Practice your Latin

Codex cenannensis et bibliotheca collegii trinitatis

This article has been reviewed in accordance with our editorial policy.

Haud ita pri­dem ego et Amelia in viam nos ded­imus ut in Hiber­ni­am Dublinum ad Col­legium Trini­tatis ire­mus ut cum alia tum codicem qui vocatur Codex Cenan­nen­sis (Book of Kells) inspicere­mus. Haec est nar­ra­tio totius rei.

Dublinum Tendimus

Stock­holmia Dublinum iter fuit breviusculum—haud scio an vix duarum horarum fuerit—et ex sen­ten­tia, nisi quod tan­tum fore calorem haudquaquam exspec­taver­a­mus, quod autem lucro apposuimus.

Cum rae­da lon­ga in sinum urbis Dubli­ni laeti et spe erec­ti venis­se­mus, de rae­da duo­rum tabulatorum—qualem in Sue­tia frus­tra quaeras—descendimus ut reli­quam viam quae ad Col­legium Trini­tatis duce­bat ped­ibus con­fi­cere­mus. Per­icu­lum autem erat ne nos ipsi citius quam via con­fi­cere­tur, nam longe ante gal­li can­tum de lec­to profi­ci­scien­di causa illo die surrexeramus.

Gradu autem conci­ta­to per vias Dubli­nens­es apri­c­as tendimus ad codicem illum; ut vero ad ipsum Col­legium ven­imus, oculis cir­cum­latis paulisper antiq­ui­tatem loci mirati sumus—conditum est enim Col­legium Trini­tatis anno MDXCII. Facere non potui quin Col­legii Tri­ti­tatis aed­i­fi­cia cum uni­ver­si­tatis Stock­holmien­sis aedificiis–neutiquam paribus–conferrem. Ne in architech­tum lapidibus loquar, illud saltem dicam, inter­esse aliq­uid non parvum inter rationem aed­i­f­i­can­dae illius et huius universitatis. 

One of Stockholms University's hospital-looking buildings with sign.
UNIVERSITAS STOCKHOLMIENSIS: INTERDUM DORMITANT ARCHITECTI?

Spes, Res Fallax

Ad rem vero redea­mus unde ora­tio, nescio­quo ven­to admi­ra­tio­nis rap­ta, dec­li­nav­it. Trans cam­pum viri­dem, per semi­tas saep­tas, per tur­mas pere­gri­no­rum, cum Gal­lo­rum tum Amer­i­cano­rum suis lin­guis eadem miran­tium, sig­nis duc­ti tan­dem ad bib­lio­the­cam uni­ver­si­tari­am per­ven­imus ubi codex ille servabatur.

Trinity College campus in Dublin on a sunny spring day.

Simul ac con­spex­imus ordinem hominum exspec­tan­tium ut sibi bib­lio­the­cam intrare liceret, non mul­tum afuit quin spem amitteremus—non mul­tum, inquam, sed has­tas non abiec­imus, sed con­sti­tu­imus postri­die for­tu­nam den­uo temp­tan­dam, si forte ille dies nobis feli­cior illucesceret. 

Alter Conatus

Prox­imus dies calorem–quid dico–aestum attulit. Dum Col­legii adi­tui appropin­qua­mus, cum hor­rore mag­nam tur­bam oculis nos­tris se offerre vidimus! Dis autem gra­tias, quod non eodem ten­de­bant quo nos!

De Codice Conficiendo

Omnibus hominibus qui pri­die ibi fuer­ant qua­si divini­tus fugatis dic­to citius bib­lio­the­cam ingres­si sumus. Priusquam vero ipsum codicem inspicere liceret, transe­un­da erant con­clavia in quibus pluri­ma eaque oppi­do iucun­da de cod­i­cibus et pig­men­tis atra­men­toque con­fi­ciendis doce­ban­tur, praeterea osten­de­batur que­mad­mod­um lit­ter­ae illius gener­is quibus codex Cenan­nen­sis scrip­tus erat formarentur.

Plures vero homines erant quam—mea qui­dem sententia—ut simul omnia quae ibi­dem osten­de­ban­tur com­mode con­suli propter possent.

Sti­pati more pis­ci­um mul­ta de ipso codice Cenan­nen­sis didicimus—certe longe plu­ra obli­ti sumus quam quae meminimus. 

New, unused parchment and three feather pens (without feathers).

Species Codicis

Est autem codex ornatis­simus, Latine  scrip­tus, quo quat­tuor evan­gelia con­ti­nen­tur. Homines doc­ti hunc codicem ine­unte saecu­lo nono a monachis monas­terii Ion­ae siti fac­tum esse exis­ti­mant. Cod­i­ci facien­do oper­am dederunt iidem monachi aut ibi, i.e. Ion­ae, et/aut Kells (Meath) quo post annum octin­gen­tes­i­mum et sex­tum Ioana com­mi­graverunt, quod a vikingisop­pug­nati erant.

