Posts tagged Bede the Venerable
Runae Anglicae.

Runae non modo apud gentes Septentrionales in usu erant, sed etiam in Anglia. De his multa dictu grata exponi possunt. Sane infitias non ibo me eam ob causam scribere ut runarum aviditas, quae non omnino satiari potest apud me, saltem mitigetur. Satis enim proloqui nequeo quantam afferat laetitiam, cum sub urbe Holmia versatus monumentum inscriptum iuxta viam conspicias. Non modo ipsa scripta oculis subicere, verum etiam tangere licet (caute sane!), ut facile mente fingas quam prope veteres adesse videantur!

Read More