Practice your Latin

Ex Antverpia Lux? De Conventu Quodam Didascalico Refert Christianus Laes

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Scrip­sit Chris­tianus Laes, pro­fes­sor Uni­ver­si­tatis Antver­pi­en­sis, cuius venia hic editur.

Die undec­i­mo men­sis Feb­ru­arii anni 2017, cum nives regionem Flan­dri­cam leviter tange­bant, annu­us con­ven­tus mag­istro­rum lin­guarum clas­si­carum lares suos migrav­it. Mod­er­a­tores enim locum con­sue­tum in stu­dio­rum uni­ver­si­tate Lovanien­si mutaver­ant pro cam­po stu­dio­rum uni­ver­si­tatis Antver­pi­en­sis ut par­ticipes per totum diem non solum acroases audirent de lin­gua Lati­na nec­non Græ­ca vivo more trac­tan­dis, sed eti­am ut experiren­tur quo­mo­do ipsi tales vias ad bon­um effec­tum adhiberent.

En ordo rerum agen­darum, vel potius per­ac­tarum. Inter ora­tores non minus quam tres pro­fes­sores aca­d­e­mi­ci atque una lec­trix lin­guæ Lat­inæ in insti­tu­to altio­rum stu­dio­rum quod dic­i­tur. Inter audi­tores pro­festrix quæ res didas­calis­cas trac­tat per­ti­nentes ad lin­guas clas­si­cas stu­dio­rum in uni­ver­si­tate Gan­dav­en­si, nec­non duo inspec­tores schol­arum catholi­carum. A propos­i­to ipso acad­e­mia non vide­batur abhor­rere! Insu­per – et maioris certe momen­ti – plus quam sep­tu­ag­in­ta ader­ant mag­istri, et iuniores et seniores, qui ‘rem novam’ experiri cupiebant eaque de re mul­tum se esse gav­i­sos postea confirmabant.

Tractabat Anto­nius [=Toon] Van Houdt, pro­fes­sor Lovanien­sis, exem­pla col­lo­qui­o­rum Lati­no­rum quæ iam inde ab antiq­ui­tate exs­tant, (1) quo­rumque exem­pla imi­tati eti­am mag­istri hodierni metho­do illa uti atque frui possint quæ inte­grum quod­dam respon­sum apud dis­cip­u­los provo­cet [=Total Phys­i­cal Response]. Quod argu­men­tum exem­plis iucundis iisque utilis­simis illustravit.

Chris­tianus [=Chris­t­ian] Laes, pro­fes­sor Antver­pi­en­sis, his­to­ri­am methodo­r­um illarum ‘activæ’ quæ dicun­tur inde a sæcu­lo unde­vices­i­mo adum­brav­it, posteaque tres vias est com­men­ta­tus; metho­d­um scil­icet quæ ad tex­tus leg­en­dos per­tinet, viam quan­dam medi­am in qua ‘metho­di vivæ’ proposi­tis magis usi­tatis inter­mis­cen­tur, metho­d­os eti­am illas immer­sio­n­is in quibus lin­guæ clas­sicæ per se illus­tran­tur, nullis fere ambag­ibus aliarum lin­guarum admissis.

Pro­fes­sor Rem­co Reg­tu­it Gronin­gen­sis locu­tus est de incep­to suo quo fac­tum est ut tirones in stu­dio­rum uni­ver­si­tate fun­da­men­ta lin­guæ Lat­inæ acquir­erent metho­do Oer­ber­giana nixi.

Christi­na [=Kristien] Hul­staert librum, metho­d­um nec­non situm inter­re­tialem pro­po­suit, cuius finis est ut dis­cip­uli ordi­ni ver­bo­rum, struc­turis ut ita dicam subi­a­cen­tibus sen­ten­tiarum Lati­narum ab ipso incunab­u­lo, imag­inibus atque col­is com­ma­tisve usi, assue­fi­ant, quo fit ut scrip­ta Lati­na potius legant atque evolvant quam sum­ma cum dif­fi­cul­tate ver­tant. (2)

Pran­dio sump­to, res ipsæ erant expe­riendæ. Mag­istri, in duos greges divisi, invita­ban­tur ut exem­pla audirent atque spectar­ent, nec­non ipsi res temptar­ent quæ specta­bant ad lin­guam Lati­nam, ad loque­lam Græ­cam atque ad metho­d­um leg­en­di. Quam metho­d­um ipsa optime præsen­tavit Christi­na Hul­staert, cum sem­i­nar­ia Latini­tatis atque Græc­i­tatis vivæ mirum in mod­um moderati sunt Cas­par [=Casper] Por­ton atque Sietse Ven­e­ma illius insti­tu­ti Addis­co cuius ope nunc plu­ra aux­il­ia præs­to sunt mag­istris vivo modo docere cupientibus.

