nec non can­tiun­cu­las ab ipso scrip­tas ad dis­cip­u­los eru­di­en­dos. Sed de carminibus eius infra. Si vis quid eius leg­ere, vide hic.

Una tan­tum de causa ausim scribere, quod iam mul­tos annos cot­ti­die utor carminibus in scho­lis meis Lati­nis et certe, ubi abest doc­t­ri­na, certe usus adest et con­sue­tu­do. Cona­bor igi­tur dicere causas quibus carmi­na utilis­si­ma habeam ad dis­cip­u­los instituen­dos, et recensere gen­era carminum quae mihi aptio­ra iucun­dio­ra facil­io­ra videan­tur. Ceterum si quid minus Latine leg­eri­tis, sit meae rus­tic­i­tati veni­am, si quid ele­gan­tius, emenda­toris stu­dio gratulandum.

Canere: Facile, Iucundum, Utile! 

Mul­ta affert emol­u­men­ta con­sue­tu­do canen­di cot­ti­die in scho­lis. Guliel­mus Rouse, prae­ses Scholae “Perse” Cantab­ri­giae saecu­lo vices­i­mo ine­unte prim­ip­ilus fuit in illa “bona pugna” con­tra metho­d­os docen­di quae e philolo­gia Ger­man­i­ca in scholas totius Europae irrepser­ant; Rouse con­tra prof­ite­batur metho­do direc­ta, ut ipse eam non­cu­pavit, id est loquen­do Latine cum dis­cip­ulis, fabel­las nar­ran­do, locos faciles una leg­en­do. De vita et schola Guliel­mi Rouse, si plu­ra scire vis, vide hunc librum.

Annis tri­ces­imis prae­ter­i­ti sae­culi cum alia tum “Chanties in Greek and Latin” scrip­sit, librum egregium quo con­ti­nen­tur carmi­na Grae­ca et Lati­na, quo­rum mod­os Rouse ex notis­simis sin­gu­larum gen­tium hausit, ver­ba ipse fecit. In prae­fa­tione sui lib­ri Rouse scrip­sit “Viden­tur mihi illa ver­ba quae hoc modo didicimus (scil­icet canen­do), inven­ta postea in locis quibus­dam, secum ferre inte­gram stro­phen ubi pri­mum ea invener­imus; hoc fiet sua sponte, qua­si vetus hos­pes qui nos vis­itet”. Cuius rei et mag­is­ter et dis­cip­u­lus me exper­tum esse fate­bor. Mul­toties enim dis­cip­u­los vidi revo­cantes carmi­na Lati­na ad mentem quo facil­ius recor­dar­en­tur quo­mo­do ver­bum illud ponere­tur, cuius dec­li­na­tio­n­is alterum esset, quid ver­bum hoc vel illud sig­nifi­caret. Idem fit in lin­guis edis­cendis quae nunc sunt: nonne mul­ta ver­ba Angli­ca, vel His­pana, vel Ita­la quae scimus, pri­mum audi­vimus in carminibus ani­mi causa auscultatis? 

Tem­po­ra quoque nobis servi­unt hac in provin­cia: satis enim con­stat hodie mul­tis instru­men­tis adhibitis musi­cam posse ubique audiri, con­chis auric­u­laribus indutis, dum raedam mod­er­a­mus, domi, in schola.

VILLA DI CICERONE, POMPEII.

Qualis Carmina Inferenda in Scholas?

Sed veni­a­mus nunc ad ipsa carmi­na quibus suadeo ut uta­mur in scho­lis nos­tris. Non­nul­la sunt ele­men­ta quae con­sid­er­are debe­mus dum eligimus aptum car­men dis­cip­ulis nos­tris, vel scribimus. Haec col­le­gi, for­t­asse plu­ra sunt, et ubi lec­tor plu­ra invener­it liben­tis­sime legam.

Car­men quo utimur debet esse facile can­tatu. Non sunt carmi­na dif­fi­cil­io­ra adhiben­da, ne dif­fi­cul­tas canen­di potius imped­i­men­to fiat quam aux­ilio in lin­gua addis­cen­da. Ele­gan­tur igi­tur carmi­na quo­rum modi facil­li­mi sint, nec nimis acu­ti, nec nimis graves, nec nimis instantes, nec nimis lenti. Opti­ma sunt carmi­na quae numeros notis­si­mos affec­tant, velut inter­pre­ta­tiones vel con­trafac­ta carminum pueril­i­um, vel vulgatiorum.