Nos vero tur­ba hominum acti, qualiter pis­cis aqua, in pen­e­tralia tan­dem ven­imus. The­saurus ubi liber serv­abatur erat con­clave rubrum atque obscu­rum. In medi­is tene­bris men­sa quadra­ta vit­ro obduc­ta exsta­bat sim­ilis insu­lae. Sub vit­ro codex ipse quem Codicem Cenan­nensem vocant serv­abatur. Qui ita  bene fac­tus et per­spcuis, ita me di ament, lit­teris scrip­tus erat ut, quamvis amplius mille anni elap­si essent, tamen ver­ba Lati­na satis facile legi pos­sent. Legimus. Gav­isi sumus, ut qui maxime.

Antiquitas

An illustration showing a bearded Christ on a throne, from the book of Kells, 9th century.

Quisquis librum antiquum—sive est quin­gen­to­rum sive mille vel eo antiquior—legit, probe scit quam mirum sit posse eadem lin­gua qua scrip­tus fuer­it, leg­ere ipsa ver­ba eaque intel­legere et sic qua­si ad ipsum tem­pus quo fac­tus est liber et ad ipsum locum transire.

Quo­tiens libros vetus­tos Lati­nos mihi datum est con­sulere vel frag­men­ta Romana legere—non con­tem­nen­dum cod­icum man­u­scrip­to­rum numerum Stock­holmi­ae habemus—afficior miro quo­dam stu­dio et admi­ra­tione illius ipsius rei quan­tum valeat ipsa scrip­tio quae tot saec­u­la et tot tan­ta­sque calami­tates super­are valeat et cog­i­ta­ta lit­teris man­da­ta secum qua­si per tem­po­ra ad nos traxerit.

Pages from the Book of Kells, 9th century.

Bibliotheca Antiqua

The­sauro egres­si scalas, quae ad tab­u­la­tum superius in vet­erem bib­lio­the­cam Col­legii Trini­tatis duce­bant, ascendimus. Est bib­lio­the­ca ea facie qua bib­lio­the­cas esse velis: max­i­mam, sub­ob­scu­ram, scalis hinc et hinc in libro­rum caelum ten­den­tibus; innu­meris ordinibus foru­lo­rum libro­rum lig­no aetate obscu­ra­to, Lati­nis inscrip­tion­ibus lit­teris auratis fac­tis. Bib­lio­the­ca mul­to lon­gior quam latior est, cuius lat­era bustis mar­mor­eis orn­a­ban­tur quae Socratem Demosten­em, Pla­tona, New­to­ni­um, Welling­to­ni­um, Burkeium eorumque aequales effingebant. 

Qui nihil nisi libros se visu­rum putat, oppi­do demirabitur in media bib­lio­the­ca insigne quod­dam, quod Hiberni mag­ni aes­ti­mant, ser­vari: psalteri­um sae­culi quin­ti dec­i­mi (quod idem in insigni illius cerevesi­ae div­inae cui nomen Guin­ness effin­gi­tur) quo  antiquius in Hiber­nia reli­qua  frus­tra quaeras.

Bookshelves and marble busts in the Trinity College Library, Dublin.
The grand room of the Trinity College Library, Dublin

Oculis casu cir­cum­latis libros non igno­tos deprehendimus—ni ille cus­tos oculis emis­sici­is fuis­set, sine mora, ita me di ament, accu­curis­sem et libros arripuis­sem ut leg­erem. Geni­um vero meum ut Ter­en­tii Geta, in hac re defrau­dare coac­tus sum, ne dep­re­hen­sus, vinc­tus foras quaterer.

Old books by Roman authors.

Captivi

Funibus a lib­ris sep­a­rati cum cog­itare­mus hos omnes libros esse qua­si mon­u­men­tum quod­dam quod pere­gri­no­rum ocu­los e long­in­quo delectaret, quod mon­u­men­tum, non ama­tum neque lec­tum, peg­ma­tum librar­i­o­rum vin­culis cap­tivum cus­todiebant cus­todes torvis oculis.

Haec vero cum paulo post quer­ere­mur, illos libros con­suli a scholas­ti­cis hominibus licere didicimus—dummodo in ante­ces­sum copi­am id facien­di lit­teris impe­trassent. Libros saltem inter­dum con­suli dis­cere nos lae­tos red­did­it. Nam quid tris­tius quam liber non lectus?

Praeterea eodem loco Daniel amicum repperit!

Daniel Pettersson with bookshelves and a marble bust of Cicero in the background, at the Trinity College Library, Dublin.
Marble bust of Cicero at the Trinity College Library in Dublin.

Umquamne fuisti in hac bib­lio­the­ca? Quid censes?

Daniel Pettersson

Daniel Pettersson

Teacher and author Daniel Pettersson, M.A., is co-founder of Latinitium and is currently teaching Latin at Stockholm University, where he is also working on his Ph.D. dissertation on Humanist Colloquia. Daniel believes in the importance of Latin literature in the modern world and that you can teach yourself Latin with the right motivation, method, and material.
Written by Daniel Pettersson

Written by Daniel Pettersson

Related articles

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

Halloween special in Latin #8 – The procession of the Dead

A March of Condemned Souls This story is an exceptional episode from the Ecclesiastical History, written by the ...
How Catiline was defeated according to Sallust

How Catiline was defeated according to Sallust

Roman historian and politician, Gaius Sallustius Crispus, to many known as Sallust, wrote Bellum ...
Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

Halloween Special in Latin #7 – Frightful times at Froda

The Wonders of Fróðá In this year’s Halloween special in Latin, we will travel back in time to the Viking era ...