History and Literature | Practice your Latin

Litterae Vikingorum, Pars III: Runae Anglicae

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Cum sit pri­oribus scrip­tis quae­si­tum quo­mo­do runae ex lit­teris Lati­nis orig­inem trax­erint, res pos­tu­lare vide­tur ut alia via ad hoc argu­men­tum accedam. Quaeret hic quispi­am, qua­nam causa fac­tum sit ut iterum de runis nar­ran­dum sus­ceper­im. Nec for­t­asse cuiv­is satis per­spicu­um est, quid sit quod Lati­nae lin­guae amantes se dent studi­is semi­bar­baris, ut cum Hor­a­tio loquar: quid ad nos, “quis sub Arc­to / rex gel­i­dae met­u­atur orae” (lib. I, carm. XXVI)? At rationem red­dam non infir­mam; nam restant mul­ta et dic­tu iucun­da quae de hac re exponi possint. Praeter­mit­ten­dum non est runas eti­am apud Ang­los quon­dam in usu fuisse, quarum pars Latine est inscrip­ta. De his nunc sen­ten­tia stat disserere.

Ab Aquilone Pandetur Omne Malum

Quid acer­bius nobis, qui amore lin­guae Lati­nae dif­fer­a­mur, exi­tio imperii Romani? Atqui nemo est quin sci­at glo­ri­am, opes, omnia humana incer­ta ac cad­u­ca esse, ut secun­dum Lucanum: 

“In se magna ruunt: laetis hunc numi­na rebus /
crescen­di posuere modum.”

— Pharsali­ae lib. I.LXXXI

Romana re ever­sa bar­bari nova con­diderunt reg­na, quo­rum autem leg­es atque insti­tu­ta alia ratione in ali­is part­ibus imponeban­tur. Cum maior pars civi­um eti­am tunc Romani essent, hi saepe ut mag­i­s­tra­tus muner­ibus suis fun­gi per­rexerunt. Omni­no aliter res in Bri­tan­nia, olim provin­cia, evenit. Bri­tan­ni undique obses­si ab Hiber­nis ac Pic­tis, questi sunt:

“Repel­lunt bar­bari ad mare, repel­lit mare ad bar­baros; inter haec duo gen­era funerum aut iugu­la­mur aut mergimur.”

Quam epis­tu­lam refert Gildas in opere de excidio et con­ques­tu Bri­tan­ni­ae (cap. XX). Haud raro eti­am fac­tum est ut mer­ce­narii Ger­mani, qui ad Bri­tan­nos defend­en­dos con­duc­ti essent, bonis illo­rum agrisque ipsis vi et armis potiren­tur. Iam Fatis hor­ri­da bel­la gen­ti Bri­tan­no­rum admove­ban­tur. Sic enim illa bar­baries, “quae in remo­tis insulis glacialem fre­quen­tat oceanum, “Sax­ones, Angli, Iuti, Frisii ali­aeque nationes ad Bri­tan­ni­am se con­tulerunt. Furore indomi­to, crudeli­tate vix audi­ta, sed eti­am sin­gu­lari vir­tute bar­bari vic­to­ri­am reportare. Posthac suopte more vixerunt, nec lin­guam subiec­to­rum didicerunt nec pili fecere res quae ad humanum cul­tum civilemque per­ti­nent: ther­mas, vias, urbes, bonas artes. Quin eti­am excid­it ali­quamdiu usus nummorum.

Mul­tum inter­ces­sit tem­pus ante­quam fides Chris­tiana apud Ang­los invaluit; quae tan­dem bar­baros Romana doc­t­ri­na sic imbuit, ut bre­vi ad sum­mum per­venirent cumu­lum lit­ter­arum. Angli enim non pau­ci inter opti­mos scrip­tores medii aevi numer­an­tur, ut puta Beda ven­er­a­bilis, Flac­cus Albi­nus Alcui­nus, Alfricus Gram­mati­cus. Sed vere­or ne fusius de hac re locu­tus sim; iterum ad runas!

Lupino Lacte Nutriti

Angli, licet sae­vi prin­ci­pio, tamen a lit­teris non admod­um alieni erant; immo, ut for­t­asse iam scite coniec­tastis, secum usum runarum fere­bant. Ne nimia mate­ri­arum far­ragine obru­a­mur, duas ele­gi inscrip­tiones quae ad stu­dia Lati­na spectent. Infra posi­ta est bractea, nomis­ma quod­dam ex auro fac­tum, cuius inscrip­tio ini­tium capit a crista galeae.

BRACTEA AUREA IN UNDLEY, SUFFOLCIA INVENTA, SAEC V. EXEUNTE FACTA. NON SATIS LIQUET UTRUM FACTA SIT IN ANGLIA AN IN CONTINENTI. BRITISH MUSEUM, NR. 1984,1101.1.
RUNAE IN NUMISMATE UNDLENSI. ARCUS SUPER LITTERAS INDICANT LIGATURAS.