Latini­tas carmin­is debet quam emen­datis­si­ma esse. Non sum ego stenu­us defen­sor puri­tatis lin­guae Lati­nae, quod Ede­pol ex ipsis meis lineis leg­en­ti patet, sed caven­dum est ne Latini­tatem omni­no fal­sam tradamus dis­cip­ulis. Inve­ni­un­tur in rete inter­pre­ta­tiones Lati­nae quae ses­cen­ties spec­tatae et aus­cul­tatae sint, quae qui­dem non darem dis­cip­ulis meis Lati­nis cum non modo scateant mendis, sed ipsam rationem frus­trent lin­guae Lati­nae, cum sint potius con­ver­sae ver­bum de ver­bo ex lin­gua Anglica.

De quan­ti­tate syl­labarum ambig­i­tur. Cum enim pul­cher­ri­mum esset omnes qui loquan­tur latine bene ser­vare quan­ti­tates, et in ora­tione solu­ta, et in versibus recitatis, et in carminibus pro­latis, est tamen inter dif­fi­cil­li­ma quae ex auc­tore quo­vis carminum posci possint. Unum umquam vidi qui hoc facere valuit, id est Rouse in suis Chanties, sed hoc fac­tum est spretis accen­tibus nat­u­ral­ibus ver­bo­rum, quod est prox­i­mum argumentum.

De accen­tibus ser­van­dis plus est dicen­dum quam de quan­ti­tat­i­bus. Viden­tur enim mul­ta carmi­na hoc prae­terire; ipse Rouse fas­sus est se non curavisse de accen­tibus nat­u­ral­ibus sin­gu­lo­rum ver­bo­rum, cum sint in omnibus lin­guis neglec­tis ubicumque ver­ba canan­tur nec reciten­tur. Hoc non omni­no verum esse vide­tur, nec dubito nos posse conari ser­vare accen­tus nat­u­rales dum Lati­na ver­ba modis musi­cis exor­na­mus. Certe non respuo carmi­na quae hic illic pec­cent in hac re, hoc vere fieri potest et in lin­guis quae nunc sunt. Sed cum in lin­guis ver­na­c­ulis, tum in Lati­na, cum mul­ta ver­ba, unum post ali­um lego quo­rum accen­tus omni­no mutati sint, parum intel­lego, vide­orque mihi qua­si aliam lin­guam audire.

Denique, si car­men est inter­pre­ta­tio, iuvat quan­dam simil­i­tudinem ser­vare, ne potius con­trafac­tum videa­tur quam inter­pre­ta­tio. Sunt tamen qui mod­um excedant in hac re, et ver­tant ver­bum de ver­bo, quod vix feliciter fieri potest eti­am ab iis qui in suam lin­guam mater­nam conen­tur vert­ere carmi­na aliigena.

Libri, Disci, Pelliculae, Sedes Retiales

Inspi­ci­a­mus igi­tur quae gen­era carminum potio­ra videan­tur mihi in scho­lis Latinis:

Chanties in Latin and Greek In prim­is suaderem duo sub­sidia com­pul­sare, quibus mul­ta carmi­na Latine (et Graece qui­dem!) con­ver­sa con­ti­nen­tur. Primus est liber quem iam nomi­navi “Chanties in Latin and Greek”. Ut iam supra, Rouse ver­ba aptavit modis musi­cis notis suae aetati. Nobis mul­ta igno­ta sunt, pro dolor, nec facile carmi­na inve­ni­un­tur in Youtube. Addi­ci­un­tur notae musi­cae, quae qui­dem non facil­lime ab omnibus mag­istris legun­tur. Sed non­nul­la carmi­na adhuc vul­ga­tio­ra pos­sunt nobis usui venire, ut puta Jack and Jill, quod illic “Gel­lia atque Gel­lius” inscribitur. Ipse saepe utor his carminibus, sunt bre­vis­si­ma et facil­li­ma et dig­nis­si­ma quae ediscantur.

