De florilegio Latinitatis neotericae a Milena Minkova apparato

boek_handel_vinkeles_1763.jpg
 

Hanc symbolam a Theoderico Sacré, viro et doctissimo et humanissimo, scriptam maximo cum gaudio vobis apportamus.


Theodericus Sacré scripsit.

Optime mea quidem sententia fecit Milena Minkova, Academiae nostrae Latinitati Fovendae sodalis eademque mulier doctissima quae apud studiorum universitatem Kentuckianam Latinas litteras publice profitetur, quod Latinitatis recentioris apparavit florilegium in hoc idoneum, ut tam in altiorum studiorum domiciliis quam in gymnasiis lyceisque a tironibus, discipulis, alumnis, auditoribus posset adhiberi. Videtis, sodales atque amici optimi, librum quem manu teneo, in altumque attollo, qui inscribitur: “Florilegium [2] recentioris Latinitatis. Curavit Milena Minkova”.[3] Volumen satis spissum in eam bibliothecam est assumptum, quae Supplementa Humanistica Lovaniensia vocantur ; prodiit Lovanii superiore mense. Singula exempla constant circiter sexagenis euronibus.  

Est autem, quamobrem coram sodalibus Academiae Latinitati Fovendae de hoc opere fiat sermo, siquidem coetus noster nascituro illi obstetriciam dedit operam et, ut liber prelo traderetur, typis excuderetur et in lucem ederetur publicam,  pecuniae summam quandam ex arca sua contulit ; itaque Academiae quoque nostrae editionibus adnumerandum est hoc florilegium Minkovianum.  Ubinam vero locorum aptius, decentius, convenientiusve eidem tribuendum censeam praeconium,  quam in hoc Vivario Novo, in quod adulescentes et iuvenes, litterarum Latinarum studiosissimi, confluere solent, in quo una legunt cottidieque enarrant scripta Latina ex omni litterarum Latinarum aetate deprompta ? Proinde sinite me breves texere huius operis laudes, quod tam sodalibus Academiae nostrae lectu delectabile, quam adulescentibus in Vivario Novo commorantibus utile fore certo scio, ceterum  cuivis Latinitatis amanti, dummodo ultra veterum scripta velit progredi, pernecessarium. 