De harum sig­ni­fi­ca­tione runarum – vere abstrusa res et recon­di­ta! – ambigitur:

g͡æg͡og͡æ · mægæ ·medu

Nec promp­tum est dicere, utrum incan­ta­men­tum quod­dam sit an re vera artifex lit­teras satis nesciver­it.  Quod autem lec­torem admi­ra­tione movet, ima­go est. Nonne effin­git lupam infan­tibus ubera praeben­tem? Et qui sunt illi infantes, nisi Romu­lus et Remus? Pro­fec­to artifex imi­ta­tus est num­mum Romanum, cuius genus Urbs Roma appel­latur.

URBS ROMA Γ SIS.Γ, ID EST III, SIGNIFICAT OFFICINAM TERTIAM. SIS PERTINET AD URBEM SISCIAM IN PANNONIA. QUAE IMAGO IN MENTEM REVOCAT T. LIVIUM (I.IV): “EAM SUBMISSAS INFANTIBUS ADEO MITEM PRAEBUISSE MAMMAS, UT LINGUA LAMBENTEM PUEROS MAGISTER REGII PECORIS INVENERIT.” © MARIDVNVM.

Nul­lum est dubi­um quin num­mus huius gener­is exem­p­lo fuer­it arti­fi­ci Ger­mano. Nae, ipsae stel­lae in utraque con­spici pos­sunt! Ceterum bracteae illius aetatis tan­tum­mo­do altera in facie sig­natae sunt; hanc ob causam ambas imag­ines in unum coni­unx­it artifex.

Inter notis­si­mas res inscrip­tas habetur scrini­um quod­dam ex Ausona vico Gal­li­ae nom­i­na­tum, Anglice “Auzon cas­ket” (vel “Franks cas­ket”); ibi enim saec. XIX inven­tum est. Tamen con­stat scrini­um in Anglia saec. VIII ine­unte ex ossis bal­ae­nae fac­tum esse. Non adhibebatur velut cap­sa ad reliquias cuiusquam sanc­ti homin­is ser­van­das, sed potius capiebat librum, for­t­asse psalteri­um. Mul­tae et vari­ae res imag­inibus runisque in scrinii lat­eribus descri­bun­tur. Nescio­quare eti­am hoc in loco artifex imag­inem fratrum Romano­rum finxit.

Side of a whale's bone box from the early 8th century called "the Franks Casket" showing Romulus, Remus and the she-wolf, and runes.
SCRINIUM AUSONIUM, SAEC. VIII FACTUM, IMAGINE ROMULI REMIQUE INSCULPTUM. STEPHENS, GEORGE. 1884. HANDBOOK OF THE OLD-NORTHERN RUNIC MONUMENTS OF SCANDINAVIA AND ENGLAND. LONDON: WILLIAMS AND NORGATE.

Instruc­ta est ima­go runis, quae Anglice sonant: Romwalus and Reumwalus, twe­gen gebroðra; afed­de hie wylf in Rome­ceas­tre, eðle unneah. Hoc est in Lat­inum ver­sum: ‘Romu­lus et Remus, fratres duo; hos nutriv­it lupa Romae in urbe, procul a patria.’

Quam cupi­di viden­tur huius de gem­in­is fratribus fab­u­lae Angli fuisse! Sunt qui putent hoc studi­um ex eo ortum esse, quod con­sim­ilis videre­tur nar­ra­tioni cele­ber­ri­mae Angli­cae. Nam fratres duo, Hengist et Hor­sa, tradun­tur cum sua cohorte fero­cis­si­ma ad Can­ti­am regionem pro­gres­si bel­la Bri­tan­nis intulisse. De illis Beda ven­er­a­bilis in His­to­ria eccle­si­as­ti­ca gen­tis Anglo­rum nar­rat:

“Duces fuisse per­hiben­tur eorum pri­mi duo fratres Hengist et Hor­sa; e quibus Hor­sa postea occis­us in bel­lo a Bret­tonibus, hactenus in ori­en­tal­ibus Can­ti­ae part­ibus mon­u­men­tum habet suo nomine insigne.”