Mater Anse­ri­na liber est a Mile­na Minko­va et Ter­en­tio Tun­berg exara­tus, quo mul­ta carmi­na pueril­ia inve­nies. Acced­it dis­cus quo carmi­na can­ta­ta et recita­ta ab auc­toribus et ab ami­cis con­ti­nen­tur. Sunt carmi­na Latinis­si­ma, eti­am for­t­asse nimis doc­ta — inter­dum enim iunc­turis dif­fi­cil­ioribus exstruc­ta sunt. Accen­tus nat­u­rales ser­van­tur, non quan­ti­tas ver­bo­rum. Res quae insunt in carminibus Angli­cis mir­i­fice ser­van­tur in inter­pre­ta­tione Lati­na. Carmi­na sunt nota eti­am pueris qui nunc sunt, ut puta Twin­kle Twin­kle Lit­tle Star, vel Ba Ba Black Sheep, est ideo facil­ius haec carmi­na docere. Cum sint modi satis noti, facile inve­ni­un­tur in Youtube illa Karaoke Tracks, quae sunt bre­via spec­tac­u­la ubi modi audi­un­tur sed vox abest. Illis adhibitis carminibus, facile poteris in scholas induc­ere haec carmi­na, etsi nul­lo organo musi­co canitis.

Tyr­tar­i­onAprilis Albu­querquen­sis: inter mul­ta quae in rete inve­ni­un­tur, carmi­na greg­is Tyr­tarii, Euse­bio Vivarien­si duce, et Aprilis Albu­querquen­sis, sunt men­tione digna. Utraque enim carmi­na illus­trant modis musi­cis numeros carminum antiquo­rum. Cum enim carmi­na anti­qua modis musi­cis dona­ta sint, cumque quan­ti­tas syl­labarum adamus­sim ser­va­ta sit, aus­cul­ta­tor potest bene audire numeros ver­su­um Hor­atii, Cat­ul­li, Vergilii, Ovidii, alio­rum. Carminibus Cat­ul­li utor iam a pri­mo anno ad lin­guam edis­cen­dam, sed mul­to plus con­ducit ad noti­ti­am rerum met­ri­carum, quae non sper­nen­dae viden­tur in stu­dio lit­ter­arum provec­tio­rum. Audi­en­ti talia carmi­na patent numeri seu rhyth­mus ver­su­um et stropharum antiquo­rum, nec amplius usui esse vide­tur immutare accen­tus ver­bo­rum ad noti­ti­am rei met­ri­cae sig­nif­i­can­dam, cum iam numeri in carminibus insint, in promp­tu, faciles, denique fac­ti orana­men­tum alicuius gra­ti­ae et pulchritudinis.

Alia carmi­na quae in Yotube inve­ni­un­tur sunt graviter diiu­di­can­da, et, ubi mag­istro nimis ple­na erroribus videan­tur, emen­dan­da vel abi­cien­da. Indicem carminum quae in rete inveni quaeque non praetere­un­da videan­tur instruxi. Carmi­na quae insunt visa sunt, ubi non Latinis­si­ma, satis tamen emen­da­ta. Mag­nam omnes vir­tutem habent: cum sint notis­si­ma dis­cip­ulis, sunt ideo accep­tis­si­ma, et facil­lime memo­ri­ae propter hoc man­dan­tur, cen­ties audiri pos­sunt, eorumque karaoke tracks punc­to tem­po­ris in YouTube inve­ni­un­tur (quaere in instru­men­to inquisi­to­rio, e.g. “Let it go Frozen karaoke track”). Tot et tan­ta sunt bona ut inspicien­da cur­sim sint a mag­istro quo­vis, ne quid util­li­mum praetereat.

[Adden­dum sym­bo­l­ae: Nota bene: inter tem­pus quo hanc sym­bo­l­am scrip­si et hodier­num, Lucius Amadeus Ranierius belle con­ver­tit “Fly me to the moon” in Lat­inum ser­monem, ser­vans quan­ti­tates syl­labarum et accen­tus vocab­u­lo­rum. Hoc pri­mum audi­vi quod omni modo placeret.]