Atque hocce ego florilegium singulare ac novum appello, non quo non reperiantur alia anthologumena quibuscum quodammodo possit conferri. Verum illorum, quae venalia vel olim prostiterunt vel adhuc prostant,  pars longe maior aut ad orationem numeris astrictam aut,[4] id quod multo minus saepe fit, ad solutam orationem Latinam spectat; [5] deerat ad hunc diem florilegium quod tam prosam orationem quam solutam complecteretur, atque etiam fabulas scaenicas non plane neglegeret (namque hoc novo libro tragoedia, quam de Iulio Caesare saeculo decimo sexto scripsit Marcus ille Antonius Muretus, proponitur integra [pp. 163–180]). Huc accedit quod hic liber nullis, ut ita dicam, finibus circumscribitur, quippe in quem congesta sint opuscula vel potius loci selecti e scriptoribus apud Italos, Hispanos, Germanos, Gallos, Belgas, Helvetios, Graecos, Danos Norvegiensesque, Polonos Lithuanosque, immo et Mexicanos natis vel altis. Secus solebat adhuc fieri ; nam viri docti, cum praecipuos atque elegantissimos scriptores Latinos recentiores in publico erant proposituri, locis inde excerptis, ad suum quisque populum, ad suam quisque nationem vel etiam regionem [6], urbem [7] Academiamve [8] potissimum convertebant oculos : itaque Itali Italorum operibus Latine scriptis, [9] Americani Americanorum,[10] et ita porro, erant contenti ; fuerunt etiam qui anthologica Carthusiana, Iesuitica (mitto alia) componerent, [11] vel etiam qui scribendi argumentis quibusdam vel materiae cuidam certae servirent et  locos ad eam relatos cognituque digniores undique congererent, uno interdum litterarum genere contenti. [12]  Denique mira adhuc est paucitas florilegiorum quae aetates singulas universas respiciant, nullam praetermittant.[13] Flos enim doctorum Italorum, ut eos pro exemplo ponam, haud ignari in sua ipsorum terra, maiorum memoria, extitisse philologos qui tamquam ad cunabula renatarum adstitissent litterarum ceterisque gentibus emendatiorem atque elegantiorem Latinitatem appetentibus tum praeluxissent, cum humanistae, qui dicuntur, in institutione iuvenili atque in ipsa hominum societate civili plurimum valerent, viri igitur docti natione Itali animum ad eos litterarum auctores plerumque verterunt, qui saeculis decimo quarto, quinto, sexto floruerant, neglectis qui postea scripserant.[14] Alii etiam anthologumenôn auctores, undecumque erant oriundi, siquid post annum millesimum sescentesimum vel sescentesimum quinquagesimum scriptum erat divulgatumve, minus id curabant, velut si Latinitas posterior, cum litteris vernaculis maximopere iam efflorescentibus comparata, esset contemnenda omnino floccive facienda. Excipio hoc loco opus omni laude dignum, quod etiamnunc cum fructu et delectatione percurrere saepe soleo, a Francisco Noël et Ernesto De la Place, philologis Gallicis, compositum, cui est titulus : Leçons latines modernes de littérature et de morale:[15] nam duobus his voluminibus continetur et ligata et prosa oratio, variis temporibus variasque et diversas apud gentes Latine scripta inde ab aetate renovatarum litterarum ad annum annum millesimum octingentesimum. Sed illud opus, anno millesimo octingentesimo duodevicesimo primum, secundis autem curis anno eius saeculi tricesimo sexto editum, non solum est ob vetustatem rarissimum, sed etiam, ut verum fatear,  paulo minus facit ad tironum, qui nunc sunt, palata mulcenda, propterea quod morum ibi formatio nimis aperte dominatur et praecepta moralia tum guttatim instillantur, tum ingurgitantur urceatim.  Virtutes autem laudesve virorum magnorum extra modum decantatas minus libenter, nisi me fallit animus, evolvunt adulescentes, qui nunc sunt, ad caecam maiorum aequaliumve admirationem minus proni. Milena vero Minkova, mulier doctissima, quae docendi munere multos iam annos egregie fungitur, quae sit huius aevi iuventus, quaeve alumnis arrideant, quas quaestiones mente volvant, quaeve argumenta optime conveniant cum ipsorum ingeniis minime ignorans,  eum fecit locorum et scriptorum delectum, ut alumni illi, dum legerent, allicerentur et ut vera colloquia instituere possent cum iis scriptoribus qui per amplius sex saecula animorum motus, cogitata, inventa, resque vel vere gestas vel confictas litteris Latinis mandavere. Itaque philosophica Pici Mirandulani [pp. 59-62], scientifica quaedam (Keplerus namque adest [pp. 211-216]), iuridica (legitur excerptum ex opere, quod de iure inter gentes obtinente elegantissime conscripserat Hugo Grotius [pp. 224-226]) locos heic invenere suos. Neque omissa est mythistoria Iohannis Barclai, de Argenide narratio prolixa illa quidem, at, si quis otio fruitur, ad umbilicum usque evolvenda, quia tanta est rerum prudentia et doctrina referta [pp. 217-221]. Leguntur quoque hodoeporica (suavissime enim versibus inclusit iter, ex urbe Gallorum Cadomo in Suetiam factum, Petrus Danihel Huetius mediante saeculo decimo septimo [pp. 251-259]), carmina pia (lucent lyrica quaedam Sarbievii, Horatii Polonorum dicti [pp. 239-242], et Baldei, Horatii Germanorum qui nuncupatur [pp. 243-246]), carmina didascalica et heroica (namque adest fragmentum selectum ex Austriade, quam de victoria Naupacti sive Lepanto adversus Turcas reportata pepigit Iohannes Latinus, poeta e familia servili Africana oriundus [pp. 153-154]), epigrammata, elegiaca, narrationes de novo Orbe explorando et subigendo, quales Petrus Martyr Anglerius [pp. 33-48] et Iohannes Genesius Sepulveda [pp. 115-124] historiae mandaverunt, peregrina alia (etenim Busbequii Epistulis Turcicis, lectu dignissimis, locus est tributus [pp. 155-162]), colloquia (ut Vivica illa, complura per saecula a tironibus Latine discentibus lectitata [pp. 125-131], necnon Pontaniana, quae tam in Iesuiticis quam aliis in gymnasiis assiduos diutissime habuere lectores [pp. 195-198]), historiae (ego vero valde gaudeo quod adest Iacobus Augustus Thuanus, Historiarum sui temporisscriptor et elegantissimus Latinitatis auctor [pp. 205-209]) ; mitto alia eaque non pauca. Sed vos sic habetote, auditores, scriptores neotericos, quorum ex operibus fragmenta sint desumpta, esse numero triginta quinque ; cum autem inter eos sint qui complura genera excoluerint, etiam maiorem esse locorum excerptorum numerum ; orsam esse Milenam a Francisco illo Petrarca [pp. 1-13], qui ineunte saeculo decimo quarto est natus ; desiisse in Iohannem illum Pascolum [pp. 285-289], qui ineunte saeculo vicesimo mortem obiit.