Ex par­vo con­viv­io postea habito nec­non ex epis­tulis accep­tis bene apparet hunc con­ven­tum par­tic­i­pan­tibus omn­i­mo­do placuisse. Liben­ter ergo addam con­clu­siones has. Mag­istros Flan­dros usum atque loque­lam lin­guarum clas­si­carum in docen­do plerumque despicere a ver­i­tate dis­tat. Proposi­tum econ­tra eis arrid­ere vide­tur, dum­mo­do hæ metho­di ‘vivæ’ quæ dicun­tur id respi­ciant ut dis­cip­uli melius atque celerius scrip­tis antiquis fru­an­tur. Nobis opus non est lin­guam Lati­nam ut novam quan­dam lin­guam Esper­an­ti­cam dis­cip­ulis pro­ponere, nos­trisque prælec­tion­ibus metho­d­os lin­guarum ver­nac­u­larum omni­no imi­tari. Tale proposi­tum non modo fun­da­men­to eget, sed eti­am per­icu­lum con­flat ne id quod intendimus in insti­tu­tione nos­tra, human­i­tatem dico atque inti­mam cog­ni­tionem auc­to­rum atque scrip­to­rum pristi­no­rum, obliv­ioni detur. Ceterum, tales mag­istros hoc in incep­to ali­quatenus hæsitare, facile intel­legimus: eis sæpe deest con­sue­tu­do loquen­di, oportet illos ali­is col­legis per­suadere ne totum incep­tum in schola incas­sum fiat, omni­no car­ent aux­ili­is offi­cial­ibus – ex stu­dio­rum uni­ver­si­tat­i­bus atque ex guber­na­toribus qui spec­tant ad insti­tu­tionem – quibus proposi­tum ad bon­um effec­tum duc­ere possint.

Utut id est, mihi per­sua­sum est spem non esse depo­nen­dam. Eis quibus lin­guas clas­si­cas vivo modo docere est cor­di, nunc tem­po­ris exs­tant fac­ul­tates quæ ante trig­in­ta annos omni­no erant ignotæ. Flo­rent adhuc cir­culi Lati­ni nec­non sem­i­nar­ia Lati­na, homines mul­to facil­ius per rete mun­danum inter se coni­un­gun­tur. Ante trig­in­ta fere annos, Andreas Fritsch lucu­len­ter demon­strav­it quo­mo­do via quæ­dam media, id est usus lin­guæ Lat­inæ atque exerci­tia in prælec­tion­ibus magis usi­tatis, dis­cip­u­los pede­temp­tim ad medul­lam ipsius lin­guæ duc­ere possint. (3) Tunc tem­po­ris Fritsch vix prævidere potu­it res­ur­rec­tionem illius metho­di Oer­ber­gianæ, quæ nunc mag­istris totius fere orbis ter­rarum qua­si the­saurum pate­fecit quo lin­guam Lati­nam pen­i­tius explo­rar­ent. (4) Certe, et illud “con­tra tor­rentem brac­chia col­ligere” (Iuv., Sat. 4.89–90) valet et valebit pro illis mag­istris qui hanc viam sunt secu­turi. Sed placet eti­am hoc in incep­to non esse soli, unde fit ut hic con­ven­tus Antver­pi­en­sis non tan­tum occa­sio fuer­it iucun­da, sed for­t­asse eti­am ini­tium atque spes nova.

Post­scrip­tum: Ceterum, omnes acroases huius con­ven­tus Ned­er­landice divul­gabun­tur in com­men­tari­is qui sunt Kleio. Tijd­schrift voor oude tal­en en antieke cul­tu­ur (2017)


(1) Ecce tres lib­ri mir­i­fi­ci qui eti­am spec­tant ad illos qui nunc Latini­tatem vivam col­ere velint: E. DIck­ey, The Col­lo­quia of the Hermeneu­ma­ta Pseu­do­dositheana. 2 vol. (Cantab­rigiæ, 2012–2015); E. Dick­ey, Learn­ing Latin the Ancient Way. Latin Text­books from the Ancient World (Cantab­rigiæ, 2016); E. Dick­ey, Learn Latin from the Romans. A Com­plete Intro­duc­to­ry Course Using Text­books from the Roman Empire (Cantab­rigiæ, 2017).

(2) K. Hul­staert, Lati­jn: lezen zien begri­jpen. De posi­tionele meth­ode in de klas (Gan­davi, 2016). Vide eti­am https:.

(3) A. Fritsch, Latein­sprechen im Unter­richt. Geschichte — Prob­leme — Möglichkeit­en (Bam­berg, 1990).

(4) Qua in re, imprim­is meri­ta illius Acad­e­miæ Vivarii Novi atque Aloysii [=Lui­gi] Miraglia sunt enumeranda.

Videte “cat­a­lo­gus” et “col­lo­quia scholas­ti­ca”. Optime col­le­git insti­tu­tum illud Addis­co omnes Cir­cu­los Lati­nos, quin eti­am mag­istris Batavis atque Flan­dris præ­bet libros hos. Ceterum, his in col­lec­tion­ibus varia eti­am pro­po­nun­tur quæ spec­tant and lin­guam Græ­cam antiquam.

Christian Laes

Christian Laes

Professor Christian Laes studies the social and cultural history of Roman and Late Antiquity, paying particular attention to the human life course: childhood, youth, family, sexuality, and disabilities. His monographs and over eighty contributions have been published with internationally renowned publishers and journals.
Written by Christian Laes

Written by Christian Laes

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...