Carmi­na Lati­na per se illus­tra­taest inscrip­tio dis­ci quem edere conor his diebus. Est dis­cus in quo tre­dec­im carmi­na insunt, ad pri­ma capit­u­la Famil­i­ae Romanae: unumquodque capit­u­lum suum car­men habet, in quo non nisi vocab­u­la nota dis­cip­ulis insunt (ex libro Orber­giano), et item leg­es, locu­tiones, et ita por­ro. Quan­ti­tates non ser­van­tur sed cona­tus sum, quan­tum potui, accen­tus nat­u­rales ver­bo­rum ser­vare. Latini­tas est facilis sed emen­da­ta, quia plerumque sen­ten­ti­ae hausi ex illo libro aureo. Acce­dunt eti­am tre­dec­im Karaoke Traks eorun­dem carminum, quibus mag­istri uti poterunt in scho­lis suis. Pag­i­na est saepius vis­i­tan­da iis qui com­per­tum habere velint quan­do et ubi carmi­na edantur.

[Con­cen­tus horum carminum Veron­ae nuper habi­tus hic audiri potest.]

Quid, Cur, Quomodo, Quotiens, Quando?

Nunc ulti­mum vellem aperire qui dis­cip­uli sint mihi, ubi doceam, quan­do et quo­mo­do et quor­sum utar carminibus in scho­lis, quae emol­u­men­ta meis oculis viderim.

Scholas plerumque habui in lyceis Ital­is: dis­cip­uli sunt mihi intra quat­tuordec­im et unde­vig­in­ti annos nati. Docui eti­am iuniores nec non seniores, apud quos eadem emol­u­men­ta vidi quae postea. Abhinc non­nul­los annos coepi uti method­is “activis” quae dicun­tur: ubi licet, malo Famil­iam Romanam adhibere, ubi non, lib­ri trans­laticii sunt mihi sar­cien­di novis tech­nis, quarum musi­ca non ulti­ma est.

Quotiens Singulis Septimanis Cantas?

Sin­gulis scho­lis ine­un­tibus soleo ali­quan­tu­lum tem­po­ris musi­cae tribuere, et tria carmi­na cot­ti­die canere. Ubi liber Orber­gianus in promp­tu est, mea carmi­na can­to, ad sin­gu­la capit­u­la illius lib­ri aurei com­posi­ta; sin minus, eli­go undique quae aptio­ra videan­tur, ut supra scripsi. 

Quot Et Qualia Carmina? Nova An Iam Nota?

Sole­mus sem­per duo carmi­na recen­tio­ra canere et unum vetustius, ab ipsis dis­cip­ulis elec­tum ex iis quae maxime placuerunt: sunt inter­dum mihi exclu­den­da non­nul­la carmi­na quae iam cen­ties can­tavimus, licet gratis­si­ma pueris — nuper­rime fas­sus sum me non posse amplius ferre Clementin­u­lam, quod car­men nescio quoties can­taver­imus in grege meo pri­mi anni.

QUANDO ADDITUR NOVUM CARMEN INDICI TUO?

Car­men novum addimus indi­ci nos­tro post sin­gu­la capi­ta Famil­i­ae Romanae per­lec­ta — sive sin­gulis sep­ti­ma­n­is ine­un­tibus, ubi alio libro utimur. Hoc modo numerus carminum pro­la­to­rum intra annum est satis magnus.

Docesne Ipsum Carmen Ante Quam Incipis Canere Cum Discipulis?

Carmi­na legimus una, ver­ba con­spicua appono in tab­u­lam albam. Fes­ti­nan­ter vim Ital­ice ape­rio sin­gu­larum lin­earum. Alias conor quaerere inter­pre­ta­tionem ex tem­pore fac­tam ab ipsis dis­cip­ulis vel, ubi car­men facil­ius est, malo enodare Latine, vel Latine rog­a­re quid sibi velit hoc vel illud. Non longe haereo in sin­gulis vocab­u­lis tamen, sed curo potius ut argu­men­tum, res, affec­tu­us carminum liqueant: oportet enim quam cel­er­rime canere incipere!

Quomodo Canis? Quibus Instrumentis Uteris? Nonne Te Pudet?