— Beda ven­er­a­bilis, His­to­ria eccle­si­as­ti­ca gen­tis Anglo­rum, I.XV

Ab Oisc, fil­io Hengisti, orig­inem duxerunt reges Can­tu­ar­iens­es, quo­rum stirps exinde appel­la­ta est Oiscin­gi. Illa nar­ra­tio eo spec­tavit, ut osten­deret pri­mum reg­num Anglo­rum esse in Can­tia con­di­tum; eamque ob causam reg­uli harum fini­um dig­ni­tate longe ante­cellere ceteris reg­ibus Anglo­rum. Auc­tor por­ro His­to­ri­ae Brit­ton­um, qui fer­tur fuisse monachus Cam­bren­sis nomine Nen­nius, mul­tas fratrum res ges­tas in lit­teras ret­tulit. Nam mem­o­rat Hengist mirum in mod­um Vor­tigern, regem Bri­tan­no­rum, decepisse. Illius fil­ia, apud recen­tiores auc­tores Rowe­na nom­i­na­ta, regem ine­bri­um sic allex­it ut agros patri traderet, ea sane condi­cione ut rex se in mat­ri­mo­ni­um duc­eret; quae hic mente epota ad libidinem pronus adnu­it (silent leg­es inter con­vivia!). Eo pacto exis­tima­batur Hengist Can­ti­am iure (plus minusve) adep­tus esse.

Runica Latina

Ac priusquam ser­mo ad finem addu­catur, non ab re visum est ali­qua runarum exem­pla Lati­narum con­ferre. Scrini­um enim Auso­ni­um non tan­tum Anglice inscrip­tum est, verum uno in loco eti­am Latine. Enar­rant et insculp­tae imag­ines et lit­ter­ae de Hierosoly­mo­rum expug­na­tione, quae Tito imper­ante est fac­ta. In mar­gin­ibus inscrip­tum est runis: Hér feo­htaþ Titus and Iuþeas. ‘Hic pug­nant Titus et Iudaei.’ Quod sequitur tit­u­lus ex parte Lati­nis lit­teris, ex parte runis Latine inscrip­tus: Hic fugiunt Hierusal­im habi­ta­tores. Hae autem lit­ter­ae argu­men­to sunt arti­ficem for­t­asse non impense doc­tum fuisse; haud enim perite ver­ba inscrip­sit quae sunt FUGIANT et afi­ta­tores. (Ceterum inda­ga­tores runarum lit­teris Lati­nis uti solent qua­dratis, cras­sioribus autem runis, cum inscrip­tiones describunt.)

A small whale's bone casket from the early 8th century called "the Franks Casket" covered in narrative scenes and runes.
IN SCRINIO AUSONIO IMAGO EXPUGNATIONIS HIEROSOLYMORUM. STEPHENS, GEORGE. 1884. HANDBOOK OF THE OLD-NORTHERN RUNIC MONUMENTS OF SCANDINAVIA AND ENGLAND. LONDON: WILLIAMS AND NORGATE.

Mon­u­men­ta, tit­uli, num­mi modo runis, modo lit­teris Lati­nis inscribeban­tur. Dignum mem­o­ratu est quod nom­i­na quae in num­mis inve­ni­un­tur Lati­nis lit­teris pro rege, runis pro mon­e­tario non­numquam inscrip­ta sunt. Nec illud praeter­mis­er­im, quod Angli viden­tur eti­am sump­sisse ali­quas con­sue­tudines scriben­di ex cul­tu lit­ter­arum Lati­narum; nam exem­pli causa adhibeban­tur non numquam com­pen­dia, sicut xps et scs pro ver­bis quae sunt Chris­tus et sanc­tus. Quae omnia affa­tim illud demon­strant, quod doc­tores huius aetatis Lati­nae lin­guae non inscii, id est monachi et sac­er­dotes, inter­dum oper­am dedisse runis. Tam cito enim et late novi mores runas scriben­di man­averunt per reg­na Anglo­rum, ut non sit dubi­um quin per eccle­si­ae mag­istros fac­tum sit. Haud mul­tum de ipsis notis lit­ter­arum adhuc locu­tus sum, sed hae paulum dif­fer­unt ab vetustis­simis runis quae in con­ti­nen­ti erant. Per mutatam enim lin­guam fac­tum est, ut novae voces exstar­ent; nec­non opus fuit runas novas invenire, quibus indi­car­en­tur. Imag­inem infra affixi, ut runae con­spici possint:

RUNAE ANGLICAE.

R. I. Page

Unus est quem suadeo ut legatis, si quid runarum studii incen­dere potuer­im. Nam Ray­mond Ian Page, scrip­tor runarum sci­en­tia ornatis­simus atque eru­di­tis­simus, cuius qui­dem libros non sine causa de manibus vix­dum ponere potui (sunt enim pleni doc­tri­nae!), mul­ta exem­pla e tene­bris pro­la­ta exposuit.

Valete in proximum!

Plures De Runis Symbolae

Victor Frans

Victor Frans

Victor Frans is currently writing his dissertation on Saxo Grammaticus. He holds a BA in Latin from Stockholm University and an MA in Medieval Studies from the University of Oslo. He has worked in the Swedish National Archives and on a project on St. Birgitta of Sweden (14th century).
Written by Victor Frans

Written by Victor Frans

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...