Non vero licet, si quis veterum scripta in conspectu quasi quodam collocare velit, vel Vergilium vel Tullium Ciceronem praeterire, quod hi omnium virorum peritorum consensu ceteros scriptores facile superarunt, vel Latinarum litterarum principes per saecula sunt ducti. Haud absimiliter nemo homo toleraret, si e florilegio recentiorum exclusa esset praefatio illa Elegantiarum Laurentii Vallensis, qua ad excolendam bonam atque emendatam Latinitatem incitamur atque inflammamur : nostis enim omnes, auditores, illa Vallae verba « Quousque tandem, Quirites, urbem nostram, non dico domicilium imperii, sed parentem litterarum, a Gallis captam esse patiemini, id est Latinitatem a barbaria oppressam ? » [p. 18], et eam praefationem integram heic exscriptam legetis. Nec deest Petrarca, sive narrat ut Malausana sive Malaucène, ex oppido Provinciae Gallicae, montis illius Ventosi ascensum sit aggressus [pp. 6-8], sive in carmine heroo, Africainscripto, Massinissam loquentem ita inducit Sophonisbam dum perdite amat, ut cum Sophonisbam legas, Lauram quoque tibi legere videaris [pp. 8-13]. Reperitur etiam Sannazarius, qui De partu VirginisMariae condidit heroicum carmen, Latinitate vere aurea stilique venustate insigne [pp. 50-54]. Nec desideratur Nusquama sive Utopia Morica, lusus ille sapientissimus [pp. 91-105], neque frustra requiretis verborum cincinnos inexhaustosve eruditionis thesauros quos flumine quasi quodam continuo Laudi Stultitiae immiscuit Roterodamus Erasmus [pp. 65-70], etsi epistulas etiam eiusdem auctoris offendetis, minus fortasse notas, at igniculis perfectae eloquentiae, ad quam vir ille erat natus, splendentes [pp. 70-86]. Vituperaretur Milena dubio procul, si arbores ratione praeditas, sermone utentes, sapientia praestantes, quas in Klimii iter subterraneuminduxerat Ludovicus Holbergius, non in florilegium recepisset [pp. 267-280]. Ac, quoniam id quoque alicuius est hoc aevo momenti, mulierem etiam Latine scribentem attulit, Annam dico Mariam Schurmannam, quae de Deo scripsit et pro muliebribus litterarum studiis propugnavit [pp. 247-249]; laudibus ornatur passim illa Schurmanna Batava, neque ego de mulieris auctoritate famave detrahere ausim ; id tantum contendo, Latine scribentem eam mihi quidem frigidiusculam videri Latine nimisque scholasticam.