Cum autem dis­cip­uli rem tenent, sta­tim car­men can­imus, pri­mum ipse cano — cum­cithara vel nis­us illis karaoke tracks. Dein sin­gu­las partes lente cano cum dis­cip­ulis, et hoc modo bre­vi totum car­men instrux­imus, quod pos­sumus iam canere incipere. Est mag­nus gradus nobis mag­istris: osten­dere pueris nos ipsos canentes. Solet enim nos pud­ere nos­trae vocis, saepe vere­mur ne ridi­culi videa­mur dis­cip­ulis, ubi male cane­mus, sed hoc nos cohibere non debet. Pueri enim musi­cam mag­ni faci­unt, nec solent mag­istros qui can­tant in scho­lis videre (saltem apud nos Ita­los). Liben­tis­sime talia accip­i­unt, prae­ser­tim ubi mag­is­ter iis carmi­na facil­ia can­tatu, vel tri­tis­si­ma deder­it, Latine scrip­ta vel con­ver­sa. Huc acced­it quod illa carmi­na assa voce munere suo optime fun­gun­tur, et inter­dum eti­am melo­dia vocis con­tine­tur, quam organo quo­dam- nec voce — can­tatur, quo facil­ius eti­am mag­is­ter vel mag­is­tra qui min­ime suae voci con­fid­it, pos­sit car­men canere. Non enim mag­istri artis musi­cae sumus, sed Latini­tatis! Mul­tum con­ducet nos demon­strare tirones esse—et cupi­di discendi—in quibus­dam dis­ci­pli­n­is, ubi for­t­asse ipsi dis­cip­uli nos aliq­uid docere possint. 

Hoc vidi maxime utile in carminibus adhibendis: lin­eas lec­tas, quamvis citis­sime eno­datas, ut dixi, inhaerere memo­ri­ae bel­lisime, ubi per car­men proposi­tae sint.

Quae Sunt Emolumenta Huius Technae?

Aliq­uid mirum fit: dis­cip­uli qui car­men quod­dam dis­cunt, sta­tim desin­unt gram­mati­cam et vocab­u­la timere quae carmi­ni insunt. Tuum est id quod canere queas. Exem­pli gra­tia: dis­cip­uli haer­ent in for­ma quadam gerun­di­vi, nec bene sci­unt quid sibi velit, quia timent hoc mon­strum de quo mul­ta mala audi­verint. Ego eos mon­eo illam for­mam eos iam ses­cen­ties cecinisse in carmine Gel­lia atque Gel­lius (Rouse)ubi inven­i­tur “Urceos manu tenent / aqua nova replen­dos”. Iis demon­stro nihil timen­dum esse, cum car­men bene teneant. Sta­tim mit­tunt curas, et recor­dan­tur carmin­is quod, ut ipse Rouse dix­it, ad eos revenit qua­si benevo­lus ami­cus. Mag­istro enim qui mul­ta tra­dider­it carmi­na, mul­ta sunt exem­pla nota sibi et dis­cip­ulis, quae ex tem­pore pro­ferre poter­it ad leg­es gram­mat­i­cas et vires ver­bo­rum illustrandas.

Acced­it quod con­tra spem dis­cip­uli valent sig­ni­fi­ca­tiones ver­bo­rum memo­ria tenere ubi hae insint carminibus saepe can­tis. Cum enim semel didicerint quid sibi velit ver­bum quod in can­tiun­cu­la inven­i­tur, numquam postea eius oblivis­cun­tur, qua­si ipsum canere—licet numquam refrica­ta sit vis vocabulorum—exercitium sit validis­si­mum ad ser­van­das sig­ni­fi­ca­tiones. Exem­pli gra­tia ver­bum “ruere” inven­imus in carmine c.i. “Clementin­u­la” mense Novem­bri; ut mos: bre­vi ape­rui rem Ital­ice, ape­rui vim vocab­u­li, et numquam postea repetivi rem. Ine­unte mense Aprili inven­imus ver­bum “cor­ruit”, quae­sivi quid sibi vel­let, fas­si sunt se nescire. Eos monui vocab­u­lum iam inven­tum esse in Clementin­u­la. Mente car­men cecinerunt, lin­eam cel­er­rime invenerunt qua ver­bum con­tinebatur, vim sta­tim intellexerunt et dixerunt. Vim vocab­u­li semel inven­ti et eno­dati ante quat­tuor menses.

Haec est vis musi­ca. Audete cum dis­cip­ulis temptare!

Alessandro Conti

Alessandro Conti

Alessandro Conti, PhD, is a high school teacher in Verona, Italy, who adopts the use of spoken Latin in his teaching. He also publishes the popular Latin podcast Sermones Raedarii, in which he talks about Latin, teaching, and many other things. He has also writes original music in Latin.
Written by Alessandro Conti

Written by Alessandro Conti

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...