Runarum origo. Pars II de litteris Vikingorum

Victor Frans scripsit.

Cur res prorsus barbaricas in sede Latina tractem, fortasse requiritis; nec iniuria. Quaenam causa sit, brevi aperietur, namque in animo est docere qua via runae originem ex litteris Latinis duxerint. Quo ut perveniam, ex diversis scriptoribus Latinis, velut Tacito et Venantio Fortunato, eruta non ingrata proferam in lucem.

In proxima symbola vos statim in medias res rapui. In ea enim runas medio aevo Latine scriptas exposui, quae pars precibus, aliae iocis continebantur. Nunc autem rem ab ovo, hoc est ab initio, agam. Illud mihi confitendum est, quod nescimus unde venerint runae, a quo inventae, quando primum factae sint. Sed satis constat Germanos diu importasse pocula, cantharos, ollas, quae nonnumquam ab artificibus inscriptae et Latine et Graece erant, sicut infra. Convertite oculos ad imaginem:

Scyphi sigillati in Hoby inventi. Imagines fecerunt Robertus Fortuna et Kira Ursem, Musaeum nationale regni Daniae.

Scyphi sigillati in Hoby inventi. Imagines fecerunt Robertus Fortuna et Kira Ursem, Musaeum nationale regni Daniae.

Nimirum Germani eo tempore talia opera artificis cupiebant! Hi scyphi argentei in Hoby, vico parvo Danico, inventi sunt, quorum alter nomine artificis Graeco inscribitur, ΧΕΙΡΙΣΟΦΟΣ ΕΠΟΕΙ, alter vero litteris Latinis, CHIRISOPHOS EPOI – id est Χειρίσοφος ἐποί[ησεν], ’Chirisophus fecit’. Sigilla, tam eleganter scalpta, res in bello Troiano gestas effingunt: in altero Priamum corpus filii sui ab Achille petentem, in altero Odysseum arcum clam eripientem Philocteti. Cuius sine arcu et sagittis, quibus olim ab Hercule donatus erat, Troiam a Graecis capi non posse oraculum datum est.

Sed ut ad inscriptiones redeam (inde enim sermo devertit), tales videntur Germanos incitavisse ut suas invenirent litteras. Huc accedit quod ii qui in cohortibus auxiliariis militaverant, in patriam regressi Romanos in scribendo procul dubio imitari volebant.

Ut veram originem exigam, non erit alienum paulo accuratius inquirere unde sumpta sit forma runarum. Sicut summatim attigimus supra, Germanis notae erant litterae et Latinae et Graecae. Maiorem partem runarum ex Latinis litteris originem trahere perspicuum est, puta: ᚠ e F, ᚱ e R, ᚺ ex H et cetera. Sed satis manifestum est saltem ᛟ derivatum de Ωμέγα Graeco, item ᛊ a Σίγμα. Aliquot videntur esse novae: ᛃ (j), ᛉ (z), ᛜ (ŋ). Forsitan miremini qua re litteras ex tot partibus commiscuerint. Equidem persuasum habeo Germanos – aliis aliunde signis excipiendis, aliis excogitandis – voluisse litteras suas proprias efficere, linguae suae accomodatas.

Taciti sortes

Sunt qui existiment Tacitum rerum scriptorem in opere quod est de origine et situ Germanorum primum runas tractasse:

Auspicia sortesque ut qui maxime observant. Sortium consuetudo simplex: Virgam frugiferae arbori decisam in surculos amputant eosque notis quibusdam discretos super candidam vestem temere ac fortuito spargunt. Mox, si publice consultetur, sacerdos civitatis, sin privatim, ipse pater familiae, precatus deos caelumque suspiciens ter singulos tollit, sublatos secundum impressam ante notam interpretatur. Si prohibuerunt, nulla de eadem re in eundem diem consultatio; sin permissum, auspiciorum adhuc fides exigitur.

Ut brevi praecidam: Germani, cum de rebus futuris sciscitarentur, surculos coniciebant notis quibusdam scriptos. Runae necne, incertum est. Tamen satis convenit tempus, quo iudicantur runae primum in usu fuisse; prima enim exempla non diu post Tacitum inventa sunt. Adde quod in lignis inscribuntur, sicut in mentione ipsius verbi runae vetustissima quam fecit Venantius.

Runa Venantii

Venantius Fortunatus, poeta qui saeculo VI floruit, facete in carmine Flavium amicum increpat, quod rarius ad se scribat. Hortatur amicum, quam primum ut epistulam det, quoquomodo possit – vel litteris Hebraicis vel Achaemeniis! Quin ”runam” adhibet!

An tua Romuleum fastidit lingua susurrum?

       Quaeso vel Hebraicis reddito verba notis!

Doctus Achaemeniis quae vis perscribito signis,

       aut magis Argolico pange canora sopho.

Barbara fraxineis pingatur runa tabellis,

       quodque papyrus agit virgula plana valet.

