Posts in Articles in Latin
Ad Museum Artium Bostoniense

Variarum ambage viarum, ut ait poeta, quae animum vel Thesei, filo Ariadnae muniti, fregissent, in andronem venimus;  tum, simul ac sinistrorsum concessimus, nobis paululum suspicientibus se obtulit tabula picta perquam pulchra atque gravis qua effingitur homo qui ad genua accidit ad pedes Sphingis ut cum ea loqueretur. 

Read More
Runae Anglicae.

Runae non modo apud gentes Septentrionales in usu erant, sed etiam in Anglia. De his multa dictu grata exponi possunt. Sane infitias non ibo me eam ob causam scribere ut runarum aviditas, quae non omnino satiari potest apud me, saltem mitigetur. Satis enim proloqui nequeo quantam afferat laetitiam, cum sub urbe Holmia versatus monumentum inscriptum iuxta viam conspicias. Non modo ipsa scripta oculis subicere, verum etiam tangere licet (caute sane!), ut facile mente fingas quam prope veteres adesse videantur!

Read More
Ex Antverpia Lux? De conventu quodam didascalico refert Christianus Laes

Die undecimo mensis Februarii anni 2017, cum nives regionem Flandricam leviter tangebant, annuus conventus magistrorum linguarum classicarum lares suos migravit. Moderatores enim locum consuetum in studiorum universitate Lovaniensi mutaverant pro campo studiorum universitatis Antverpiensis ut participes per totum diem non solum acroases audirent de lingua Latina necnon Græca vivo more tractandis, sed etiam ut experirentur quomodo ipsi tales vias ad bonum effectum adhiberent.

Read More