Anthologicorum vero auctoribus occasio solet praeberi litterarum auctores validos at obscuriores vel etiam ignotos e tenebris in lucem vocandi. Ipse ne nomen quidem Nicolai Wynmanni fando audiveram, qui medio fere saeculo decimo sexto de arte natandi emisit dialogum [pp. 141-144]; credas, dum legis, iuxta mare adolevisse hominem; at Wynmannus Helvetius erat natione, inter Alpes, uti videtur, natus. Tamen subtiliter atque eleganter expressit quemadmodum nataturo manus essent in palmas extendendae atque nonnihil in volam capaciorem incurvandae, non divisis, sed pressim iunctis digitis ; quomodo deinde circumagendae [p. 142]. Multo etiam magis movit me vigor, verborum copia ac fere incredibilis elegantia Iohannis Petri Maffei, sodalis Ignatiani, Itali, qui explorationes Lusitanorum in regiones orientales factas denarravit [pp. 181-193]. Haec ille, ut gustum habeatis, de Iaponum moribus : « Procera statura, si cui contigerit, et decoro corporum habitu gloriantur. Lenta plerisque vivacitas, firmae vires ; in sexagesimum usque annum militaris aetas extenditur. Barbam alunt modicam, in capillo varius est mos : volsella depilant pueri sinciput, plebeii ac rustici dimidium caput, viri nobiles totum ferme paucis ad occipitium relictis capillis, quos attigisse quempiam contumeliae loco vel maxime ducitur. Mortalitatis incommoda, famem, sitim, aestum, algorem, vigilias laboresque admirabili patientia tolerant. In lucem editi, vel hieme summa, protinus lavandi ad flumina deferuntur. Ab ubere avulsi venatu exercentur et procul a matre et nutrice locis habentur asperis, quod ita sentiant, nulla re magis infringi animos quam molli ac blanda educatione. Storeis culcitrae in modum tumentibus nitidisque pavimenta consternunt. » [pp. 191-192]. Et ita porro. Denique facere non possum quin hoc loco Thomam illum Hobbesium, sive Hobbes philosophum memorem, qui circa medium saeculum decimum septimum Elementa philosophica de civedivulgavit, quorum praefatio huic inest florilegio. Hercle, quam clare et dilucide, addo etiam, quam Latine atque eleganter, quid sentiret de philosophia politica, quave eam methodo usus edisserendam sibi proposuisset ibi nuntiavit ! Scripsit inter alia haec : « Quod attinet ad methodum, non orationis ordinem, quamquam conspicuus ille sit, solum sufficere, sed a civitatis materia incipiendum, deinde ad generationem et formam eius et iustitiae originem primam progrediendum esse existimavi. Nam ex quibus rebus quaeque res consituitur, ex eisdem etiam optime cognoscitur. Sicut enim in horologio automato aliave machina paulo implicatiore, quod sit cuiusque partis officium, nisi dissolvatur partiumque materia, figura, motus seorsim inspiciatur, sciri non potest, ita in iure civitatis civiumque officiis investigandis opus est non quidem ut dissolvatur civitas, sed tamen ut tamquam dissoluta consideretur, id est,  ut qualis sit natura hominum, quibus rebus ad civitatem compaginandam apta vel inepta sit, et quomodo homines inter se componi debeant qui coalescere volunt, recte intelligatur. » [p. 234]. Tale initium ubi audistis, nonne, sodales, ad reliqua iam properare avide gestitis ?

Haec satis de  fragmentis selectis quae  huic libro insunt ; haec satis etiam de libro ipso. Quamquam, duo oportet addam : alterum id est, quod scriptores afferuntur, servato temporum ordine ; alterum quod, ne plane hospites in tanta scriptorum copia essemus, singulis locis praefatiunculae de vita cuiusque litterarum auctoris sunt praemissae, non sine conspectu librorum et commentationum maiorum ; eadem de causa nomina hominum locorumque Latina brevi adnotatione sunt instructa. Ceterum Milena nimio adnotatiuncularum apparatu locos selectos onerare minime voluit, ne ab ipsis scriptoribus legentium animos averteret neve alumnorum omnia e scriptorum verbis ipsis intellegere cupientium refrenaret impetum. 

Diu ergo desiderabatur tale florilegium, quale Milena Minkova apparavit. Uberes ex eo fructus habebunt quicumque litteras Latinas recentiores et recentissimas cognoscere voluerint ; atque ex hac messe opima facile deliget praeceptor quisque, quo iuventutem pascat pariterque delectet. Utinam id editrici sit laborum praemium, mox ut liber quamplurimorum sit in manibus !