Tabula picta a Laurentio Alma-Tadema a. MDCCCXII p. Chr. n. facta. Venantius Fortunatus carmina legit Radegundae.

Tabula picta a Laurentio Alma-Tadema a. MDCCCXII p. Chr. n. facta. Venantius Fortunatus carmina legit Radegundae.

Ergo patet runas non modo in res ferreas et aeneas et in lapides incidi, verum et in lignum; idque haud scio an saepius, quod his auctorum testimoniis confirmatur. Certe cultellus et lignea tabella cuique in promptu erant. Ceterum ipsa forma ad incidendum idonea est runarum, quae possint rectis lineis insculpi. In terris autem septentrionalibus, quae imbribus adsiduis madent, res ligneae – pro dolor! – cito solvuntur.

Quae sint vetustissima exempla runarum

Meldorpii in urbe anno MCMLXXIX fibula miris litteris ornata inventa est, quae doctis videtur medio fere saeculo I post orbem servatum facta esse.

Fibula Meldorpiana. © Christer Hamp a. MMIX p. Chr. n.

Fibula Meldorpiana. © Christer Hamp a. MMIX p. Chr. n.

Quid scriptum est? Suntne vere runae an litterae Latinae? Haudquaquam facile dictu est; docti alius aliud proferunt. Estne IDIN an NIDI? Fortasse nomen hiwi in runis? Quin nihil nisi ornamentum? In medio relinquam ut ad primum transeam exemplum quod vere probari potest.

Pecten "Harja" inscriptus. Imaginem fecerunt Robertus Fortuna et Kira Ursem, Musaeum nationale regni Daniae.

Pecten "Harja" inscriptus. Imaginem fecerunt Robertus Fortuna et Kira Ursem, Musaeum nationale regni Daniae.

Hic pecten, sicut pleraque runarum exempla, in Dania inventus est (DR 207). Cum corneus sit, annum docti ascribere possunt CLX post Christum natum. Non est dubium quin sacrificatui habitus sit, quod in paludem cum aliis rebus nonnullis, scutis, armis inscriptis, iactus erat. Nunc tandem certe dicere possumus runas esse: ᚺᚨᚱᛃᚨ, harja, quod Latine significat bellatorem. Aut nomen est artificis aut eius, qui pectinem possidebat.

Multis in locis et in Dania et in Suetia sacrificia facta sunt a saeculo II usque ad VI. In promunturio Cimbrorum in valle prope Illerup in Dania sita, quae quondam lacus fuit, ingens vis inventa est telorum, loricarum, scutorum, ex quibus aliquot sunt runis insculpta. Docti nostrae aetatis credunt pugnam quondam prope factam esse. Devictorum arma omnia – satis ad militum usum M – deiecta sunt in lacum. In armis inveniuntur nomina runis inscripta Swarta, Wagnijo, Niþijo etc.

Non possum quin mentionem moris faciam taeterrimi. Germani enim veteres, sicut Galli, non arma tantum, sed aliquando et homines litaverunt. Talium humanarum hostiarum vetus exemplum profero, saec. III ante Christum natum factum, sed postilla mos aliquamdiu mansit. In Dania prope eum locum, in quo hodie situs est vicus Grauballe, hic vir iugulatus in paludem demissus est. Mirum in modum corpus eius ex aere satis servatum est, ut oris lineamenta dilucide appareant.

Grauballiensis homo

Grauballiensis homo

Legite runas!

Runas infra posui, si forte scientiam vestram runicam periclitari velletis. Hae sunt satis perspicue inscriptae in altero ex cornibus duobus in Gallehus in Dania inventis, quae saeculo quarto ineunte facta esse existimantur. Dolendum est haec XIX saec. abrepta a nequissimo quodam homine fusa esse. Ea quae in imagine spectantur cornua imitando facta sunt.

Inscriptio in altero cornu (DR 12):

ᛖᚲᚺᛚᛖᚹᚨᚷᚨᛊᛏᛁᛉ᛬ᚺᛟᛚᛏᛁᛃᚨᛉ᛬ᚺᛟᚱᚾᚨ᛬ᛏᚨᚹᛁᛞᛟ᛬

Runae veteres:

ᚠᚢᚦᚨᚱᚲᚷᚹ                            fuþarkgw

ᚺᚾᛁᛃᛇᛈᛉᛊ                             hnijïpzs

ᛏᛒᛖᛗᛚᛜᛟᛞ                          tbemlŋod

 

Cornua ex Gallehus.

Cornua ex Gallehus.

Vocabula:

ek – ego

Hlewagastiz (quod nomen esse videtur)

Holtijaz (verisimiliter cognomen, quod significat aut ”filium Holti” aut ”Holti oriundum”)

horna – cornua

tawido – feci

 


Victor Frans

Si forte primam partem huius de runis seriei non legistis, hic invenietis.

 

Latest articles..Symbolae proximae

BlogVictor Frans