Exemplum autem hoc, quod solum in Urbem mecum attuli (vetuit enim societas aëria  bene me sarcinatum navem volantem conscendere), tibi, Aloisi, dono dare, Academiae nostrae nomine, mihi liceat, quamvis exiguum reddam munusculum pro tot muneribus, quae abs te Academiaque tua nosmet accipere solemus ; erit fortassis in hoc libro fragmentum unum alterumve, quod te, etiamsi  peritissimus  earum sis litterarum, adhuc fugerit quodque tamquam novum curiosa mox sis manu versaturus… DIXI.

 

Katholieke Universiteit Leuven

Seminarium Philologiae Humanisticae

Blijde-Inkomststraat 21 Box 3309

B-3000 Leuven

Dirk.Sacre@arts.kuleuven.be

Florilegium recentioris Latinitatis


[1] Haec oratio Tusculi apud Academiam Vivarii Novi est habita anno 2018 a.d. III Non. Mai.

[2] En titulus voce non antiqua, ut par est, insignitur, qui non antiqua nuntiet!

[3] Supplementa Humanistica Lovaniensia, 43 (Lovanii, 2018).

[4] Cfr., i.a., Renaissance Latin Verse. An Anthology, ed. A. Perosa – J. Sparrow (Londini, 1979); An Anthology of Neo-Latin Poetry, ed. F.J. Nichols (in urbe New Haven – Londini, 1979).

[5] Cfr., i.a., Prosatori latini del Quattrocento, ed. E. Garin (Mediolani – Neapoli,  1952); Prosateurs latins en France au XVIe siècle, ed. S. Bamforth e.a. (Parisiis, 1987); Selecta Latinitatis scripta auctorum recentium (saec. XV-XX), ed. A. Springhetti (Romae, 1951).

[6] Cfr., i.a., Antologia poetica di umanisti meridionali, ed. A. Altamura – F. Sbordone – E. Servidio (Neapoli, 1975); De Utrechtse Parnas. Utrechtse Neolatijnse dichters uit de zestiende en zeventiende eeuw, ed. J. Bloemendal (Amersfortiae, 2003).

[7] Cfr., i.a., Bonna solum Felix… Bonn in der lateinischen Literatur der Neuzeit. Ausgewählte Texte(…), ed. B. Czapla – M. Laureys – K.A. Neuhausen (Coloniae, 2003).

[8] Cfr., i.a., Arundines Cami sive Musarum Cantabrigiensium lusus canori, ed. H. Drury (Cantabrigiae, 2009 = 1841).

[9] Cfr., i.a., U.E. Paoli, Prose e poesie latine di scrittori italiani [ed. septima], ed. N. Casini (Florentiae, 1963).

[10] Cfr., i.a., Early American Latin Verse 1625-1825. An Anthology, ed. L.M. Kaiser (Chicagiae, 1984).

[11] Cfr., i.a., Lapoésie latine chez les Chartreux. Une anthologie avec traduction française, ed A. Devaux (Salisburgi, 1997); La lyre jésuite. Anthologie de poèmes latins (1620-1730), ed. A. Thill – G. Banderier (Genavae, 1999).

[12] Cfr., i.a., Orationes Latinae XLVII. E doctissimorum eorumque eloquentissimorum virorum saeculo XVI. XVII. XVIII. XIX. florentium operibus selectae(…), ed. G.H. Saalfrank (Ratisbonae, 1822); Seventy-Seven Neo-Latin Letters. An Anthology, ed. F.F. Blok (Groningae, 1985); Humanist Tragedies, ed. G.R. Grund (Cantabrigiae Massachusetanorum – Londinii, 2011).

[13] Poetae saeculi XXI tantum propositi sunt in The Vates Anthology of New Latin Poetry, ed. M. Walker (s.l., 2015); vates saec. XX eo libro, c.t.Poematia moderna. Modern Latin Poetry, ed. W. Cooper (Wilmingtoniae, 2014).

[14] Cfr., i.a., Latin Writings of the Italian Humanists. Selections by F.A. Gragg (Novi Eboraci, etc., 1927).

[15] Ou recueil, en prose et en vers, des plus beaux morceaux des auteurs les plus estimés qui ont écrit en cette langue depuis la Renaissance des lettres (Parisiis, 1818; ibid., 1836).


Join the Sodalicium because we regularly send out tips, updates and learning material.
 
BlogProfessor Dirk Sacré